140 3 44MB
Latin Pages 591 Year 1956
PETER AUREOLI SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM
v/
Jranciscan Institute �ublications TE X T SER I E S N 0. 3 '\
. I
Edited by Eli g i us M. Buy ta er t, 0. F. M.
.. '-.. •
PETER AUREOLI SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM
Edited by
Eligius M. Buytaert, 0. F. M., S. T. D. D. Litt. et Hist. Orient.
II D i s t i n c t i o n s II-VIII
Published by
THE FRANCISCAN INSTITUTE ST. BONAVENTURE, N. Y. and
..
F. SCHONINGH PADERBORN, GERMANY
E. NAUWELAERTS LOUVAIN, BELGIUM 1956
IMPRIMATUR
t
Josephus Aloisius EPISCOPUS BUFFALENSIS
Published with the aid of the Very Reverend Ministers and Commissaries Provin cial of the Friars Minor of the United States
DISTINC T I O SE CUNDA [SECTIO NONA] A.
[ Divisio Textus.] 1 ,,Hoc itaque vera", etc. Postquam Ma g i s t e r venatus est materiam huius libri, in hac parte aggreditur explicationem materiae iam venatae. Et circa hoc duo facit: Primo enim agit de rebus, quae cadunt sub consideratione theologi; secundo agit de sacramentis et signis. Secunda ibi: ,,Samaritanus enim", in principio Quarti. Circa primum tria facit: Primo enim agit de rebus, quibus fruendum est, quae sunt Deus; secundo agit de rebus quae fruuntur, quae sunt homo et angelus, immiscendo aliqua et pauca de aliis creaturis; tertio vero de rebus, quibus mediantibus pervenitur ad fruitionem, videli cet de Christo et virtutibus et praeceptis. Secunda ibi: ,,Creationem rerum", in principio libri II; tertia ibi: ,,Cum venit igitur", in prin cipio Ill. Circa primum M a g i s t e r duo facit. Agit enim primo de veritate divinorum, qualiter debeat animo intelligi; secundo vero qualiter debeat verbo significari. Secunda ibi: ,,Post praedicta disserendum", Dist. XXII, ubi incipit tractatus de nominibus di vinis. Circa primum duo facit, secundum quod de divinis sunt duae inquisitiones: Prima quidem de essentiae unitate; secunda vero de personarum distinctione et pluralitate; et incipit secunda inquisi tio Dist. IX ibi: ,,Nunc ad distinctionem personarum". Ab illo enim loco et deinceps tractatur de personis. Adhuc circa primum duo fa cit: Primo enim tractat de essentiae unitate, ostendendo quod non tol litur ex personarum pluralitate; secundo vero agit de divinae essentiae multiplici proprietate. Secunda ibi: ,,Nunc de veritate", Dist. VIII. Circa primum duo facit: Primo enim ostendit, per Scripturas sacras et per rati0num inductionem, quod essentiae unitas non tollitur ex personarum pluralitate; secundo , contra hoc inducit multas difficul tates. Secunda ibi: ,,Hie oritur quaestio", Dist. IV. Circa primum 469
5
10
15
20
25
30
470
P. AUREOLI, SCRIPTUM I
duo facit: Primo enim inquirit modum quo procedendum est, et secundo prosequitur illum modum. Secunda ibi: ,,Proponamus ergo in medium", quarto capitulo huius Distinctionis. Circa primum tria facit: Primo enim tangit materiae difficultatem, secundo con35 clusionis intentae veritatem; et tertio modi agendi idoneitatem. Se cunda ibi: ,,Omnes autem catholici"; tertia ibi: ,,Ceterum ut in 1 ° libro". 2 Dicit itaque primo, quod hoc tenendum est pia fide, quod unus solus verus Deus sit, et quod ille trinitas sit; hoc autem cerni 40 non potest nee intelligi, nisi ab his qui purgatam mentem habent; purgatam, inquam, per fidei veritatem, quia mentis acies in tam excellenti luce non figitur, nisi prius per fidei iustitiam emundetur. Et sic patet quomodo est difficilis haec materia in seipsa. Habet au tern et aliam difficultatem in comparatione ad nos, quia nihil a nobis 45 laboriosius quaeritur, nee alicubi periculosius erratur. Unum tamcn est quod nos debet allicere, quia nee aliquid fructuosius invenitur. Et ideo, M a g i s t e r invitat in fine huius particulae studiosos dicens, quod qui haec legerit, ubi peritus certus est, pergat cum eo; ubi peritus haesitat, quaerat cum eo, ubi se errare cognoscit, re50 deat ad eum; ubi vero Ma g i s t r u m, corrigat eum. 3 Postmodum ibi: ,,Omnes autern catholici", M a g i s t e r ponit conclusionis totaliter intentae determinatam veritatem dicens, quod ipse, una cum tractatoribus catholicis universis, non intend.it aliud nisi per sanctas Scripturas docere, et, sicut poterit, declarare quomodo 55 unus Deus est, non tres dii; et tamen Deus Pater est, qui Pater non est Filius; et Deus Filius est, qui Filius non est Pater; et Deus Spiritus Sanctus est, qui non est Pater nee Filius; una homousion, hoc est una essentia, tres personae. 4 Postmodum ibi: ,,Ceterum", aperit modi procedendi idoneit-a60 tern et congruentiam dicens, quod ad hanc conclusionem est duplici ter procedendum: Primo quidem per auctoritates; secundo vero per rationes, quibus fides catholica defendatur et garrulorum superbia conteratur. Haec est sententia. 2 Id est D. II c. 1-3, Libri IV Sententiarum 20-23. 4 Ibid. 20. 6-7 Ibid. 20-734. 7-8 Ibid. 745-1038. 8 Ibid. 745. 9-10 lbid. 20-294. 10-11 15-16 Ibid. 20-143. 16-17 Ibid. Ibid. 306-540. 11-12 Ibid. 550-734. 144-294. 20 Ibid. 20-65. 20-23 Ibid. 65-143. 24-25 Ibid. 20-57.
DISTINCTIO II SECT . 9
471
31-32 Ibid. 25-26 Ibid. 57-65. 27-29 Ibid. 20-39. 29-30 Ibid. 39-57. 20-23 32 Ibid. 23-39. 38--50 Ibid. 20-21. 51-58 Ibid. 21-23. 59-63 Ibid 22-23. 18 XXII/XII B.
B.
46 est/in margine addidit B.
[Quaestio Nona:] Utrum Deus includatur infra conceptum entis, que11i habet viator. 5 Et quia Ma g i s t e r dicit, quod intellectus noster in luce divina tam excellenti non figitur, idcirco circa conceptus possibiles haberi de Deo a nobis viatoribus inquisitio hie incurrit. Et quoniam 5 illi sunt conceptus entis qui est communissimus et conceptus attri butorum,- de attributis autem inferius magis est inquirendum Dis tinctione VIII, ubi de ipsis fit mentio specialis, - idcirco hie quac rendum occurrit utrum Deus includatur infra conceptum entis, 10 quern habet viator. 3-4 Libri IV Sententiaru.m 21, seu in textu Augustini I De Trinitate c. II n. 4 7-8 Videsis in fine huius voluminis p. 755. PL XLII 822. 7 est/in margine addidit B.
8
hie/in margine addidit B.
I. Quad Deus et omnia decem praedicamenta includantur sub con ceptu entis tamquam sub conceptu unius rationis. 6 Et videtur quod ens dicat conceptum unius rationis, sub quo clauditur Deus et denarius praedicamentorum. Conceptus enim cer tus et dubius impossibile est quod sit idem; alias contradictoria ines- 5 sent eidem conceptui, videlicet certum et incertum, dubium et non dubium. Sed conceptus entis potest esse certus de Deo, et concep tus proprius erit dubius. Possum enim scire certitudinaliter, quod Deus est, et tamen dubius esse quid est, utrum scilicet ignis vel cor pus vel aliquis spiritus. Circa hoc enim fuerunt opiniones apud lO aliquos, qui tamen conveniebant quod Deus erat ens. Similiter, certi sumus, quod potentiae animae sunt entia, et tamen dubitamus utrum sint ipsa substantia animae vel accidentia; et si accidentia, utrum qualitates vel respectus. Ergo, conceptus entis alius est a conceptu 15 Dei et decem praedicamentorum, communis tamen illis.
472
P. AUREOLI, SCRIPTUM I
7 Praeterea, illud quod imprimitur in intellectu prima impres s10ne est maxime unum. Quod patet, quia primum in unoquoque genere estmaxime unum; et iterum, si essent plura, iam non im primerentur primo, cum intellectus incipiat a communioribus et 20 confusioribus, ut patet I Physicoruni. Sed, secundum Av i c e n n a m I Metaphysicae res et ens sunt, quae ,,imprimuntur prima impressio ne in anima", quia sunt communia omnibus rebus. Unde, et sunt proniora ad imaginandum per se, ut ibi dicit. Ergo, ens et res dicunt maxime unum conceptum et unius rationis. 25 8 Praeterea, unius potentiae unum est obiectum et sub una formali ratione. Potentiae enim distinguuntur per obiecta; potentia et iam dicitur correlative ad obiectum; multiplicato autem uno corre lativorum, multiplicatur et reliquum. Quare, impossibile est quod sit una potentia non habens unum formale obiectum. Sed, intellectus 30 est una potentia, obiectum autem eius est ens, quia omne ens intel ligi potest sub sua propria ratione et per se. Ergo, ens habet unam formalem rationem, sub qua continebitur Deus et omnis creatura, cum cadant omnia sub obiecto intellectus. 9 Praeterea, unius scientiae unum est obiectum, et sub una ra35 tione formali. Scientia enim est unius generis subiecti, partes et pro prietates habentis, ut patet I Posteriorum. Sed, metaphysica est una scientia, cuius obiectum est ens sub ratione entis, ut P h i 1 o s o p h u s dicit IV Metaphysicae; ubi dicit C o m m e n t a t o r commento pri mo, quod ,,manifestum est per se esse aliquam scientiam, quae con40 siderat de ente, in eo quod est ens, et de accidentibus essentialibus enti, in eo quod ens est". Ergo, ens habet unam rationem communem Deo et aliis, quae metaphysicus tractat. 10 Praeterea, quandocumque coniunguntur duae dictiones, non importantes diversas rationes, tune est nugatio, ut dicendo albus 45 candidus. Sed, enti possunt addi dictiones significantes rationes par ticularium entium absque nugatione, ut dicendo: Ens quod est Deus, ens substantia, ens verum, ens bonum, et similia. Ergo, ratio entis est alia a ratione veri et boni et substantiae et Dei. 11 Praeterea, nulla praedicatio est per se et artificialis, in qua 50 non praedicatur dictio importans alium conceptum a conceptu sub iecti. lsta enim non est per se: Homo est homo, aut Sortes est Sortes, in aliquo modo dicendi per se, ut patet; est etiam inartificialis et nihil faciens scire. Sed haec propositio est per se: Deus est ens; et
DISTINCTIO II SECT. 9
473
haec similiter: Substantia est ens; et quaelibet facit aliquid scire. 55 lgitur conceptus entis est alius a conceptibus aliorum. 12 Praeterea, dicendo sic: Deus est ens, et substantia est ens, aut praedicatur sola vox, aut praedicatur conceptus Dei de Deo et substantiae de substantia, aut praedicatur conceptus omnium rerum, aut praedicatur aliquis communis conceptus omnibus rebus. Sed, clarum est, quod non praedicatur sola vox, quia praedicatio non 60 fit ratione vocum, sed ratione conceptuum. Et iterum, propositio erit falsa, quia Deus non est vox. Et, si dicatur quod significatum entis praedicetur ut sit sensus quod Deus est unum de significatis per hanc dictionem ,ens', tune non erit per se, quia significari non inest per se Deo, immo per accidens et ex tempore. Nec potest dici, 65 quod praedicetur ipsemet conceptus Dei, ut nihil aliud sit dictum ,Deus est ens', quam ,Deus est Deus'. Tune enim esset inartificialiter dictum et nihil faciens scire. Nec dici potest quod praedicentur ra tiones omnium rerum, quia propositio esset falsissima; rediret enim dogma impii A 1 m a r i c i, qui dixit quod Deus erat omnia. Ergo 70 relinquitur quod praedicetur conceptus communis, alius a concep tibus Dei et aliorum omnium. 13 Praeterea, omnis propositio est ambigua et incerta, in qua ponitur terminus multiplex non dicens unam rationem. Talis enim distinguenda est ut ambigua et aequivoca, ut patet ex I et II Elen- 75 chorum. Sed, haec propositio de quolibet esse et non esse non est ambigua et incerta, cum sit primum principium et maxime notum. In ea vero ponitur esse, quod significat idem enti. lgitur unum et ens non dicuntur multipliciter, immo significant unicam rationem. 14 Praeterea, non omnis propositio est multiplex et distinguen- 80 da; alioquin non esset aliqua demonstratio, sed in omnibus esset pa ralogismus aequivocationis. Sed, in omni propositione ponitur ens vel aequipollens, ut dicendo: Homo est animal, homo est albus. Er go, Ii ,est', a quo dicitur ,ens', non est dictio multiplex, sed impor 85 tat unum conceptum. 15 Praeterea, multiplicitas et aequivocatio tollit contradictio nem. Uncle, ,canis latrat' et ,canis non latrat' non est contradictio, quia potest referri ad diversa. Sed, est contradictio inter ens et nihil; et iterum, de quolibet praedicatur esse vel non esse sicut contradic., toria. Ergo esse et ens non sunt dictiones multiplices, sed importan- 90 tes unum conceptum.
474
95
loo
105
110
115
120
125
P. AUREOLI, SCRIPTUM I
16 Praeterea, ,possibile est esse', ,impossibile est esse' sunt con tradictoria. Sed, non essent contradictoria, si esse importaret multos conceptus, quia in primo posset teneri pro uno, in secundo pro alio. Ergo esse non importat plures conceptus. 17 Praeterea, illud quod habet proprias passiones et accidentia essentialia habet distinctam rationem. Passiones enim non sunt de ratione subiecti, immo sunt extra earn, quamvis econtrario subiectum sit intra rationem passionum. Sed, ens habet proprias passiones et accidentia per se, quae C o m m e n t a t o r vocat essentialia, ut su pra allegatum est, in IV Metaphysicae. Ergo ens habet propriam ra tionem