331 112 10MB
Latin Pages 115 [124] Year 1934
FONTES HISTORIAE RELIGIONUM EX AUCTORIBUS GRAECIS ET LATIN IS COLLEOTOS EDIDIT CAROLU8 CLEMEN FASCICULI V PARS I
FONTES HISTORIAE RELIGIONIS CELTICAE COLLEGIT
IOANNES
ZWICKER
BEROLINI APUD WALTER DE GRCYTER ET SOCIOS 1994
Archiv-No. 32 10 33 Typls Impressit Max Schmergow, Buchdruckerei für fremde Sprachen, O. m. b. H, Kirchhain N.-L.
PRAEFATIO. Fontes historiae religionis Celticae edituro mihi id monendum videtur ex iis locis, quos locos veteres scriptores Graeci et Latini tradiderunt, nullum, ex iis, quos ex posteriorum saeculorum fontibus excerpsi, nullum graviorem me effugisse me sperare. In primis enim id laboravi, ut omneB omnium veterum scriptorum locos, qui ad elucidandam antiquorum Celtarum religionem pertinere videantur, colligerem. Itaque et eas cnmplecti studui quas veteres scriptores tradiderunt fabulares historias (veluti conferas velim Diod. Sic. V 24, 1 sqq. ; Dionys. Halic. Ant. Rom. 140,3; Mela III 2,22; locos Servii HiBtoriaeque Brittonum, alios) neque omnes locos similes exscribere neglexi, praesertim cum hi loci satis sint dispersi et saepe legantur in libris qui difficilius adiri possint; quin etiam nonnulla quoque ex eis, quae viri docti priorum temporum religionis Celticae vestigiorum indagandorum nimis studiosi sibi finxerunt, inserui (cf. e. g. fabulas mere fictas de Celtarum deis Nam, Both, Bouliano). Quod veluti in Cornaci glossario et in Patricii vitis exscribendis pauca quaedam Hibernico sermone scripta Anglica versione adiecta inserui, non vituperes, cum his locis verba Hibarnica et Latina tam arete sint inter se coniuncta, ut non nisi contextu et continuatione sermonis deleta separari possint. Id sane fatendum est de quibusdam locis dubitari posse, utrum re vera historiae religionis Celticae fontibus an rectius historiae religionis aut Romanae aut Germanicae attribuendi sint fontibus, praesertim cum quibus usi sint Celtae per tempora sedibus quantique temporibus procedentibus fuerit momenti Celtarum religio nonnumquam non satis constet inter viros doctos. Quis denique est, qui pro certo affirmaverit Celtica, Celtiberica, Iberica, Ligurica, Gallo-Romana accurate discernere se posse? Veluti fortasse alii fontibus historiae religionis Romanae adscribant ea, quaeexscripsi e vitis SS. Benigni, Lupercii, Marcelli et Anastasiae, Maximiliani, Thyrsi, Tiberii et Modesti, Ursi, nec non ea, quae debemus Juliano Apostatae (epist. 84 a)
IV
Praefatio
et Rufino; historiae religionis Germanicae adscribat quia ea, quae leguntur in vitis SS. Amandi, Bavonis, Bertuini, Chrysolii, dementia Mediomatrici, Eleutherii, Eucherii, Lamberti, Pirminii, Valerii Treverensis et in canonibus conciliorum, quae habita sint Francogallorum temporibus. Accedit quod libri quidam Plaviam, in urbem Saxoniae, quam vernacula lingua nuncupant Plauen im Vogtlande, aegre adportantur, quamvis bene faverint studiis meis, qui praesunt bibliothecis Plaviensibus., Quae cum ita sint, non est quod mireris fortasse quaedam adhuc latere in eorum Sanctorum vitis, quas vitas consulere mihi non licuit, quia libros quosdfun potissimum virorum doctorum Francogallorum, qui Sanctorum certae cuiusdam regionis vitas collegerunt, inspicere non potui. Quamvis mihi persuasum sit numerum eorum locorum, quos ex auctoribus posteriorum saeculorum collegi, facile augeri posse, tarnen omnes quos ipse mihi repperi locos exscribere prae» optavi. Denique hoc est monendum virorum doctorum saepe maximam esse contentionem de vitarum Sanctorum temporibus et argumentis, praesertim cum mult&rum huiuscemodi vitarum non unuB sit sonus totius orationis neque idem stilus, sed pleraeque aliis temporibus ab aliis acriptoribus auctae, retractatae, corruptae sint, ut saepe in eis res vere gestae cum mere fictis temere coniungantur. Itaque cum saepe fieri non possit, ut paucis indicem, quonam tempore scriptae sint eae quibus usus sim vitis, locos ex huiuscemodi vitis collectos in appendice disposili ad litteras nominum Sanctorum. Scribendi ratione quam orthographiam vocant semper ea usus sum, quam exhibent fontes ipsi, nisi quod in eis locis, quos ex Breviarii Aberdonensis (Edinburgi 1509/10) editione repetita Londoniensi (a. 1854) exscripsi, orthographiam hodie usit&tam adhibui. Distinguendi rationem semper seoutus sum recentem. De locis quibusdam viros doctos adire necesse erat, e quibus in primis nominandi sunt viri doctissimi Guilelmus Levison Bonnensis, Sanctorum vitarum editor peritissinuis, Wolfgangu» Krause Begiomontanus, linguarum Celticarum pefitismmub, Mauritius Coens S. J., Bollandistarum Bruxellensium bibliothecarius doctissimus, Carolus Clemen BonnensiB, huius opusculi fautor optimus. Gratiam vero summam debeo celeberrimae scientiarum augendarum societati, quae appellatur Notgemeinschaft der deutschen Wissenschaft; quae nisi benevolentissime pecuniam tribuendo auxilium tulisset, hoc opus typis imprimi nullo modo licuit.
Praefatio
V
In plagulis corrigendis optime me adiuverunt Julius Penndorf collega doctissimus nec non Carolus Hopf, rerum antiquarum Btudiosus, discipulus quondam Plaviensis, mirabili uterque cura et diligentia. De interpretatione eorum locorum, quos collegi hoc fascículo, alio loco disseram. Opusculum meum dicetur Divis Manibus matris carissimae. Plaviae Saxonum (vulgo Plauen im Vogtlande) mense Maio anni M D C C C C X X X I I I . Ioannes
Zwicker.
SIGLA ET COMPENDIA QUIBUS USUS SUM. t locus corruptus. < > his uncis fractis circumdedi ea, quae praeter codicum fidem addenda esse videntur. [ ] cancellis circumdedi ea, quae quamvis exstent in codicibus delenda esse videntur. ( ) his uncis rotundis circumdedi ea, quae intellectus causa a me adduntur. AB = Analecta Bollandiana, Bruxellis I sqq. 1882 sqq. ASHS = Acta Sanctorum Hiberniae e codice Salmanticensi nunc primum integre edita opera Car. de Smedt et Jos. de Backer S. J., 1888, Edinburgi et Brugis. ASS = Acta Sanctorum quotquot toto orbe coluntur collegit Joannes Bollandus etc. Boese = Ricardus Boese, Superstitiones Arelatenses e Caesario (Arelatensi) collectae, Dissert. Marpurgi Chattorum 1909. CSEL = Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Vindobonae 1866 sqq. Ducange = Ducange-Henschel-Favre, Glossarium mediae et infimae Latinitatis. FGrHist = Die Fragmente der griechischen Historiker ed. Felix Jacoby, 1923 sqq. FHG = Fragmenta historicorum Graecorum ed. Car. Müller, 1841—1870. Kenney = James F. Kenney, The sources for the early history of Ireland, I., New York 1929. Maassen = Concilia aevi Merovingici ed. Maassen, Hannoverae 1893 = MGH, Legum sectio III, Concilia I. Mansi — Sacrorum conciliorum nova et amplissima collectio ed. Jo. Domin. Mansi, Florentiae 1759 sqq. MGH = Monumenta Germaniae histórica. Auctt. antiquiss. = MGH, Auetores antiquissimi. Scriptt. rer. Merov. = MGH, Scriptores rerum Merovingicarum. Migne, PG sive PL = Migne, Patrologiae cursus Series Graeca sive Latina. Narbey = C. Narbey, Supplément aux Acta Sanctorum I. Parisiis 1899, II. 1912. PWRE = Pauly's Real-Encyclopaedie der classischen Altertumswissenschaft ; neue Bearbeitung von Wissowa-Kroll etc. VSH = Vitae Sanctorum Hiberniae ed. Car. Plummer, 1910.
[ R u f i F e s t i Avieni] P e r i p l u s M a s s i l i e n s i s (sexto a. Chr. n. saeculo scriptus) 108 sqq Schulten: Ast hinc (sc. ab Oestrymnidibus insulis inter Sein et Ouessant sitis) duobus in sacram, sic insulam dixere prisci, solibus cursus rati est. Haec inter undas multafm] caespitem iacet, eamque late gens Hiernorum colit. ib. 164 sq.: post pelagia est insula herbarum abundans adque Saturno sacra. ib. 644 sqq.: at rupia illud erigentis se latus, quod [d]edit amne(m), gentici cognominant Solis columnam.
Asclepiades (Tragilensis?) (quarto a. Chr. n. saeculo vixit) apud Probum in Vergilii Georg. I I 84 = I I I 2 p. 368, 4 sqq. Hagen = Ja«oby FGrHist I p. 172, 20 sqq. fg. 19: Quidam putant, ut Asclepiades ait, Boream fuisse Celtarum regem, qui filiam Cyparissam amiserit et novum arboris huius genus primus in tumulo eius severit, ob eamque causam esse luctuosam cypressum. 3 Sacra insula est UpTj v^so; i.e.'Icpvi), hodie Irland; cf. Schulten ad h. v. p. 81. 9 Insula Saturno sacra est hodie Berlenga, promunturio Cabo Carvoeiro opposita; Saturnus est deus indigena, cui humanae hostiae immolabantur; cf. Schulten ad h. v. p. 86. 12 Amnis est Rhodanus, Solis columna hodie est Dammastock, e cuius visceribus Rhodanus prodit; cf. Schulten ad h. v. p. 120. — Fortasse alia quaedam huius Periplus ad Celtarum referenda sunt religionem. 19 cf. ad hunc locum Jacoby I.e. p. 487, 37sqq. Z w i c k e r , Fontes historiae religionls Celticae.
1
2
Fontes historiae religionis Celticae
Aristoteles (384—322 v i x i t ) E t h i c . Nicomach. I I I 7, 7 p. 1 1 1 5 b , 24 sqq.: Tfiiv 8' örcepßaXXovTwv 6 p v xij itpoßia ¿v