118 66 157MB
Latin Pages 152 [79] Year 2000
w w
CAROLUS EGGER
ROMA PRAECIPUA URBIS MONUMENTA LATINE SCIENTIBUS EXPLANATA
PROOEMIA
Copyright 2000 © Ed it r ic e Pis a n i s .a .s . Prima edizione: maggio 2000 ISBN 88-87122-01-6 Progetto grafico ed impaginazione: Armando Pizzuti Fotografie: Andrea lucci, Michele Pisani Ed it r ic e Pis a n i S.a .s . Via -Napoli, 85 - 03036 Isola del Liri (Fr) tei 0776 808036 - fax 0776 800723 e mail: [email protected]
bi primum luiiusmodi itinerarium legi, me statini per prodigium vidi, radioso aestuante sole, ferventibus sub arborum ramis achetarum vocibus, quarum fremitus ne nocte quidem desinere consueverant, lassum parumper, at illius solis radiis beatum, cum ipse maximos aesta tis fervores diligam, apud Fori Romani reliquias interruptaque columnarum fastigia, qui parumper consisterem, cum de sanctissimis illius loci saxis eorumque, per saecula, casibus meditari coepissem. Fuit enim modicum temporis spatium, fuit, ut vere dicam, haud secus e caelis fulgur et ego, uno veluti mentis animique obtutu, multorum scriptorum pagi nas multaque opera de eo situ quam celerrime emensus, tam sacrum vero historiae domicilium cla rorumque aedificiorum parietinas aliis interpretis oculis mecum felix aspexi, cum me pari iure seu remotum, seu recentiorem, propter illud enim, quod illic essem, et lemurem, fortasse, et hominem una simul vivo corpore praeditum praedicarent deque hac re valde commotus itemque admiratus restiti. Haec igitur divino quodam beneficio evenisse ratus, tum vero facilius, immo quidem clarius intel legere potui quam pulchrum fuisset huius voluminis locos mecum diligenti studio perpendisse et tum vero posse perpendere, vera cuius natura me, usque ad illud temporis punctum, omnino latuerat et quam tandem tam igniti solis aestus, quem mihi per som nium finxeram, perquam claram nitidamque reddi derat. Ipse vero, post tot eosdemque, haud raro, irritos totius vitae labores, quos, ceu munus, susce peram, volueram, sustinueram, per hanc necopinam animi perceptionem, ad ipsa humanitatis primordia, qua Roma viguit, huius libri auxilio, ignarus, at lae tus descenderam eaque tandem attigeram, attige ram quoque litterarum, vitae historiaeque ipsius hereditatem, qua nos etiamnunc utimur, vel ex qua vita nostra pendere non desinit, quia, quadam sal tem ex parte, hac quoque aetate, ab ipsa est et manat, quaque nos, praesertim, qui unius continen tis cives appellari gloriamur, inscii plerumque ali mur atque his omnibus frui, ut ita dicam, mihi ea vice protinus dabatur. Dabatur, praeterea, mihi
eodem tempore perspicere quam maximi quamque praeclari fuisse momenti et iam lapsi et praesentis et futuri temporis cognitiones prae manibus habere, quarum ope nec non trans veterum rerum descrip tionem Latino sermone eoque, ut Caroli Egger est, splendido vero et sublimi exaratam, aedes, viae, fana aliaque, quae sunt de innumeris Urbis thesau ris ab auctore scite adumbratis quaeque in his pagi nis mira ipsorum copia inveniuntur1, non modo diversa, sed etiam superiore vita donata, mihi ad lucem rursus rediisse videbantur, ne dicam ad vitam, quae numquam praeterit eaque in monumentis, quae supersunt, vel eorum reliquiis perennis est, quia, cum de his classica lingua agitur, aliquid vero iisdem statini additur quod, sine dubio, plus valet, quam mera rerum explicatio, ut per varias nostrae aetatis linguas solet plerumque fieri. Quae fere eadem de recentiorum saeculorum structuris, de quibus doctus vir hic multifarie loqui tur, plus minusve, dici possunt, cum ipsarum pulch ritudo aut per se etiamnum vigeat, aut, post iis illa tas temporis hominumque iniurias, summa perito rum cura ad pristinum splendorem restitui soleat. Haec sane adfirmare audeo, quia Latinus sermo, si his decus confert, vel earum magnificentiam auget, multo magis priscorum saxorum vox itemque ani mus est necnon, praeterea, eorundem spiritus, quae omnia autem ad humanitatem nostram amplius cognoscendam, diligendam, investigandam, maximo nobis adiumento essent, dummodo eadem per se ipsa amare, aut interdum interrogare conaremur qui, nimio agendi torpore oppressi, procul ab his et sumus et vivimus, cum haec omnia mirum tantum somnium nobis quidem idque perperam appareant. Quae autem Carolus Egger non modo pati vitavit, sed hoc libro facile ostendit quantum res in contra rium starent: ipse enim, plurima ab antiquis scrip toribus mutuatus, a novissimis quoque satis multa didicit idque tamen fecit, ut partim aptam rerum, de quibus egit, imaginem in suis paginis referret, par tim vero ut hodierni scriptoris morem gereret qui, verbis clarus, notionibus dives, in iis quae ad histo ricas, humanas, litterarias eorundem operum vices spectarent, omnia levi stilo et ad unguem, non ad taedium rimatur suisque lectoribus disertum in modum proponit.
Ibi enim descriptae rerum amoenitates huius libri auctorem totum alliciunt hisque omnino captus videtur, quin etiam dicam eas, de quibus, qua est doctrina, ipse scite investigaverit, doctis, amplis, venustis commentariis demum narrare valuit, tam quam si earum rerum voluptatibus frui ei iure qui dem, vel quasi oblato ex munere uti, sine dubio, licuisset. His de causis, librum, quem tam singularis mystagogus iis quidem, quamvis numero paucis, scripsit, qui de rebus seu Latinis, seu Romanis, eorum sermone etiamnunc quaedam legere cupiunt, magna inquirendi disciplina informatum inveni, inveni raram de rebus et in rebus curiositatem, qua opus fere ubique scatet, id est, ea nempe vi, quam scriptor in iis propositis inesse animadvertit, quibus homines et quod sunt et quod sibi quotidie fiunt sua sponte tradunt, non id tantummodo quod per unas monumentorum imagines, comptis verbis effictas, significare adlaborant, at, saepius, per ipsorum vices posteris perspicue expositas, quas ille miro dicendi nitore aggreditur, vividis narrationibus illu strat, expolitissimis munit sententiis. Nam ipse, cum inanem loquendi pompam spernit, tum peculiares ac proprias in scribendo formas adhibet ideoque, cum haec egregio sui ipsius more faciat, cuiusvis rei vir tutes statini manifestas reddit easque tam adsidue persequitur, ut imminentis, immo eiusdem vitae adflatu, quae olim fuerit quaeque nunc per innume ra exstructionum vestigia sit, curiosus quisque ac doctus quidem spectator sese totum capi patiatur. Siquidem, igitur, hic varii generis paginae leguntur, quibus ad intimam aedificiorum indolem respicitur quasque mentis tantum oculi interpretari queunt, nihilominus, vere dicendum est Carolum Egger, opportunam nactum occasionem, in his omnibus tractandis, poetam, magis quam strenuum rerum notitiarumque collectorem, vel eruditum ipsa rum narratorem sese plane praestitisse neque id ex arbitrio, quia etiam cum investigationes ceteris minores induxit, eas tanta scientia delineavit, ut easdem necessaria quadam expositionis brevitate instruxerit et, dum in his discendis, totum nostrum intellectum quaerit eiusque vires pro se tantum efflagitat, de tractatis rebus ita disputat, ut eas non sine quadam animi voluptate memori mente tenen das esse putem. Itaque hoc libro, quem quam pluri-
mi legant imo ex animo spero, praeter alia quidem scripta ab eo iampridem edita, maius et amplius factum esse sentio huius eruditi nomen, qui linguae Latinae sincero semper favit animo eiusque usum acerrimo et ingenio et opere per totam fere vitam tuitus est. Maurus Pisini
1 Sedulo
confer, sis, singula libri capita, quae sic inscribuntur: Septem colles, Campus Martius, Trans Tiberim, Pincius et circumiecta, Urbis obeli sci, Tiberis et pontes antiqui, Moenia Urbis, Viae Romanae antiquae, Civitas Urbis Vaticanae.
empore iam proxime propinquante, quo saeculum XX, cruentum, immite, turbatum, exibit, ac tertium spatium mille annorum incipiet, visum est librum conficere, qui Latinitatis cultoribus, ad celebrandum iubilaeum et ad “mira bilia Urbis” visenda Romam petituris, quasi mon strator sit, seu mystagogus. Quanta vis hominum confluet Romam! In iis non deerunt linguae Latinae periti, eius amantes, qui fortasse post diuturnum intervallum, iam a negotiis remoti, ad Romani sermonis studium revolvuntur; advenient Latine discentes, in quibus spes fore col locatur ut hoc fundamentum civilis cultus orbis occidentalis, iis annitentibus, non amplius divella tur, sed confirmetur solideturque. Dictitant haud pauci linguam Latinam esse emor tuam. Sine dubio saeculo XX vertente, e plurimis scho lis est expulsa, e liturgia catholica dempta, non est, ut olim, vinculum unitatis inter homines litteris excultos (bona, in aliarum rerum genere parta, libenter agno scuntur), ita ut iam artioribus finibus contineatur. Nihilominus, lingua Latina hic et illic adhuc vivit et viget, velut in privatis circulis eo sermone loquen dum, in ephimeridibus Latine conscriptis, in conven tibus ad fovendam Latinitatem coactis. Liber, qui proponitur, hoc habet ut lingua Latina et ea non inculta (quemadmodum confido) sit totus com positus, ut Urbis monumenta non frigide monstrentur sed locis de docta antiquitate (atque etiam de aetate media), qui sint in rem, depromptis, illustrentur, ut narratiunculis et commentariolis verborum amplifice tur contextus, ut res Romanis ignotae, quas nostra peperit aetas, vocabulis novis reddantur Latine. Equidem non sum nescius hunc librum non omnibus numeris esse absolutum, ceterum “nihil ex omni parte perfectum”, ut vetus est dictum. Quapropter cupio experiri indulgentiam legentis, quem verbis Martialis, paulum inflexis, humaniter rogo: “Admittas timidam chartam”(cfr. 5, 6, 8). - Denique, liceat nobis Rev.ssimo Patri Edmundo Caruana, qui nonnullos per annos Operis Fundati cui nomen Latinitas exstitit a secretis impi gre, mirificas agere gratias et propter consilia, quae ad hunc librum digna veste donandum, nobis copio se largitus est et ob mutuum in eadem re laborem. Romae, anno 1999 Ab. Carolus Egger
PALATIUM
PALATIUM
Hic sunt cunabula Urbis. Palatium primitus fuit no men loci, id est collis pervetusti, in tres partes divisi, in Palatium, quod proprie dicitur, Germalum, Veliam. No mini Palatii primo a poetis, deinde a posterioris aetatis scriptoribus vis aedium lautarum est subiecta (palazzo; palais; palat e; palacio; Palast), qui usus a quibusdam puri aermonis exactoribus improbatur: cfr. “magni Pala tia caeli”, Ov., Met. 1, 176; “Advectae secreta Palatia Matris”, id est Cybeles, ex Asia Romam deductae. No men a dea Pale, tutela pastorum, ductum esse videtur. Missis veterum fabulis, secundum quas (cfr. Varro nem) Roma die 21 mensis Aprilis anno 753 est condita,
non est dubium quin mons Palatinus iam ante hominum memoriam sit cultus, siqui dem inventa sunt vestigia casularum, quae ab aetate ferrea repetuntur. Palatium et Germalus Romam quadra tam effecerunt, cuius moenium tofaceo rum (Serviana appellantur), saeculo VI vel IV structorum, partes hic et illic adhuc servatas miramur. Proxime Forum Romanum, ubi reges Etrusci habitarant, in Palatio domicilia constituerunt non obscuri nominis cives, veluti Titus Sempronius Crassus, pater duorum tribunorum, Licinius Crassus et Hortensius oratores, Cicero, Milo, Marcus Antonius, Augustus, qui aedibus modicis se continebat. Ascenso colle, in conspectum cadit domus Liviae, quae vocatur. Cum enim olim tubus eo loci esset inventus, cui no men “lulia Aug(usta)” erat inscriptum, de uxore Augusti (scilicet Livia) est cogita tum. Domus, ad quam paucis descenditur gradibus, est inornata aspectu, sed intus veteribus picturis, secundo genere Pom peiano confectis, illustris. In quattuor cel las aditus datur. Secundum quosdam aeta tis nostrae archaeologos Augustus habita vit proxime a domo Liviae, in aedibus, quarum parietinae sunt ex parte effossae. Non longe introitus patet in cryptopor ticum Neronianam, qua variae partes ae dium imperatorum inter se coniungebantur. Caligula anno 41 p. Ch. n. ibi, “in crypta, per quam transeundum erat”, ut ait Suetonius (Cai., 58), a coniuratis est inter fectus. Domus Tiberianae lautissimae solum permagnae exstant substructiones, quas in praesenti contegit area. Mirum est Tibe rium, quamvis Romam nequaquam dilige ret, tantum aedificium, bibliotheca Latina et Graeca instructum, quod Urbi decori esset et ornamento, sumptuose erexit.
Studium Domitiam in Palatio
Forum versus oculi spectant muros di rutos Domus Flaviae: ad sinistram basili cae, cui verbo vis ethnica Romana, non christiana, est subiecta -ibi causae ageban tur-, in medio aulae regiae, amplissimi conclavis in apsida curvati, admissionibus imperatoris destinati, ad dexteram lararii, sed res est in incerto. His habitatio privata Flaviorum adhaerebat; servatum est nymphaeum et pars triclinii, “cenationis lovis”, ut vocabatur, id est pavimenti, va riis conspicui marmoribus. Aedificiis Flaviorum immensae ruinae Domus Augustanae continuantur, ubi im peratores Romani, usque ad aetatem By zantiam, domini gentium fuere. Domitia nus stadium, 160 metra longum, in Palatio exstruxit, Septimius Severus maximas thermas, quarum parietinae sunt adhuc spectaculo. Partes apparatus calorifici ibi etiamnum dignoscuntur. Rudera sunt do cumento pristinae magnificentiae vitae que cultus cum elegantia et copia.
11
1M PHITHEATRUM FLAVIUM • COLOSSEO
■4
Domus Flaviae
Miraculum Romanae artis aedificandi! nem non incedat admiratio? Id iam antiq i senserunt, audiamus Martialem: “Orn n is Caesareo cedat labor Amphitheatro u um prae cunctis fama loquatur opus” G pect., 1, 6-7). Appellatur Caesareum, q lod forma ovata a Vespasiano est inc oatum, “ubi... stagna Neronis erant” (i B., 2, 5-6), a Tito anno 72 p. Ch. n. absoll :um ac dedicatum. Haec moles, compag lapidis Tiburni solidata, aeternitatis urb s Romae est imago, siquidem secundum d ctum media aetate vulgatum, “quamdiu s it Colisaeus, stat et Roma, quando cadet olisaeus, cadet et Roma, quando cadet
«
(Roma) lux orbis terrarum et arx omnium gentium (cfr. Cio., Cat., 4, 6)
Roma, cadet et mundus” (Pseudo-Beda, PL. 94. 543). His verbis, prout libet, fides habeatur. Nomen Colisaei, aevi medii proprium (Colosseo; Colisse'e; Coliseum; Coliseo; Kolosseum), ductum est, ut videtur, a lo cutione ad Colossum, id est ad statuam colosseam, praebentem Solis aspectum, quae in vicino assurgebat, quaque Nero imperator gloriabundus se ipse honoravit. Moris erat Romanis ut habitationem suam (deficientibus numeris, quibus nos uti so lemus) noto aliquo aedificio aliove signo, quod erat in propinquo, denotarent. Ut af feramus exempla, Martialis, quem memo-
PALATIUM
Arcus Titi, in recessu Amphitheutrum Fluvium
ravimus, sedem suam in monte Quirinali verbis ad Pirum (arborem) declaravit (Spect., 1, 177, 6). Servus quidam fugiti vus hoc scriptum prae se ferebat: “Tene me, quia fugi et reboca (revoca) me Vic tori acolito ad dominicum (ecclesiam) Clementis” (CIL, 15, 7192) vel: “Asellus servus Praeiecti ... foras muru(m) exivi, tene me quia fugi, reduc me ad Floram (id est ad templum Florae), ad to(n)sores” (CIL, 15, 7172). Statua Neronis postmodo in odium ty ranni aliis dicata, tandem a loco est amota desiitque apparere, tamen nomen a Colos so derivatum (ad Colossum) permansit. Amphitheatrum, quamvis nudatum sit ac tamquam vulneratum, tamen aliquid magnificentiae veteris servavit. E vesti giis, praesertim e fossulis, erui potest qua le fuerit aetate antiqua. Capiebat circiter 55. 000 spectatorum, qui in gradibus mar moreis quattuor ordinum sedebant: in pri mo imperator cum aulicis, magistratibus, sacerdotibus, Vestalibus, in altero patricii non ignobili loco nati, in tertio et quarto
homines de plebe. In arcubus qui ad Ur bem vergebant, statuae erant locatae. In gens velarium calores solis aestivi tempe rabat. Nunc sunt in conspectu parietinae structurarum subterranearum, cuiusmodi sunt apodyteria, loca, ubi gladiatores et pugiles exercebantur, caveae, quibus ferae includebantur, quae anabathro metallico clatrato (ascensore; ascenseur; lift; eleva tor; ascensor; Aufzug) ad arenam sub vehebantur, ut monstratur ab iis qui rem pingendo vel delineando ad pristinum exemplar restituerunt vel saltem restituere sunt conati. Hi “carceres”, uti vocantur, memoriam certaminum saepe cruentorum nobis redu cunt: memoriam dico praesertim muneris gladiatorii atque assultus ferarum, consul to fame pressarum, quo ferocius homines “ad bestias damnatos” invaderent, dilania rent, contererent. Spectatores incredibi lem in modum mortis colluctatione et ex cessu e vita gladiatoris victi delectabantur. Ut Seneca refert, si gladiator victor haesi tabat, totum amphitheatrum conclamavit: 14
PALATIUM
rans, praeter alia haec scripta reliquit: “Occide, verbera, ure! Quare tam timide “fervebant omnia immanissimis voluptati incurrit in ferrum? Quare parum audacter bus... (Alypius) ut... vidit illum sangui occidit? Quare parum libenter moritur?” nem, immanitatem simul ebibit et non se (Epist., 7, 5). Spectantes quasi avide san avertit, sed fixit aspectum et hauriebat fu guinem humanum bibebant. Si, qui ade rias et nesciebat et delectabatur scelere rant, sudariola agitabant, pugnatori suc certaminis et cruenta voluptate inebriebacumbenti parcebatur, pollice autem verso tur”(Con/., 6, 112). Adverte Augustinum eius mortem decernebant. Prudentius, certamen amphitheatrale scelus habere (1). poeta Christianus, de quadam virgine Ve Cum anno 64 p. Ch. n. Roma esset stali exponit: “ ... quotiens victor ferrum hausta incendio, tantum facinus est Chri iugo inserit, illa (Vestalis)/ delicias ait es sti sectatoribus attributum. Plebs insipiens se suas pectusque iacentis/ virgo modesta et effrenata clamavit: “Christiani ad leoiubet converso pollice rumpi” (Symm., 2, nem!”(ut patet, in arenam, ubi leonibus 1091). obicerentur. Tertull., Apol., 40; PL 1,543). Non iniucundum est cognitu, quod Existimabat enim “omnis publicae cladis, Suetonius de Domitiano ad memoriam omnis popularis incommodi Christianos rodit: “(commisit) venationes gladiatore esse in causa”(id., ibid.). sque... nec virorum modo pugnas sed et feminarum“(£>otti., 4; cfr. Tac., Ann., DE A R A “IGNOTI D E I” 532). Itaque et adulescentulae, firmae et robustae, ludis gladiatoriis actuose intere Ara nulli certo numini consecrata, sita rant. sub monte Palatino, prope Lupercal, an En aspice: non solum aetate nostra fe trum, ubi. ut est in fabulis, lupa geminos minae cum maribus aequantur! fratres Romulum et Remum nutrivit, com Subieruntne Christiani martyrium in memoranda esse videtur. Hic est titulus, Amphitheatro, a bestiis laniati? Res in sermone Latino prisco conscriptus: SEI quaestione versatur, quoniam id nullo lit DEO SEI DEIVAE SAC(rum)/C. SEXterarum monumento confirmatur: sunt hiTIUS C(ai) F(ilius) PR(aetor)/DE SENA storici alii qui negant, sunt alii qui affir TI SENTENTIA/RESTITUIT (anno 120 mant, caute tamen addentes illos non ita a. Ch. n., CIL 1, 801). multos fuisse. Profecto sat vetus opinio, Puto brevem commentarium legenti martyrio favens, non carere aliquo funda non esse insuavem: sei, ut liquet, est idem mento videtur. Id autem habens persua ac si, deivae idem ac divae, deae. Quod ad sum, Benedictus XIV (1740-1758) senati attinet, est sciendum in prisca Lati amphitheatrum memoriae cruciatuum Giri nitate nomina quartae de ti dicavit simulque com clinationis in casu pilationi direptioni R eru m fa cta est fulcherrim a genetivo numeri que finem impo Roma. (Verg., Georg. 2, 5). singularis ex solito suit. Ex operibus in -i exire. LocutioSenecae colligitur verbum sollemne, senati, nem eum aegre tulisse cruenta cerscriptores etiam aureae, quae dicitur, aeta tamina. E Christianis unum Augustinum tis, et posteriores interdum retinuerunt: nomino ne longus fiam. Reditum in cfr. exerciti (Naevius apud Charis., 128); Amphitheatrum Romanum Alypii, amici quaesti (Plautus, Aul., 83); geli (Lucretius, fidissimi, baptismo nondum abluti, enar 15
PALATIUM
v. 205); laci (CIL, I (2), 721, tempore Sul lae); senati, apud Cic., Phil., 3, 38). Itaque etiam Romae, non so lum Athenis ara eiusmodi erat constituta; cfr. Act. Apost., 17, 23: S. Paulus dixit in Areopago: “videns simulacra vestra, inveni et aram, in qua scriptum erat ‘Ignoto deo’”(’aYvó)OTq) Oecp).
dentale usurpavisse, in quo C pro sigmate (2) poni consueverat. Qui mos diutius
PALATIUM
citlarius, praefectus (cui Christi mono gramma in titulo est additum). Haec ex cerpta sunt ex Diehl, 347-359.
CIRCUS MAXIMUS
est servatus; cfr. nomen M. Ulpii Caloceri, tabulae marmoreae insculptum litteris Graecis: M. OYAII. KAAOKAIPOC (in coemeterio subterraneo S. Sebastiani, saec. 3-4); cfr. etiam nomen lesu Christi compendiariis litteris Graecis in opere musivo expressum, quo apsis basilicae Ostiensis S. Pauli perornatur (tempore Honorii III, 1216-1227, composito): ICXC (Iriooijg Xptcrróg). Verbum tempora le CEBETE indocte est scriptum pro CEBETAI (Attice: o e Pet ccl ). Ineruditus con discipulus Alexameni secutus est commu nem sermonis consuetudinem, unde diphtongus a t ut “epsilon” (e ) enuntiabatur.
PAEDAGOGIUM Ubi Palatium ad Circum Maximum est pronum, Domitianus paedagogium (irctiSaycoyElov) instituit, in quo pueri, prae sertim servi puerilis aetatis, ad nobiliora ministeria in aedibus imperatorum obeun da informabantur (est recens refectum cerniturque ex alto). Est notabile propter inscriptiones in pariete imperite graphio exaratas, quarum haec est notissima: AAEXAMENOC CEBETE ©EON (Alexamenos deum [suum] adorat). Est impia ludificatio religionis Christianae, si quidem supra verba Graeca imago est de lineata viri cruci affixi et caput habentis asininum. Quemadmodum patet, irridetur lesus Christus, crucis tormenta perpessus. Res est argumento iam pueros odio in Chri stianos, “latebrosam et lucifugam natio nem”, quae verba contumeliosa in ore eth nicorum versabantur, (cfr. Tertull., Apol., 8), esse impletos simulque Christi asse clas id aetatis in domo Caesarea esse fa mulatos. Re tamen vera constat Christianos iam saeculo I in aula esse conversatos, quia Paulus apostolus, scribens ad Philippen ses, his usus est verbis: “Salutant vos om nes sancti, maxime autem qui de domo Caesaris sunt” (4, 2 2 )