177 48 10MB
Latin Pages 44 [48] Year 1883
DE
LOCATIONE C0NDUCT10NE ATQUE EMPHYTEDSI GRAECORUI.
8CRIPSIT
CAROLUS i: 111 li
(DISS. I N A U G .
LIPS.)
•m
GISSAE MDCCCLXXXII. A P U D J. B I C K E R U M .
DE LOCATIÖNE CONDUCTIONE ATQÜE EMPHYTEÜSI GRAECORUM. §
L
Locationis conductionis vim ac notionem si quaerimus, tum illam statuendam esse invenimus, cum pro jure usurpandi pecunia vel quod est pecuniae instar pensitatur. Cum autem et res et vires, quibus aliquid perficiatur, usurpari possint, locationem conductionem in duo genera et rerum et operis dividere nobis licet : quorum alterum, locationem conductionem rerum hoc commentario, alterum alio loco tractare nobis est propositum. Sed quia nonnulli viri docti in universum iam de hac re egerunt et quae ex scriptoribus Graecis de locatione conductione effici possunt, diligenter composuerunt, scriptores quidem Graecos non piane neglegamus sed titulos potissimum examinemus illisque commentarli nostri fundamentis utamur. Priusquam ad rem nobis propositam propius accedamus, virorum doctorum libros, in quibus de hac re agitur, enumeremus. B ö c k h , Staatshaushaltung der Athener, I, 195 sqq., 413 sqq. M e i e r - S c h ö m a n n , der attische Procefs, S. 429 sqq. C . F . H e r m a n n , Griechische Privatalterthiimer, §67. B i i c h s e n s c h ü t z , Besitz und Erwerb, S. 88 sqq. C a i l l e m e r , le contrat de louage à Athènes (Études sur les antiquités iuridiques d'Athènes. VIII.). Paris 1869. 1*
4 R. N e u b a u e r , Ueber eine jüngst gefundene attische Pachturkunde aus Ol. 120, 1, in „Festschrift zur III. Säcularfeier des grauen Klosters". His inscriptionibus usus sum : I. Locationis conductionis pactiones. 1) C. I. A. H, 600. 2 ) C . I . Gr. I , 9 3 .
3) 4) 5) 6)
C. I. G. I, 102. C. I. G. III, 5775. Rangabé, Antiquités helléniques, II, 815. Voyage archéologique etc. I, 277 ( = Rangabé, Ant. hell. II, 879). 7) Keil, Zur Sylloge incriptionum Boeoticarum, pag. 604 sq. H. Emphyteuticae pactiones. 8) C. I. G. II, 2694. 9) C. I. G. m , 5774. 10) Hermes H, 169. 11) Voyage archéol. III, 323/4 ( = Tabula I. hujus commentarioli). 12) L. 1. m , 327. 13) L. 1. III, 328. 14) L. 1. i n , 331 (cf. n i ) . 15) L. 1. m , 332. 16) L. 1. n i , 416; Hermes XV, pag. 383/4; Bulletin de correspondance hellénique, V, 107 sq. 17) Voy. arch. IH, 483. 18) Bulletin de correspondance hellénique I, p. 53 sqq. 19) L. 1. IH, 242 sqq. 20) Mittheilungen des deutschen archäologischen Instituts, 1876, pag. 343 sqq. i n . Proscriptiones bonorum locandorum. 21) C. I. G. I, 103. 22) Voy. arch. IU, 404.
5 23) C. I. A. II, 565. 24) Hermes III, 237 ; cf. pag. 14.
Addenda statini hoc loco pauca de totius commentarti ratione esse videntur. Nonnullis enim locis tabellae simillimum erit commentarium nostrum, illis potissimum locis, quibus quaeritur, quando merces pensitanda fuerit, quando initium pactionum fuerit, in quantum temporis factae sint locationes etc. Quod vitari non potuit, quia firma his de rebus norma apud Graecos aut non erat aut omnino esse non poterai. Neque semper regulam eruere potuimus, cum ex pactionibus tantum nobis hauriendum esset, in quibus omnia, nisi rei publicae periculo erant, statui poterant. § 2. Si quis rem quandam locare volebat, pactionis condiciones aliquo modo*) publicabat. Duae eiusmodi proscriptiones lapidibus incisae nobis notae sunt, quarum altera a Bôckhio (C. I. G. I , 103) altera a Waddingtonio (Voy. arch. I l l , 404) edita est. Pactum locationis conductionis ipsum consensu**) locatoris et conductoris legitime initur. Formulam singularem, qua pactum tale initum sit, nusquam in veni. Utrum oqxoi, qui in titulo priore ab Haussoullerio in „Bulletin de corr. hell. III." edito (v. 54; cf. pag. 253 : oçxovç. Ce sont les serments, que prêtait le preneur au moment de contrat, pour confirmer les obligations.) inveniuntur, hue pertineant neene, cum inscriptio illa nimis mutilata sit, discerni non potest.
*) Büchsenschütz, 1. 1. pag. 90, 2. **) C. I. G. II, 2694. b, v. 15 sqq. — C. I. G. II, 2693« melius edita a Waddingtonio, Voy. arch. III, n. 416, v. 5 sqq.
6 Pactio (tftw&rjxai, XQrjfiartöfiog), quae, ne de singulis pacti condicionibus dicionibus dubitatio oreretur, litteris*) mandari solebat vel tempio vel homini alicui, cui utraque pars confidebat, tradebatur. Si autem altera pars universitas quaedam erat, ita ut decreto, quo ea assentiretur, opus esset, vel si de emphyteusi **) agebatur, pactum lapidi incisum publice collocabatur ***). Atque eo modo pleraeque certe inscriptionum talium nobis traditarum ortae sunt ; cf. C. I. A. II, 600, v. 53—55. — Rangabé, Ant. hell. n. 815, v. 19—20. — C. I. G. I, 102 = C. I. A. H, 573, v. 7 - 1 0 . — C. 1. G. II, 2694. b, y. 20. — Bulletin de corresp. hell. V, p. 110, v. 8, p. 112, 1 1 - 1 6 . — Voy. arch, i n , n.483. a, v. 1 4 - 1 5 , b, v. 9—10. — Utrum locator an conductor pactum lapidi incidat, in unaquaque pactione constituitur ; certam regulam, cum tam pauci eiusmodi tituli extent, statuere audacius est. Sed alio quoque modo pactiones lapidibus incidi poterant. Si enim condiciones locationis iam in proscribendis bonis lapidi erant incisae, simplicissimum erat, locatione facta, nomen conductoris, mercedem, tempus in quod, quantumquef) quisque conduxerat ascribere : sed confitendum nobis est, non extare titulos, quibus ita, ut dubitandi non non sit locus, hanc sententiam affirmare liceat, cum nec iis inscriptionibus, quas exemplorum loco Neubauerus affert, quidquam demonstretur et utrum C. I. G. I l l , 5774 (quem titulum Neubauerus non attulit) talem originem duxerit necne, discerni non possit; cf. v. 50—53. Quos enim Neubauerus attulit titulos C. I. G. I , 103 et 104 ( = C. I. A. 565), eorum ille ita mutilatus est, ut statuere non possimus, num nomina conductorum ascripta sint; *) cf. C. Fr. Herman, Privatalterthümer § 6 , ann. 12 et 13. — Gneist, Formelle Verträge, pag. 418, 448 sqq., 468—475. **) vide infra pag. 29 sqq. * * * ) cf. Büchsenschütz, 1.1. pag. 90, 3. — Kirchhoff, Hermes II, 169 sqq. — Neubauer, 1. 1. pag. 357—358. t ) C. I. G. I, 103, T. 3—6.
7 atque eadem ratio est n. 104, qua in inscriptione ne plurali quidem „ot fitO&coöafievoi" quidquam probatur, cum complures conductores fuisse videantur, neque eo quod nomina conductorum pro oi uiodoioa/itvoi aliata non sunt, Neubaueri sententia affirmatur, cum hoc brevitatis causa fieri potuerit, ut in Voy. arch. I l l , 323/4 ( = Tabula I, h. c.). Cum in omnibus fere locationis conductionis pactis, quae ad nos pervenerunt, altera pars universitas quaedam sit, eos magistratus, qui universitatum vices obibant, brevissime afferamus. Yalde dolendum est, inscriptionem illam, quae a Rangabé, Ant. hell. II, 815 edita est, ita esse mutilatam, ut nihil fere certi ex ea colligi possit. Quare hoc commemorasse satis habendum, pactum inter societatem quandam Orgeonicam et urbem, cujus vices v v7coótxrrjq a (v. 1, 4, 16) obibat, factum hoc in titulo infuisse videri. Partibus Aexonensium (C. I. G. I, 93), qui fundum ilium, quem 2a{x]vTjv xcilov/iavr/v (C. I. A. I I , 600, v. 8, 9—12) quae Dyalensium phratriae erat, universi Dyalenses (rò xoivòv AvaXèmv) et duo phratriarchae (quibus merces quoque pensitanda est v. 28—29) uni conductori locant (v. 5—8). Agri Iovis Temenitae, cujus templum Amorgi erat, a vecojtoialg locantur, cf. R. Weil, Mittheilungen des deut-
*) de quibus vide Böckhium ad h. 1. et O. Müller, de demis Atticis. p. 58.
8 sehen archäologischen Instituts 1876, p. 343, v. 13, 21, 24, 36, 39, 47. Philippida sacerdote octo viri VKV&?]QÌCOV ot (ispirai11 Eucrati fabricam quandam locant. Quaeritur, quinam hoc loco dicantur fisQlzai, cujus vocis quae alibi extat significatio ab hoc loco aliena videtur. Wescher in „Revue archéol. 1865, pag. 352 sqq." illos fuisse partiarios sensu Romano, qui fundos ùniversitatum locassent, dixit, itaque novum demorum magistratum efficit, meo quidem judicio satis audacter. Neubauerus (1. 1. pag. 323, ann. 3) viros illos octo societatis cujusdam partieipes fuisse (Actiengesellschaft) nobis persuadere studet et ad xKv&TjQÌ