De Plauti Aulularia [Reprint 2021 ed.] 9783112443828, 9783112443811


188 90 7MB

Latin Pages 84 [40] Year 1865

Report DMCA / Copyright

DOWNLOAD PDF FILE

Recommend Papers

De Plauti Aulularia [Reprint 2021 ed.]
 9783112443828, 9783112443811

  • 0 0 0
  • Like this paper and download? You can publish your own PDF file online for free in a few minutes! Sign Up
File loading please wait...
Citation preview

DE

PLAVTI AVLVLARIA SCRIPSIT

GrYILELMYS WAGNER DR. PHIL.

BONNAE APVD ADOLPHVM MARCVM CIOIOCCCLXIIII.

IOANNI • CLASSENO PRAEOEPTOBI • SVO

T. Macci Plauti Aulularia in earum fabularum numero est, quas inde a renatis litteris prae ceteris homines docti admirari atque laudibus extollere soliti sunt: neque id immerito, eadem uero admiratio Molierium, poetam praestantissimum, ut latinam fabulam gallice imitaretur, mouisse uidetur : quamquam, ut dicam quod sentio, ea ipsa imitatione Plauto infelicius uix quidquam accidere potuit, cum mihi quidem uix dubitari posse uideatur, quin Molierius Plautum longe superauerit. quamquam scio, plerosque homines doctos Plautinae fabulae patrocinari (inter quos nominasse sufficiat Schlegelium 1 et anonymum ilium qui artem Plautinam enarrauit Mus. Rhen. n. V I I I 5 1 ) : attamen eos Aululariae pretium magis aesthetica quadam ratione aestimasse crediderim neque totam fabulae compositionem quasi data opera enucleatam considerasse, neque uero is sum qui fabulae egregiae nimius obtrectator existam: immo magnam illam admirationem ueris eius uirtutibus effectam esse arbitror, quas propter nemo non poterit hanc fabulam adamare atque adeo in deliciis habere, commendatur autem haec fabula prae ceteris luminum frequentia, iocis ubique dispersis, confabulatione uiuida, sermonis denique genere Plautinissimo. sed his quas dixi uirtutibus non decet nos ita esse obcaecatos, ut uitia aperta poetae condonemus neque animaduertamus male administrata quaedam : nam quod ad ipsam componendi artem attinet, hanc fabulam non tantam mereri laudem, quanta iam fere obrui solet, nobis quidem persuasum est: aliis num persuadere possimus, hoc ipso libello experiri uoluimus. 1

Vorleaungen iiber dramatisohe kunst und litteratur (Heidelb.

1817) II 2 3 7

S3.

1

2 neque tarnen uerendum est, ne ea molesti simus argumentatione, qua in hac quidcm re niliil probatur : aestheticam dico, nam diuersa ratione cum sentiri posse uideamus, ex ipsis rebus argumentari maluimus quam ex opinionibus uagis atque incertis. sed qualem significemus rationem, lecturi iam ipsi uideant: nunc satis est declarasse, nostrum libellum piane diuersum esse ab eo quem Giulielmus 2 Claus 'de Aulularia Plauti fabula iisque scriptoribus, qui eam imitati sunt' anno praeterito Sedini edidit: cuius hominis diligentiam in conligendis atque inlustrandis Aululariae imitationibus ut minime uituperamus, ita in iis quae de ipsa Plauti fabula scripsit (p. 3—30) certam quandam artem desideramus. 3 Itaque, ut ad propositum ueniamus, quantum sit pretium Plautinae fabulae tum demum iusta ratione poterit constitui, cum eius compositionem uel ut ita dicam oìyiovofdav ex omni parte perspectam habuerimus. eius nero rei recte existimandae copia iniuria temporum nobis non piene tradita est. etenim Aululariam in fine laceram esse nemo nescit. itaque qua ratione olim fabula ad finem perducta fu cri t, nobis inquirendum est: id quod non aliter poterit institui, quam ut argumentorum metricorurn uerba accurate expendamus. duo enim argumenta aetatem tulerunt, unum acrostichum, alterum ad illorum genus pertinens quae quindenis uersibus composita sunt, de utroque uero quo rectius iudicetur, emendata lectione apposui utrumque: qua in re tenendum est, nos iis praeceptis obsequi quae Fridericus Ritschelius et in commentatione anno C I O I O C C C X X X X I edita et in Prolegomenis Plau- s tinis p. C C C X V I s. explicauit. priore uero loco positum est in codice Yeteri (ad cuius memoriam in Aulularia emendanda redacti sumus) argumentum quindecim uersibus perscriptum hoc Senéx auarus uix sibi credens Euclio domi suae defóssam multis cum opibus 2

nominis scripturam ne mireris : ipsum a u c t o r e m siimus

3

quo

aocedit g e n u s l o q u e n d i

locis paene barbarum.

secuti.

non s o l u m i n e l e g a n s , s e d multia

3 aulam inuenit rursumque penitus cónditam exsdnguis, amens séruat. eius filiam 5 Lycónides uitiàrat. intereà senex Megadórus, a soróre suasus ducere uxórem, auari gnàtam deposcit sibi : durus senex uix promittit atque aulaé timens domò sublatam uàriis abstrudit loci's. 10 insidias seruos fàcit liuius Lycónidis qui uirginem uitiarat, atque ipse óbsecrat auónculum Megadórum sibimet cèdere uxórem amanti, per dolum mox Euclio quom pérdidisset aulam, insperato inuenit laetusque natam cónlocat Lycónidi. 4 hoc igitur argumentum neque eleganter neque accurate scriptum est. nam cum Lyconides u. 11 i p s e Megadórum obsecrasse dicatur, hoc non potest accurate dictum esse, cum I I I I 7 (sequor actuum discriptionem uolgarem) Eunomiam matrem adulescens hisce aggrediatur uerbis Dixi tibi, mater : iuxta rem mecum tenes super Euclionis filia. nunc te óbsecro resecróquc, mater, quód dudum obsecràueram : fac méntionem cum àuonculo, matér mea. 5 neque sat accurate dicta sunt quae statim insecuntur 'per dolum mox Euclio quom perdidisset aulam, insperato inuenit' : nam neque dicitur, per cuius dolum perdiderit aulam neque per cuius operam rursus inuenerit. itaque uerendum est, ne ultimus quoque uersus non sat accurate eam qua fabula olim exierit rationem referat. in tanta igitur huius argumenti ambiguitate, unde uix certi quid-

1

Nullam enotauit Pareus

seripturam nisi u i c i a r a t u. 5 et 11.

ceterum Guyetus hiatus u. 2 (de quo uide Ritschelium Proli. CCIII s.) euitandi caussa aeripsit 'defossam multis opibus cum domi suae',

de

s c n è x u. 8 uide Ritschelium Proli. CXLYIÌ. 6 In Veteri u. 4 ante tertium oonlocatus est : nos inuertimus ordinem Bothium seouti. de uersu uero qui apud nos quartus est

eiciendo cum cogitauerit pronuntiatione

eius quod

Guyetus, nulla eius rei caussa est: nam de est a u o n c u l u s uocablili conferas similom

uersum IIII 10, 69 et Ritschelium Proli. OLII.

4 quam conficias, opportune accidit, ut argumentum acrostichum multo accuratius sit compositum: est uero. hoc Auliim repertam auärus plenam auri Eiiclio ui siimma seruat, miseria affectus modis. Lycónides istius uitiat filiam. uolt hânc Megadorus indotatam ducere, 5 lubénsque ut faciat dat coquos cum obsónio. auró formi dat Eiiclio, abstrudit foras, reque omni inspecta, compressons séruolus id siirpit : illic Euclioni rém refert, ab eó donatur auro uxore et filio. 6 perlecto igitur hoc argumento non potest esse dubium, quin huius fides merito sit anteponenda alterius argumenti narrationi uerbosae iIli quidem, sed quod ad rerum narratarum tenorem attinet, exilitate atque adeo neglegentia insigni, ea enim, quae modo nostro iure in quindecim illis uersibus reprehendimus, hie accurate relata esse uidemus. ut appareat, nullam caussam esse, cur ultimi uersus testimonium 'ab eo donatur auro uxore et filio' postponamus sterili narrationi alterius argumenti. quod qui fecit Rappius 7, parum cogitate, ut quidem assolet neque ab eo aliter potest expectari, rem egit. sed de Rappio statim dicemus. nunc uero sufficit, argumenti acrostichi fidem in ea qua decet luce conlocasse : quam in fabulae exitu coniecturis recuperando pro fundamento esse debere iam unus quisque concedei. Et sane ab argumenti acrostichi uerbis profectus est Camerarius cum haec scriberet 'tandem adolescens de 6 u. 1 talem exhibet B 'aulam repertam auri plenam Euclio 1 : nos dedimus ex emendatione Bothi, quae agregie confirmatur argum. I u. 1 ubi est 'senex auarus'. et potuit a u a r u s facile uel in a u r i deprauari uel propter eius uocabuli admodum consimilis uicinitatem perire. — u. 6 f o r e s B : f o r i s uett. editiones: f o r a s e Langianis et Guelferbytano quodam codice Bothius. — uersu denique 7 cum in B et in libris recentioribus desit q u e copula, ne quis de transponen, dis 'omni re' uerbis oogitet, sat habeo uno tantum uerbo monuisseacrostichidis legem hic in uersus principio postulare E litteram.

' in uersione Plautinarum fabularum uol. V i l i Stutgardiae anno CIOIOCCCXXXXV prodito p. 827.

5 seruo suo cognoscit, quid de olla sit factum, at que haetenus Plautina ad nos peruenerunt. ex proposito autem argumenta -intelligi potest, tum et aurum redditum seni, et illum animo mutatum fuisse, et dotatam filiam tradidisse Lyconidi.' addit, Codrum Yrceum haec eadem sua expositione persecutum esse : ut intellegitur ex iis uersibus quibus Vrceus suum fabulae supplementum terminauit Spectatores, naturam auarus Euclio mutauit: liberalis subito factus est. sic liberalitate utimini uos quoque, et, si fabula perplacuit, clare plaudite, quamquam argumentum illud Yrceus rudi nec sat perpolita arte cxecutus est. quis enim feret, Euclionis animuin tam subito mutari tamque celeriter de priore sententia moueri, quem ad modum ab Yrceo institutum esse uidem u s ? 8 multo felicius Koepkius in uersione Aululariae rem administrauit, quamquam.ne ille quidem ita ut tam subitam celeremque auari animi commutationem satis intellegamus. Koepki enim ratio quamquam non improbanda est, tamen pluribus uerbis opus esse uidetur, quibus Euclioni ut auro donet Lyconidem persuadetur. Molierius sane libere discessit ab eo exitu quem Plautina fabula olim habuerat, cum auari mores et animum uel inuenta aula non mutatos esse induceret: at quaeso num ideo Rappio concedemus, illud omnino a Consilio fabulae et poetae abhorrere? 9 cuius hominis argumenta quamquam per se nulla sunt, quippe quae ad solum sensum pertineant et ipsius antiquitatis memoriae repugnent, tamen ad ea res

Vree! supplementum habes in Ernestiana et in Bothianis re-

petitum. 9 Rappi haec sunt uerba (repetita etiam gesch. des sohausp. p. 320) 'ich muss gestehen, dass mir der ganze effect des stiickes schwindet, wenn man den Euclio am ende des stiickes aus seiner rolle fallen und liberal werden lässt. mir dünkt, der dichter hat diesen Charakter auf den incorrigiblen geiz abgesehen.' attamen poetae consilium fuisse aliud, iam exinde consequitur, quod Euclionem ipsum dicentem facit 'miserum se esse propter auri conseruandi Studium.' I 1, 26 s. [Claus p. 19.] hinc uero putauerim deriuata esse uerba argumenti acrostichi u. 2 'miseria affectus modis'.

6 spondemus, Rappi scnsum id tantum probare, cum non esse imbutum uero comoediac nouae atque adeo artis draraaticae ueterum sensu atque aestimatione. nam non obliuiscendum est, comoediam nouam plerumque non id tantum consili sequi ut mores ad uitae imaginem accurate depingat, sed etiam probandae atque docendae sententiae alicuius uniuersae caussa rem repraesentare ex ipsa uita communi petitam. ut unum afferam exempltim idque permiruin (si quidem e nostro sensu rem iudicamus), in Terenti Adelphis uterque senex, et tristis et facilis, quodam modo emendatur atque corrigitur. quid uero magis rei naturae conuenit quam ut Euclio propter auri conseruandi atque abscondendi studium plurimis uexatus malis tandem auaritiae uitium cognoscat, id secum reputet, filiae denique aurum in nuptias donet ? quamquam profecto, ut iam diximus, poeta callidus Euclionem non s u b i t o de priore sententia desistentem faciet. mihi igitur emendatus atque correctus auari animus multo magis Consilio talium fabularum quales comoediae nouae fuerunt aptus esse uidetur, quam auaritia inde ab initio usque ad exitum sibi constans. 1 0 I a m licet accuratius inquiri in deperditarum scaenarum ambitum. quod quo certius facere possimus, de actuum per Aululariam discriptione non nulla sunt dicenda. in qua re nolumus longi esse, cum qua omnino rationc fabu]ae Plautinae in actus diuidendae sint, sat disputatum sit a- Gustauo Schmitzio in dissertatione Bonnae anno C I O I O C C C L I I emissa. ipse uero Schmitzius Aululariam non tetigit, quippe quae iam a Wolffio tractata esset : 1 1 is enim bis de ea dixit, cum in altera 'de actibus apud Plautum et Terentium' dissertatione Gubenae anno C I O I O C C C X I Y prodita, tum in 'Prolegomeni^ ad Aululariam' Numburgi anno C I O I O C C C X X X V I emissis p. 2 8 : utroque nero loco consentii cum ea distributione quam 10

quae Clausius p. 1 9 — 2 5 de A u l u l a r i a e Consilio soripait, quam-

quam si uniuersam rem

respexeriä non sunt falsa, tamen ideo repro-

b a n d a esse duco, quia omnia uera nimis auota atque e x a g g e r a t a aut fiunt ridicula aut piane improbabilia. u

uide Sohmitzi dissertationem p. 1 8 .

7 Koepkius in uersione germanica instituendam esse putauit. ncque possunt multa in hac re esse dubia: breuiter igitur nostiam declarabimus sententiam. a uolgari enim distributione recedendum esse putamus cum Danzio Koepkio Botliio in fine actus I I constituendo, qui esse debet ea scaena quae nunc est I I 3 : ut tertius actus inde a I I 4 usque ad finem actus qui nunc est tertius perducendus sit. in qua distributione iterum consentiunt Koepkius et Bothius: dissentiunt in relicuarum scaenaruin discriptione. nam quartus actus ubi sit terminandus, poterit ambigi. Koepkius enim inde a I I I I 7 nouum actum exorsus est: maiore scilicet temporis interuallo opus esse quam quod sat recte una ilia scaena quae est inter Eunomiam et Lyconidem expleatur, cum Euclio et Strobilus extra portas urbis profecti sint (IIII 6, 9), Strobilus uero iam insequenti scaena redeat (IIII 8). haec ut non improbabiliter disputata sunt, ita cogendi uim habent nullam. nam cum nusquam a poeta anxie eiusdem temporis spatium quod ad rem extra scaenam perficiendam re uera necessarium est obseruatum sit, 12 etiam hie in dubio relinquitur, quantum absit solus ilio locus ab Euclionis aedibus. accedit uero ut Botliium potius quam Koepkium sequendum esse arbitremur, unum argumentum idque baud exiguum. nam si cum Koepkio facias, permulta quibus ad finiendam fabulam opus est et quae supplenda erunt cum scaenis adhuc superstitibus inde a I I I I 7 nimis longum actum ultimum efficiunt, actus uero quartus apud Koepkium perparuus est. solet uero actus ultimus cum primo esse breuior: id quod hie quoque locum habere quo minus existimemus nihil impedit. 1 3 itaque iam possumus restaurandae fabulae lineamenta quaedam apponere. quartus igitur actus Lyconidis et Strobili confabulatione finitur: iam Strobilus ut aurum referat abit, 12

of. Schmitzium I. 1. p. 1.

18

Goelleri hie non feci mentionom,

quippe qui in distribuendis

actibus nihil habeat noui. — postquam iam haec omnia charlis mandata sunt, non sine stupore uidi Mauricium Rappium, nostras delicias, in libro

suo nouissimo ('gesohichte des griechischen schauspiels vom

standpunct der dramatischen kunst') Tubingae a. CIOIOCCCLXII edito p. 3 2 0 e x Aulularia s e p t e m actus effecisse.

8 Lyconides nero in Eiiclionis aedes properat aurum repertum esse nuntiaturus. se enim Euclionem secuturum esse pronuntiat Lyconides I U I 10, 72 et 75. iatn actu quinto contenta erant relicua, quae ad hunc modum disposui. primum redit Strobilus aurum secum ferens et ut par est queritur aurum sibi ereptum, consolatur uero animum liberiate promissa. deinde Euclio cum Lyconide domo egressus magno cum gaudio aulam accipit: sed mox cogitabundus secum reputat quantas sibi miserias, thensaurus hodie conflauerit: qua re fit, ut iam sapientior factus auro donet Lyconidem, generum suum, simulque nuptiarum diem constituât. filius uero in argumento acrosticho commemoratus Lyconidis et Phaedriae est iam ante nuptias natus. His uero quae modo perscripsimus congruere uidentur singuli uersus a Nonio maxime e x Aulularia citati, quorum tamcn in fabulae partibus hodie superstitibus nullum superest uestigium. quos uersus antequam disponamus, iuuat in uniuersum de tempore disserere quo perierint Aululariae scaenae illae. illud enim accurate potest definiri. nam cum Gellium et Nonium uideamus integram Aululariam legisse, Priscianus iam non plus legit quam nos quoque habemus : fabulam enim usque ad I I I I 1 0 , 70 excerpsit neque tamen ultra progressus est. glossarium uero Plautinum hic nullam habet utilitatem: 'nam casu factum ut e x Aululariae exitu nihil depromptum s i t ' . u perierunt igitur scaenae illae ilio tempore quod est inter Noni et Prisciani aetatem, i. e. ab initio saeculi quinti usque ad sexti initium. nam accuratius hoc ideo definiri potest, quia Aululariae exitum uno cum Bacchidum exordio tempore periisse ualde probabile est. 1 5 eodem uero tempore Amphitruonis scaenas periisse non nullas constat. 1 6

14

uerba sunt Ritsclieli ind. schol. aest. Bonn. a. CIOIOCCCXXXXVI

p . X . — n o e n u m in ilio glossario e x Aululariae initio enotatum X 1, 28 ad Veteris fidem restituit Lachmannus comm. Lucr. p. 150. 15

of. Ritschelium Par. I 391.

16

uide Emanuelis

Mus. Rhen. n. IIII 5 6 8 ss.

Hoffmanni 'de Plautinae Amphitruonis

ex-

emplari et fragments' dissertationem Yratislauiae a. CIOIOCCCXLVIII editam p. 28 s.

9 ex quibus rebus apparet, qualis ille fuisse putandus sit codex ad cuius memoriam redit Vetus una cum Decurtato, quod uero ad Aululariam attinet, recte sine dubio iudicauit Ritschelius (Mus. Rhen. n. I U I 570), casui esse tribuendum, quod Charisius Seruius 1 7 Donatus ex hac fabula nihil attulerunt, quamquam nouerunt: Priscianum uero non nouisse fabulam integram. Neque tarnen erroribus abstinuit Nonius in uersibus ex Aulularia citandis. ueluti eum errasse manifestum est in iis quae affert p. 332, 31, ubi est: 'PI a u t u s A u l u l a r i a : S e d leno e g r e d i t u r f o r a s , h i n c ex o c c u l t o s e r m o n e s a t u s s u b l e g a m . ' quae uerba aperte corrupta sunt. Scioppius igitur Suspect, lect. p. 31 s e r m o n e s s a t o s scripsit, licet uersu prohibente, Mercerus s e r m o n e m ei u s recte emendauit, quod sane praestat Bothi artificiosae emendationi s a t i s s e r m o n i s . Scioppius igitur 1. 1. eum uersum qui est 'hinc ex occulto scrmonem eius sublegam' conlocabat post IUI 5, 6, ubi sane non inepto loco esset positus. at quid lenone ilio faciemus? lenonis enim persona ab Aulularia omnino aliena, itaque recte fecit Bothius, quod hos uersus omnino non ex Aulularia petitos esse iudicauit: et arridet multum Noni editorum nouissimorum coniectura, pro A V L V L A R I A scriptum fuisse olim V I D V L A R I A 18 : nam quamquam de argumento Vidulariae nihil fere constat, tarnen uidetur in ea lenoni locus fuisse, meretrices certe ibi fuerunt, id quod testatur uersus a Bothio septimo loco inter fragmenta Vidulariae conlocatus 'eiusdem Bacchae fecerunt nostrana nauim Pentheum'. 1 9 Minus certa res est in altero uersu a Nonio 1 7 Seruius Querolum citat ad V e r g . Aen. III 2 2 6 sub nomine Plauti : qua de re uide Orelliura in epistula ad Maduicum Ciceronis Rhetoricorum editioni praetìxa p. L X X I I —• quod uero in Lionis editione ad Verg. Aen. X I 6 2 7 P l a u t u s in A u l u l a r i a citatur, error e s t : nam uersus iste e x Asinaria I 3, 6 petitus est. 18

potest uero etiam Noni ipsius

error

esse, idque

probabilius

uidetur. 1 8 of. Bacohidum III 1 , 4 ( = 3 9 1 R.) 'Bacchides non Baoohides, sed B a c c h a e sunt acerrimae'. cf. etiam u. 5 3 , ubi 'Baccliarum' et 'bacchanalis' fit mentio.

10 p. 108, 5 citato, ibi enim liaec habet ' e b r u l a r e , 2 0 e b r i u m f a c e r e , et e b r i a c u s e b r i u s . L a b e r i u s in t h e r e [ i n H e t a e r a cum Carrione Ribbeckius com. lat. rell. p. 244] : e b r u i l a t i raentem hilariam arripuit.21 I d e m in A u l u l a r i a : homo e b r i a c u s s o m n o s a n a r i s o l e t . ' pro e b r i a c u s a Passeratio scriptum est e b r i a t u s , approbante Mercero : e b r i u l a t u s Carrionis erat conieetura. recte uero Ribbeckius e b r i a c u s retinuit, cum eius uocabuli caussa uerba a Nonio ascripta sint. uersus uero piene decurrit, si uoculam in initio excidisse statuas, ueluti hoc exemplo atqui homo ebriacus sómno sanari solet. de Laberi uero Aulularia res admodum incerta est, cum hoc uno loco ncque amplius commemoretur. iam igitur procliue est, cum Ritschelio Par. 1 1 4 2 (ueteribusque Plauti editoribus qui hunc uersum inter fragmenta Aululariae receperunt) suspicari apud Nonium post 'arripuit' periisse uerba e Plauto citata, ut 'idem' ad Plautum referatur. 2 2 sed sunt etiam quae in alteram partem disputari possint. nam hunc uersum u i x assequaris qua ratione in deperditi fabulae exitus argumento conloces. nam ubi tandem in eo uini hominumque ebriorum mentionem factam fuisse existim a u e r i s ? itaque dispiciendum, num forte in fabulae parte superstite ei locus inueniri possit. et sane I I I 6, 33 ss. Megadorus Euclioni proponit, ut secum potet. habemus igitur rem cui hic uersus piane aptus esse uideatur: sed uerba illa ita sunt comparata, ut lacunosa esse uix ac ne u i x quidem suspiccre. ut uix probabile esse uideatur, uersum e x Aulularia Plauti esse petitum. ceterum censeo hic nesciendi artem esse admittcndam. A l i u s versus quem in P l a u t i Aulularia olim lectum fuisse nostrae editiones etiam nunc perhibent Noni editionibus uetustis debetur, cessissetque iam e fragmentorum numero, si editores Nonium iterum inspexissent. Nonius 20

uariatuc inter e b r i u l a r e e b r i o l a r e

21

ui'le an sit nominatiuus k i l a r i a reatituendus.

ebrulare.

22

of. etiam llibbeckium Com. latt. rell. p. 238.

11 cnim u. Peruico secundum editionem s. 1. e. a. Yenet. a. C I O C C C C L X X V I proditam haec habet P e r u i c o pro p e r ù i caci. A c t i u s in a r m o r u m i u d i c i o : S e d p e r u i c o a i a x a n i m o a t q v mo r a bilioni. P l a u t u s in A u l u l a r í a : Que q u o n d a m peru i c u s t o t i d e m addit.23 hinc igitur in editiones transiit fragmentum quod apud Bothium sextum est 'hie quidem peruicus custodem addidit.' iam uero sufficit eadem uerba e Merceri editione p. 487,14 ss. apposuisse, ut huius si dis placet Aululariae fragmenti origo cognoscatur. P E R V I C O , p e r u i c a c i . A c c i u s A r m o r u m iudicio: Sed p e r u i c o A i a x animo atque inorabill.2* IONI. Plautus Aulularia: Quem quondam Ioni custodem addidit. Plauti uersus extat I I I 6, 20: apud Nonium I u n o post I o n i excidit. ceterum neglegenter, ut solet, de hoc uersu dixit Osannus anal. crit. p. 196. Atti ex lone tragoedia uersum simillimum habes apud Priscianum V I p. 685 P. 'custodem assiduum Ioni apposuit uirgini:' apud Ribbeckium Trag. lat. rell. p. 157. Iam e medio sublatis falsis illis 'fragmentis' ad ea quae maiore bonaue fide nituntur accedamus. primo igitur loco ponendus esse uidetur uersus ex Aulularia a Nonio p. 98,28 seruatus nec noctu

nee diu q u i e t u s u m q u a m earn: n u n c d o r mi am. quem uersum editores cum Iano Gulielmio 25 addere solebant post I 1,26 s. 23

sine ulla mutations e a d e m Ieguntur in editione Noni Varronis Festi a. CIOCCCCLXXX s. 1. e m i s s a ; de utraque editione uide Gerlachium praef. Noni p. XXVIII.

p. 344.

2i

e u o o a b i l i Ribbeckius Trag. lat. rell. p. 131.

25

In

Aululariam

quaest.

ipse uero Gulielmius

tantum profiteor.

cap. 1 =

Gruteri Lamp.

addit 'uerum h o c

orit. I l l 2

suspicari m e leuiter

nam affirmare rem tam dubiam quis ausit ?'

12 nunc ibo ut uisam, sitne 26 ita aurum ut cóndidi, quod mé sollicitât plurumis miserum modis. ubi tamen iam metrum ostendit uersum non quadrare neque ulla est suspitio lacunae, id quod ipsum Gulielrnium non fugit. Osannus anal. p. 195 uersum 27 post I I 2, 56 conlocauit, ubi n e pro n e c et n e u pro n u n c scribere coactus erat. Osannum secuti sunt Goellerus atque Deenicus. 28 at cum iam necessitate ilia mutandi res parum fiat probabilis, accedit quod uerba a Nonio tradita multo facilius in octonarii iambici formam quadrant quam tetrametro trochaïco adaptantur. neque ilio loco ullum lacunae uestigium. itaque probabiliter uersum e deperdita fabulae parte esse putamus: et quidem ad Euclionis sermoném quo miserias auaritiae enumerauerat animique auari commutationem explicauerat poeta referendus esse uidetur. quod si statuas, nihil erit mutandum, nisi ut cum Bothio e r a m scribamus : cuius emendationis ueritas quasi sponte in oculos incurrit. A d eundem Euclionis sermonem pertinere uidetur fragmentum ex Aulularia seruatum ab eodem Nonio p. 225,8 e g o e c f o d i e b a m in d i e d e n o s s c r o b e s nam Euclionem saepius thensauri defossi locum mutasse ex ipsa fabula discimus : nisi forte 'denos scrobes in die ecfodere' pro magno et aerumnoso labore, i. e. uita curis atque anxietate uexata accipere malis, quo magis animus inclinât. 2 9 ceterum uersum non plenum esse apparet. Euclioni porro de reperta aula gaudenti conueniunt haec seruata ab eodem Nonio p. 396, 17 n o n e q u i d e m e g o q u a u o l u p t a t e s u r n s i neque tetigi quae uerba ut quidem in Noni libris legi uidentur et sensu et metro cassa sunt, quam Bothius dedit emendatam sci26

e s t n e B : s i t n e scripsi cum Douza. Osanni somnia de duplici recensione fabulae ne uerbo quidem attingenda putaui. 27

28

Deenicus Aululariam Lugduni Batauorum a. CIDIOCCCXXX.V

edidit. 29 uide de hac re E. Hoffmannum in dissertatione not. 16 laudata p. 55.

13 licet lectionem, neutri satisfacit. et sane perdifficile est, in uersu tam ex omni sententiae conexu desumpto qualis hie est coniecturas probabiles proferre. sensus uero hie esse uidetur 'qua uoluptate hoc aurum tetigi feliciter tandem repertum, nihil aeque me umquam tetigisse scio', uersus uidetur esse tetrameter trochai'cus: unde suspicere p a r i pro q u a esse scribendum, quamquam admodum dubitanter. Eorum uero fragmentorum quibus sedem pristinam aliqua saltern cum probabilitate restituere possis ultimum esse uoluimus uerba a Gellio noctium atticarum V I I 9 ex Aulularia seruata ut a d m e m o r d i h o m i n e m haec enim uerba esse possunt Lyconidis, qui scilicet Strobilum liberiate promissa (quam antea negauerat) ad aurum reddendum impulerit. sed haec coniectura ualde incerta. Secuntur fragmenta incertae sedis. I. Nonius p. 120, 2: H a l l e c g e n e r e n e u t r o . P l a u tus A u l u l a r i a : qui mihi o l e r à c r u d a p o n u n t , all e o d u i n t . ubi in codice Leidensi est d u i n t , suprascr. a n u , ut sit d a n u n t , et ita legitur in Aldina et Iuniana Noni editione. uersui Bothius dum studet mederi h a l e ce m scribendo, non cogitauit id contra ipsum Noni testimonium pugnare, quippe qui haec uerba ad h a l e c neutro genere comprobandum apposuerit. II. Omnino non ad Aululariam pertinere uidetur fragmentum e Porphyrionis ad Hoi\ carm. 138, 5 commentariis uolgo citatum, sunt enim eius uerba hacc P l a u t u s in V i d u l a r i a m y r t u m et f e m i n i n o g e n e r e d i x i t et n e u t r o , f e m i n i n o sic: p e r m y r t e t a p r o s i l u i t , e t : h a e c m y r t u s V e n e r i s e s t . in his enim V i d u l a r i a praebet codex uetustissimus Monacensis, cum A u l u l a r i a sit in libris recentioribus: 3 0 ut pateat, hoc fragmentum non fuisse lectum in Aulularia. utraque autem fabula etiam saepius fortasse commutata est, ueluti in Gelli loco supra ascripto haud leuis eius rei suspitio animum pungit. De uno quod superest fragmento, citato ilio a Nonio 30

of. Hauthali commentarium criticum.

14 p. 538,11, hue usque distulimus disserere, cum illud ampliorem disquisitionem postulare uideatur. citatur igitur a Nonio ex Aulularia Plauti hie uersus pro i l l i s crocotis strophiis sumptu uxorio, ubi c o r c o t i s legi uidetur in Noni libris: si quidem inde aliquid concludi potest, quod nouissimi editores c o r c o t i s scripscrunt. quae forma sane non carerei analogìa talium qualia sunt c o r c o d i l u s t a r p e ss i t a b a r d u s (cf. figaòrg) graeca d-gctoog d-agaog cetera conlecta post Ritschelium (Mus. Rhen. Y I I 567. V I I I 150. I X 478) a Corsscno. de pronuntiatione lat. I 92. et uidetur sane prae ceteris c o r syllaba in initio uocabulorum pro e r o fuisse accepta: nam quattuor iam afferri possunt eius rei exempla. sunt autem haec C o r t o n a pro Kgóziov Crotona c o r d i s cf. v.gudia y.agóia c o r c o d i l u s cf. xgny.ódeiXog c o r c o t a pro c r o c o t a xgoxwrog quamquam forte temerarium uideri potest, quod tam incerto nisi fundamento formam nouam inferro non dubitamus. accedit uero aliud. nam admissa ilia facili negotio restituitur uersus in A u l u l a r i a I I I 5, 47, qui in codice B hie est quom incedunt infectores

crocotarii

a Nonio citatus p. 549, 28, ubi c r o c o t a r i i l e g i t u r nulla scriptura annotata, cum uero uerba metro repugnent, uaria ab editoribus temptata sunt, quae enumerata habes in Goelleri editione p. 92 et 93 : futilia uero sunt omnia, patet autem rectissime uersum decurrere c o r c o t a r i i forma recepta. quamquam de hoc uersu etiam infra dicendum erit. Redeamus ad uersum a Nonio seruatum: ubi aliquem de mulierum luxuria queri apparet. quae res minime aliena est ab Aululariae argumcnto : bis enim in hac fabula de mulierum 'dotatarum' et luxuria et imperio acerbissimae querellae leguntur. id quod quoniam et ad illius uersus condicionem diiudieandam et ad ipsius fabulae tempus definiendum quam maxime pertinere uidetur, age iam paullo accuratius utrumquc locum inspiclamus. prior igitur est

15 II 1, 45 ss. : ubi senex Megadorus de uxore ducenda cum Eunomia sorore consulens suam sententiam aperit Istas magnas fáctiones ánimos dotes dápsilis clamores impéria eburna uéhicla 3 1 pallas púrpuram nil moror, quae in séruitutem súmptibus redigúnt uiros. alter uero isque multo prolixior locus pertinet per totam actus III scaenam V (quae tarnen cum sexta unam efficere debet) et accuratiore eget enarratone, quippe qui et corruptus et interpolatus ad nos peruenerit. quamquam nolumus integrum plenumque commentarium de hac scaena conscribere (id enim a nostri libelli Consilio alienum est) :

eas tantum res commemorabimus quas ab aliis autnonsat accurate obseruatas aut piane praetermissas deprehendimus. ceterum scripsit de hac scaena data opera suoque more G. A. B. Wolffius in commentariis ad scholae Portensis sollemnia saecularia celebranda anno CIOIOCCCXLIII editis, quae commentatiuncula etiam seorsim edita est. Huius modi uero querellas quales haec scaena de mulierum luxuria continet non posse ad res graecas solas referri, uix puto demonstratione egere. nam nonne ridiculus fuisset hic poeta, si mulierum luxuriam per singula genera enarratam ciuibus suis proposuisset, a quarum tarnen uxoribus omnia ista uitia longissime abessent? et eum praesertim dico poëtam, quem rebus romanis per fabulas suas commemorandis minime abstinuisse iam diu est compertum 3 2 . neque tamen aberant ea quae Megadorus ree b u r a t a u e l i i e u l a B : e b u r n a scripsit Guyetus. data occasione apposui romanorum morum in Aulularia uestigia. I 2, 29 s. et II 2, 3 qui commemoratur 'magister curiae', eum Turnebus recte pro tqittvcíqxq graeci exemplaris positum esse intellexit. (quamquam conféras uclim Schroederum 'de romanis moribus palliatae fabulae immixtis' p. 12.) quod uero nummi uiritim distribuendi commemorantur, id magis conuenit moribus (Jraecorum uel potius Atheniensium : conf. Ladeuicum 'de can. Yole. Sed.' p. 24, qui hoc argumento usus est ad Welckeri de Epicharmia fabula Aululariae exemplar! opinionem refutandam. poterai addere II 5, 3 unde A t h e n i s rem agi apparet. ceterum I 2, 29 s. cum Guyeto scribendum censeo : nam nob i s nostrae eqs. — deinde iocus qui est II 1, 42 in P o s t u m i noS1

32

16 prehendit uitia a mulieribus romanis. nam testatur Liuius mulierum in omni genere luxus effrenatam licentiam, quam cum anno u. c. 540 C. Oppius, tribunus plebis, lege lata coercere studuisset, erupit maxime anno 558, cum M. Fundanius et L. Valerius earn legem antiquandam esse proponercnt. conf. Liu. XXXIIII 1—8. Valer. Max. IX 1, 3. Walteri hist. iur. rom. § 256 (t. I p. 384 ed. III). Mommseni ,hist. rom. I p. 850. idem Mommsenus p. 847 Catonis de mulierum moribus deque uxoribus ducendis sententiam refert, auctore Plutarcho in Catone c. 20 et 24, quae quam accurate cum Megadori uerbis conueniat, unus quisque ipse uideat 3 3 . ipsius uero Catonis oi'ationem qua legem Oppiam abrogandam dissuadebat, habes apud Liuium X X X I I I 2—4 'in qua scriptor mentem atque sensum Catonis expressit, uerba et colorem de suo addidit'. (uerba sunt Meyeri, orat. rom. fragm. p. 17.) lex igitur Oppia praecipue ad luxuriam auri uestimentorum uehiculorum pertinebat : eadem tanguntur a Megadoro. Primum igitur Megadorus dissuadet matrimonium auri tantum caussa initum. opulentiores ciues ducere iubet indotatas pauperiorum filias, quo facto, inquit, et multo fiat ciuitas concórdior, et inuidia nos minóre 34 utamur quam ùtimur. mine non potest e g r a e c a f a b u l a esse petitus. — 1 1 1 2 , 3 1

Lauerna

inuocatur, d e a Romanorum propria qua de uide P r e l l e r u m Myth. rom. p. 4 5 9 . de S i l u a n o

(IIII 6, 8 s.)

et l i n o n e

Lucina

(IIII 7, 1 1 .

cf. Prellerum 1. 1. p. 2 4 3 ) non est quod dicamus. a d P i c o r u m

men-

tionem quae fit IIII 8, 1 ss. pertinent Noni uerba 1 5 2 , 7 'Pioos ueteres esse uoluerunt quos Graeci g r y p a s appellant.' g r y p e s primus ni f a l l o r dixit Vergilius eel. V i l i 2 7 : de Picis cf. pra'eterea Prellerum 1.1. p. 2 9 8 . denique de C e r e r i s

nuptiis

i l 6, 5

commemoratis

dixit Seruius

a d V e r g . Georg. I 3 4 4 , quocum conf. Prellerum 1. 1. p. 4 3 9 . Myth. gr. I 4 8 5 (ed. I.). — porro IIII 6, 9 ss. res r o m a n a e t a n g u n t u r ,

ut iam

expositum est a Lipsio et Gronouio.

milite

aea p o s t u l a n t e

neque minus

quae

de

III 5, 5 2 ss. leguntur, ad romanos mores pertinent,

ut iam monuit V a r r ò de 1. 1. V 1 8 3 (p. 7 0 M.) : qua in re mirum est pignoris nullam fieri mentionem a Gaio IIII 2 7 commemorati,

eadem

uero res tangitur Epid. II 2, 4 3 s., de quo loco dicturi sumus infra. 33

sed h a e

similitudine ita

Epidico. 31

m i n o r e n o s B.

abuti n o l i ,

ut L a d e u i c u s fecit in

17 quae uerba Visseringius Quaest. Plaut. I I 102 ita interpretatus est, ut 'patres concordiam cum plebe lege Canuleia initam non adeo sincero animo obseruasse, et quantum ualerent ili a conubia repudiasse plebis' diceret. atqui cum ilia lex iam anno u. c. 309 lata esset, post tantum temporis spatium poterant mehercle odia plebis et patrum sedata esse : neque hic de patriciorum et plebeiorum conubiis sermo est, sed de pauperum et diuitum. accedit quod iam ilio tempore quo Aulularia acta est, utriusque ordinis condicio ualde mutata erat. Paucis interiectis sic pergit Megadorus in maxumam illuc pópuli partemst óptumum. in paûciores âuidos altercàtiost : quorum ânimis auidis âtque insatietàtibus 14 neque léx neque tutor 3 5 capere est qui possit modum. d e his uersibus extat Yisseringi disputatio Quaest. Plaut. I I 103 ss. qua quaeritur 'quae lex quiue tutor hic commemoretur' et respondetur 'tutor est tutor perpetuus muliebris, lex est uel X I I tabb. placitum uel lex Attilia, qnibus tutores feminis dari praescriptum erat', atqui hoc peruersum est, legem Attiliam hic significari uel similem aliquam: quod si statueres, hoc ni mirum diceretur 'illorum hominum insatietatibus neque lex de tutoribus dandis ncque tutor modum facere potest', sin uero certam quandam legem hic esse significatam credas, necesse est eam talem fuisse qualis de filiabus modica tantum cum dote conlocandis esset: nam hac tantum re illorum hominum auiditas deterreri poterat. talem nero legem numquam esse latam neque etiam ferri potuisse, uix est quod pluribus perseq u a r , cum per se pateat. itaque apparet, legem certam hic omnino non significari, sed potius hoc uocabulum in uniuersum accipiendum esse, superest, ut de tutore dicamus: is enim aut est pupillaris aut muliebris. sine tutoris enim auctoritate nuptias contrahere aut doti bona sua dicere non poterat mulier: attamen postea legibus fraudem inuenerunt iureconsulti, et tutela muliebris omni sua ui atque seueritate est spoliata cum per introductam tutoris 35

a u t o r B.

2

18 optionem tum p e r coémptionem fiduciae caussa factam 36. u t r u m q u e uero quamquam quo tempore sit receptum incertum est, tamen iam Plauti temporibus inualuisse u a l d e est p r o b a b i l e : uide Mommsenum hist. r o m . I 849 s. et liac ratione ego quidem 'tutorein' hie intellegere malim, quam qua ratione intellexit Wolffius eommentationis supi'a commemoratae p. 5, qui de tutore pupillari cogitauit. 'tutores' inquit 'pueris iuuenibusque dabantur nondum adultis tales fere isti putandi sunt auidiores, quibus sui fere non compotibus similiter tutor constituendus uidetur, quamquam ne sic quidem cupiditati eorum modus adhiberi possit'. hanc enim si admittas explicationem, uerba Plautina nimis sunt p r e m e n d a atque artificiosius intellegenda quam pro more huius poetae. omnino uero tutoris mentionem hie miri aliquid habere, non diffìteor : nam tutores orbis tantum et emancipatis dari poterant. quam uero ob rem hie de orbis potissimum sermo sit, non p a t e t : immo omnino de filiabus cuiusuis ordinis et condicionis loquitur Megadorus. potest igitur piacere W o l f f i coniectura, prolata ilia P r o l i , in Aululariam p. 43, ex qua scribendum esset 'neque l e x neque p u d o r est capere qui possit modum'. quamqam tutoris mentio a loco toto minime aliena esse u i d e t u r : n a m ' c a p e r e modum' formula loquendi est iureconsultis saepius usitata, pro qua temere 'facere modum' non nulli r e p o n e r e studebant, inter quos etiam Visseringius est Quaest. P l a u t . I I 99. dicunt igitur iureconsulti 'capere modum legis alicuius' : neque tamen dici potest 'lex capit modum', at 'tutor capit modum legis', itaque nostro loco breuitatem quandam uel, si males, avyyvaiv statuendam esse arbitror, ut uniuersus sensus hie sit 'contra quorum liominum insatietates neque lex ulla utilis est, n e q u e tutor capere potest m o d u m legis cuiusdam'. ceterum P l a u t u m n e g l e g e n t i u s hie graeca quaedam uertisse crediderim, in quibus scilicet de hny.XrjQoig diuitibus sermo fuisset, q u a r u m nuptias multi iique auidi homines appeterent. etenim si hcixli]Qovg hie intellexeris, tutoris mentio iam nihil habet miri, cet e r u m de r e tam incerta et p e r p l e x a quam haec est, 86

conf. Gaium I 114 ss.

19 iureconsultos nihil litteris mandasse non possum satis demirari: uideat igitnr fortasse aliquis, si cui noster libellus in manus uenerit, quid sit statuendum. nostris enim meliora inueniri posse non desperamus. In medio relictis quae profert Megadorus u. 15—28 (quibus uxorum dotatarum superbia per singulas res describitur), pergimus ad Euclionis uerba ut mätronarum facta hie pei-nouit probe, moribus praefectum mulierum hunc factum uelini. quibus non poterit dubitari, quin yvvaixov/moi Athenis moribus mulierum praefecti significentur, de quorum offici'is et muneribus uide quos citat Meinekius Men. et Phil. rell. p. 94 ed. mai. Romae uero 'mulierum praefecti' tales numquam fuerunt, et poterant Romani iis facile carere, cum censoris haec essent officia, ueluti Cato censor, quamquam infeliciter (nam quis cum mulieribus feliciter pugnauerit ?), luxum mulierum cohibere temptabat 37 . ceterum non diserte magistratus a Romanorum re publica alienos atque ignotos suis ciuibus Plautus nominauit, sed ita locutus est, ut unus quisque quid uellet intellegere posset, etiam si de gynaeconomis numquam quicquam comperisset. id quod contra Schroederum dictum esse uolo, qui 'de rom. mor. pall. fab. imm.' p. 19 gynacconomos eo facilius potuissc commemorari et intellegi dicit, quod Syracusis huius modi magistratus fuissent. quis uero crediderit, Romanos omnium urbium a se captarum instituta mores magistratus perdidicisse atque memoria tenuisse ? "Vt igitur hie graecorum morum deprehendimus uestigium, ita statini in iis quae insecuntur romani tanguntur. sic enim pergit Megadorus nunc quóquo uenias, plus plaustrorum in aédibus uideäs, quam ruri quando ad uillam uéneris. ni mirum lege Oppia praescriptum erat 'ne qua mulier iuncto uehiculo in urbe oppidoue aut propius inde mille passus, nisi sacrorum publicorum caussa, ueheretur' (Liu. XXXIII 1). uilla uero hie commemoratur, in qua scilicet recte administranda et rure colendo ueteres Romani 3'

conf. Mommseni hist. rom. I. 8 5 0 .

20 rei quaerendae parce et sobrie studebant, quorum mores opponuntur luxuriae postea ingressae. hac enim fit, ut pereant fundi et res familiaris. — ceterum summa iniuria Wolffius p. 6 bos duos uersus spurios esse dicit: nam cur p l a u s t r a bic latiore quodam sensu poni potuisse negaremus ? Iam sequitur luxus operarum enumeratio, quae non potest non esse interpolata: id quod iam singillatim persecuturi sumus 38 . sensit uero banc rem iam Wolffius, cuius haec sunt uerba p. 8 'in bac scena nescio an nonnulla legantur, quae non a Plauto ipso, sed, quamquam antiquissimo tempore, ab aliis, siue ab bistrionibus, qui agebant, siue ab aedilibus, qui agendum curabant hanc fabulam, passim siint adiecta, prout libebat aut tempora iubebant. id quod potissimum in posteriori loco, quo de mulierum nimio sumptu luxuque senno est, inde a uersu 34 usque ad finem factum esse iudicaverim.' haec uero cum pro more W o l f f i non sat aperte et distincte prolata sint, non uidebimur rem actam agere, si accuratius definire singula studeamus. proficiscendum igitur existimamus ab iis uersibus qui tam manifesto omni metro repugnant, ut de emendatione prorsus sit desperandum illique ab initio ct(>Qv-d-f.ioi fuisse putandi sint. quae res non fugit Guyetum, quamquam ne bic quidem totam huius loci condicionem perspexit. nam statim u. 36 non attigit, qui cum in B bic sit flammarii uiolarii carinarii patet in c a r i n a r i i uocabulo uitium inesse propter m etrum: quod cum originem ducat a y.rjçôç nagóg, non potest aliter efferri nisi càrïnarius, non carïnarius. Nonius bunc uersum bis citât 541, 32 et 549, 28, bis repetita c a r i a r i i lectione, unde non nulli c o r i a r i i effecerunt. at quid corio cum uestimentis mulierum? eadem condicio est uersus insequentis quem ad codicis B fidem ascripsi aut manuelarii murrobatharii qui, licet multae de eo eaeque sat mirabiles prolatac sint 38

gular!.

de simillimo

loco Epidici II 2, 3 8 as. diximus

exourau

sin-

21 coniecturae, neque est uersus neque fiet umquam. uidetur igitur Guyetus eum iure reiecissc : nos non dubitamus quin cum antecedenti pro glossemate sit habendus. Non possumus multum progredì, cum statim noua parata sit offensio. inde enim a u. 40 haec leguntur solearii astant, astant molochinarii, petunt fullones, sarcinatores petunt, strophiarii astant, astant semisonarii ex quibus u. 40 apud Nonium testatus est 548,15. nostra uero sententia uix potest dubitari, quin uersus prorsus sibi 7CccQallr]loi 40 et 42 incommoda neque ferenda ratione interiecto uersu seiungantur. itaque hoc quidem nobis certuni esse uidetur, ordinem horum uersuum inuertenduni esse: 40.42.41. quamquam suspitio in animo haeret, unum illorum uersuum ad alterius èxemplum ab interpolatore factum esse: de qua suspitione mox plura dicemus. Iam secuntur in Vetere luxatis aut male compositis membris haec iam hosce absolutos censeas : cedunt petunt treceni quom stant phylacistae in atriis 45 textores linbuarii arcularii ducuntur datur aes iam hosce absolutos censeas quom incedunt infectores crocotarii aut aliqua mala crux semper est quae aliquid petat. in quibus ab Acidalio u . 4 4 c i r c u m s t a n t emendatum est admodum probaliter 3 9 . quis uero non animaduerterit, bis positis illis uerbis 'iam hosce absolutos censeas' aliquid grauioris corruptelae indicari? quo accedit u. 45 s. ita scriptum esse, ut iam metrum euanescat 4 ". de u. 47 supra diximus. patet uero, hic glossematis uel si males dittographiis admixtis genuina uerba esse corrupta, ut iis eiectis locus hac ratione refìngendus esse uideatur: iam hosce absolutos cénseas: cedunt petunt trecènti : circumstant phylacistae in atriis 30

probauit etiam Wolffius p. 7. integrum huno uer8Um ducuntur: datur aes. iam absolutos cénseas spurium esse uel lippi uicleliunt. iu

22 textóres linbulärii arculärii: aut äliqua mala crux sémper est quae aliquid petat. Demonstrasse nobis uidemur, interpolatorum manus in hac scaena iam uetusto tempore grassatas esse : nunc redeundum est ad illum uersum, unde tota haec disputatio profecta est pro illis crocotis stróphiis sumptu uxorio, hunc igitur uersum Gulielmius 41 primus olim in hac scaena locum habuisse intellexit et quidem post u. 56 intercidisse arbitratus est. Gulielmio astipulantur Osannus anal. crit. p. 195 et Goellerus in editione Aululariae: contra dicit Wolffius p. 8. 42 Acidalius uero, ut mihi quidem uidetur, aptius uersum inserendum esse putat post 51 : et hunc secutus est Bothius. attamen uix poterit negari, utroque loco uersum neque esse necessarium neque sat conuenienter positum: immo languet uehementer. atqui alia ratio in promptu est mea sententia longe praeferenda. 'infectores' enim 'corcotarios' u. 47 remouimus interpolatione intrusosi bis uero crocotarum mentio fieri non potuit: unde patet, cur hic xiersus de quo agimus perierit. restant 'strophiarii' u . 4 2 : nam ne strophiorum quidem mentionem bis fieri potuisse consentaneum est. hunc uero uersum ad u. 40 exemplum factum esse iam an tea suspicati eramiis, cui suspitioni nunc nouum accedit argumentum, sequimur igitur Guyetum, qui totum uersum 42 proscripsit. ut breuiter tandem quid sentiamus explicemus, nobis uerba a Nonio seruata olim post u. 41 stetisse uidentur, deleto eo qui nunc est 42 uersu. uideas igitur quam recte se excipiant haec soleärii astant, ästant molochinärii : petiint fullones, särcinatores petunt pro illis crocotis stróphiis sumptu uxòrio. 41

in Aululariam quaest. cap. 5.

42

Wolffi h a e c sunt uerba 'ex plurimis istis quae de l u x u mu-

liebri iam disputata sunt, cur h a e c tantum hic repetita sint?' rectiasime sane quaerit uir timidus: quod uero de uersibus a grammaticis tantum seruatis ad Osannum in analectis

criticis prouocat, inutile

est:

nam

Osannus dixit quidem de istis uersibus 'fusius' (ut Wollfium sequar), s e d etiam confusim atque peruerse.

23 ad nostrani uero opinionem commendandam non indignum est quod addatur, iis uerbis quae sunt 'sumptu uxorio' aptissime concludi huius catalogi priorem partem quae incipit U.33 'sed hoc etiam pulcrumst, praequam s u m p t n s ubi petunt.' 4 3 S e d sufficiant haec de ipsorum uerborum condicione : restant enim non nulla de tempore quo Aulularia scripta esse uideatur dicenda. quod Petersenus (in Zimmermanni Diurnis antiq. stud. a. 1836 p. 634) et Wolffius (Proli, in Aulul. p. 21 s.) ita definire aggressi sunt, ut ab internis rationibus, i. e. ab arte poëtae in componenda et disponenda- fabula conspicua profìciscerentur, quod genus argumentandi quam sit fallax, cum speciem magis opinionis cuiusdam efficiat quam certam uel probabilem sententiam, hoc excmplo discimus. nam Petersenus imperfectam quandam artem poëtae sibi uisus agnoscere, Aululariam ad primas eins fabulas relegauit: Wolffius uero cum intellegeret 'Aululariam esse e x iis fabulis quas Plautus perfectissiine composuit', sibi persuasit 'maturiori quidem et uirili, sed non senili, non iuuenili aetate hanc fabulam poëtam fecisse.' sed iam a Ritschelio Parergon I 352 iure notatum est et reprobatum totum hoc argumentandi g e n u s : cuius uiri opera simul nunc constat 'omnino longe maiorem partem fabularnm Plautinarum, quae quidem superstites sunt, prouectiore aetate atque adeo ingrauescente senectuté poëtae scriptas uideri'. et uidetur sane e x earum quas nos habemus fabularum numero Stichus composita esse prinium : quam a. 554 editam esse constat 4 4 . sed ut ad Aululariam redeamus, cum Windischmannus (Mus. Rhen, a W e l c k e r o Naekioque editi I p. 124) in hac fabula nihil se inuenisse diceret, unde de tempore coniectura capi posset, fugerunt eum loci de luxuria mulierum a nobis iam accuratius pertractati: ad quos primus animum aduertit Theodorus Ladeuicus in ea quam de Epidico scripsit commentatiOne. 46 J3

ubi s u m p t n s

44

oonf. Ritsch. P a r . I 2 6 8 ss., cuius disputatiti

petunt

otata Gepperti argumentis, reprobari posse arbitror: 15

B. non est labefa-

quae uel non inspecto codice

Ambrosiano

qua de ro dicetur olim explicatius.

Zimmermanni Diurn. ant. stud, a. 1 8 4 1 p. 1 0 8 5 ss.

24 is enira primus intellexit, id quod nos supra significauimus, omnes has querellas referendas esse ad id tempus quod l e g e m O p p i a m abrogatam inseeutum est. idem L a deuicus recte monuit, non statim anno 559 aut-560 Aululariam scriptam esse uideri, cum luxuriam mulierum non tam celeriter abrogata ilia l e g e in immensum creuisse consentaneum sit, sed temporis decursu sensim esse auctam. itaque pro certo possumus arbitrari, A u l u l a r i a m p o s t a. 5 6 0 c o m p o s i t a i n e s s e , sed est quod me quidem inoueat, ut liane fabulam etiam post Tri nil milium scriptam esse existimem, quam 'si non ultimam, at ex ultimis poetae fabulis esse' summo iure pronuntiat Ritschelius P a r . I 351. nam in Trinummo Philto Lesbonico talem offert condicionem (u. 488 ss.), qualem in Aulularia laudat suadetque Megadorus. quae uero illis temporibus de filia sine dote conlocata obtinuerit sententia, optime discimus ex bis uerbis quae Lesbonicus Lusitali regerit (u. (389 ss.) 'ne mi liane famam differant, me g e r m a n a m meam sororem in concubinatum tibi sic sine dote tradidisse 46 m a g i s quam in matrimonium.' fuisse autem illis temporibus talia Consilia agitata qualia hic a poeta in scaenam inducuntur de dotis modo constituendo deque luxuria coercenda, et quidem a Catone praesertim eiusque asseclis, apparet e x iis quae l e g e V o c o n i a introducta sunt, quid uero m a g i s rerum naturae conuenit, quam ut eam fabulam quae de illis studiis integram scaenam habet, eo tempore editam esse arbitremur, quo ista studia quam m a x i m e f e r u e r e n t ? id quod eo ipso tempore quod Plauti ultimum fuit accidisse consentaneum e s t : Plauti enim mortem Catonis censura proximo insecuta est. R e u e r t a m u s uero nostrae disputationis cursum ad eam r e m pertractandam, unde exorsi sumus : artem poetae dico in componenda hac fabula conspicuam. quod enim Wolffìus scribit, A u l u l a r i a m p e r f e c t i s s i m e compositam esse, in eo nimius fuisse uidetur. * iam singula consideraturi ut a re iam aliis animaduersa ordiamur, m a x i m a cadit repre46 d e d i s s e libri, d e d i d i s s e cum Camerario Ritschelius, id quoil est contra linguae proprietatem, itaque t r a d i d i s s e scrips!.

25 hensio in Strobili partes a poeta admodum neglegenter tractatas. rccte cnim Koepkius 4 7 annotat, eum Strobilum qui est in actu quarto et in relicua parte fabulae plane diuersum esse ab co quem antea introduxerat poeta, is enim Strobilus nihil omnino uidetur de Phaedriae nuptiis comperisse, neque Megadorum suum erum appellai (id quod prior Strobilus fecerat. I I 4, 1), immo Lyconidem ( I U I 1, 19). .attamen Strobilus omnia quae Megadorus iusserat ad nuptias celebrandas ipse executus erat, iam ut statuamus, Strobilum utriusque, et Megadori et Lyconidis, seruum esse, ita quidem, ut Lyconidi eri minoris, Megadoro eri maioris appcllatio conueniat : ut lioc statuamus, dico, multo mirabilior res fit. nam cur Strobilus Lyconidi nihil rettulit de auunculi Consilio ? cur tandem sese omnino n i h i l d e ilio Consilio scire s i m u l a i ?

n a m I U I 1, 18 dicit

'earn ero nunc r e n u n t i a t u m s t nuptum huic Megadoro dari' neque uero ' r e n u n t i a n i ' , haec igitur nullo pacto componi posse patet. neque hoc uitium a Koepkio primo animaduersum est. ueluti iam in Aldina editione anni 1521 duo segregantur serui, quorum alter nomen habet S t r o b i l i , alter S t r o p h i l i . atqui hoc artificio nihil lucramur : ut enim minime credibile est, Plautum tam inopie lusisse in diuersarum personarum nominibus, ita ne metri quidem ratio S t r o p h i l u s nomen admittit (conf. Koepkium p. 7). alii editores de Strobilis gemellis cogitauerunt: duos uero seruos uno eodemque nomine insignitos non potuit adhibere Plautus, nisi certo quodam Consilio, ueluti fecit in Manaeclimis. Koepkius uero putat (p. 8) Plautum uno nomine duas significasse personas, quo facilius et commodius duac partes ab uno eodemque histrione a g i possent. quam ratiocinationem neque ego intellego, neque alii, ut spero, intellegent. quid enim habet utilitatis artificium illud e Koepki sententia a Plauto adhibitum? nam cum Megadori seruus e scaena sit digressus neque amplius prodeat, potest idem histrio sat commode Lyconidis seruum a g e r e : neque ad excusandam hanc licentiam (si modo licentia est) debebat poeta ad tam ridiculum "

ueraionis germ. I p. 7.

26 et ineptum artificium confugere. — post Koepkium Rappius de Strobili duplici persona cgit uers. p. 910 s., et ita quidem, ut Plautnm uitiose aliquid instituisse concederei, sed non tarn uitiose, ut excusari non posset, malos enim poetas huius modi uitia raro tantum committere dicit: apud bonos uero tarn pusilla? res non anxie esse persequendas, ne propter nugas ea quae pluris sint omittantur 4 S . quae uerba cum co tantum Consilio dicta esse uideantur, ut aliquid dicatur omnino, rem ipsam de qua agitur non explicant. quod uero addit Rappius, etiam in huius modi rebus Plautum apte cum Shakespeario comparari posse, id non potest esse uerum, cum tantum uitiuni nusquam commiserit poeta Britanniens, sed totam hanc disputationem non esse de nugis, doctus lector infra uidebit. Atqui hoc non solum est quod uituperamus in Aulularia. tota enim fabula quasi in duas diuiditur partes : quarum prior tota est in Megadori Consilio narrando et apparatu nuptiarum describendo, altera Lyconidis amorem Phaedriaeque cum eo nuptias continet. etenim Lyconides, cuius in altera fabulae parte magnae sunt partes, non prodit ante quartum actum neque in priore parte ulla fit eius mentio, .nisi quod semel Staphyla de 'propinqua partitudine' (11, 36) uerba facit : Megadorus uero post tertii actus finem non prodit amplius. iam uero quo Consilio a poeta putauerimus additos esse duos actus, quibus et Megadori Consilia et nuptiarum apparatus et coquorum nequitia fusius exponuntur? qui duo actus quin ad ipsius actionis consummationem omnino nullam habeant necessitatem, non potest dubitari : immo eam retardant. Haec igitur omnia quae modo enumerauimus incommoda facilem habent explicatum, si nobiscum Plautum Aululariam non ex una sola fabula graeca transtulisse statueris, sed contaminandi artificio (ut quidem assolet) poetam usum esse existimaueris. prioris enim Strobili personam una cum coquis aut de suo addidisse aut ex alia fa48

'Schlechte

dichter

machen

selten solche f e h l e r ;

bei

guten

m u s s m a n in solchen dingen nicht pedantisch sein ; sonst ist m a n in g e f a h r , über kleinigkeiten d a s wichtige zu v e r g e s s e n ' et infra 'wie ist a u c h hierin P l a u t u s ein erläuternder Vorgänger für S h a k e s p e a r e ' .

27 buia desumpsisse uidetur poeta, haec igitur cum adderet Plautus, eam commisit inconuenientiam quam supra in Strobili persona demonstrauimus : ncque minus containinatione factum est, ut uitia ilia quae modo commemorauimus quasi sponte inlata ne potuerint quidem deuitari. probabile uero est, non nulla etiam omissa esse a Plauto, quae paullo latius in g'raeco esemplari descripta fuisse putaueris, ueluti Lyconidis mores nunc parce tantum adumbratos. at haec ut certis argumentis demonstrari non possimi, ita persuasum liabemus, Iuli Brixi sententiam in 'Emendationibus in Plauti Captiuos' Liegniciae anno CIOIOCCCLXII editis p. 6 prolatam omnino esse reiciendam. is enim uir doctus cum recte animaduertisset 'primam actus quarti scaenam prorsus diuersi consili poetae uestigia prae se ferre', non dubitauit iliud retractationi posteriore aetate factae tribuere: quamquam suae sententiae caussas addidit nullas, quas 'per aliam occasionem' sc cum lectoribus esse communicaturum promittit. et fatemur libenter, rectam esse Brixi de prima actus quarti scaena obseruationem (et nos ipsi inde sumus profecti): sed illic non debebat Brixius subsistere. nam non solum in illa scaena, sed etiam per totam fabulae partem alteram longe alius est Strobilus atque fuit in priore parte, hoc uero qui retractationi tribui possit, uix ac ne uix quidem intellego. iam uero accedunt alia: quae qua ratione explicauerit Brixius ? Sed quoniam actus quarti scacnam primam modo tetigimus, age hac occasione utamur ut ad eam emendandam aliquid conferamus. de qua quo certius possit iudicari, ascripsimus ad codicis B lidem integranti, mutatis tantum leuidensibus non nullis quae hie nihil referre uidebantur, ueluti uocabula saepius falsa ratione iuncta statim dirempta exhibemus. SERVVS Hoc est serui facinus frugi facere quod ego persequor : ne morae molestiaeque imperium erile habeat sibi. nam qui ero ex sententia seruire seruus postulai, in erum matura, in se sera condecet capessere,

28 5 sin. dormitat, ita dormitet, seruum sese ùt cogitet. nam qui amanti ero seruitutem seruit, quasi ego seruio, si erum uidet superare amorem, hoc serui esse officium reor, retinere at saluterei, non enim quo incumbat eo inpellere. quasi pueris qui nare discunt, scirpea induitur ratis, 10 qui laborent minus, facilius ut nent et moueant manus : eodem modo seruum ratem esse amanti ero aequum censeo, f ut tolleret ne pessimi abeat tamquam Herile imperium ediscat, ut quod frons uelit, oculi sciant. quod iubeat, citis quadrigis citius properet persequi. 15 qui ea curabit, abstinebit censione bubula nec sua opera rediget umquam in splendorem compedes. nunc erus meus amat filiam buius Euclionis pauperis: eam ero nunc renuntiatumst nuptum huic Megadoro dari. is speculatum hue misit me, ut quae fìerent fieret particeps. 20 nunc sine omni suspicione in ara hic adsidam sacra: hinc ego et hue et illue potero quid agant arbitrarier. u . 5 d o r m i t a t m. 1, d o r m i t c t corr. m. 2. s e r u u m bis scriptum est. 7 s u p e r a r e . . (litterae duae erasae) m o r e m m. 1, m. 2 inde fecit a m o r e m , sed ita ut una remanserit littera erasa, fortasse ab initio fuerit s u p e r a rei a m o r e ? offitium. 8 at m. 1, a d m. 2. è n i m B, e u m scribendum est e Palatinis. 9 p u e r i s scripsi e Pali, tertio et quinto: p u c r i B. s i r p e a i n d ù . t u r B cum rasura, unde m. 2 fecit i n d u i t u r . 12 uersus et corruptus et in fine mancus. initium tale debet esse: ut e u m toleret. 13 h e r i l e praeter consuetudinem B. f . o n . (duabus litteris erasis) m. 1, f r o n s m. 2. 14 c i c i u s 15 c e n s e o n e in margine additis his uerbis 'ut carne', quae partem scholii mihi uidentur efficere. 16 r e di et m. 1, r e d i g e t m. 2. 17 m e u s eiciendum esse uidetur. 19 f u r e t m. 1, f i e r e t m. 2. Hos igitur uersus non eo quo debent ordine positos esse neminem adhuc uidisse uehementer miror. nam qua tandem ratione coire possunt u. 6 et 7 cum sequentibus?

29 aut horum conexum si enucleaueris, quo modo explicabis u. 6 n a m particulam? ea enim quae u. 6—12 continentur spectant ad auxilium quod seruus ero praestare debet: uersibus uero 2—5 de imperiis eri exequendis sermo est, qualia praecepta redeunt u. 13—17. haec uero ita seiungi posse ut nunc leguntur nemo erit qui nobis persuadeat, immo coniungenda sunt sine ulla dubitatone, ita ut u. 13 —16 post u. 5 transponantur, emendata simul u. 13 initio scriptura e r i q u e . sequentur u. 6—12 et 17—21, sed lacuna post u. 6 indicata, in qua olim uersum stetisse existimamus qui hoc signifìcaret 'non solum citissimc, sed etiam fidissime imperia eri exequatur', quamquam scio lacunam illam non ultima cum necessitate esse statuendam : de traiectione uero uersuum mea quidem sententia non potest ambigi. Ad finem huius dissertationis peruenissemus, nisi de prologo Aululariae non nulla restare uideremus. quaeritur enim, utrum sit ab ipso Plauto compositus an posteriore aetate ab aliis adiectus. continet autem prologus triginta nouem uersibus fabulae expositionem (liceat hoc uerbo uti) talem qualis Plauto non indigna iudicanda sit. quam ob rem Liebicus 'de proli. Plaut, et Ter.' p. 26 non dubitai, quin hie prologus re uera sit Plautinus : cautius Bernhardyus hist. litt. rom. ed. I U I p. 442 eum 'a manu antiquiore' quam ceteros prologos compositum esse scribit. neque potest negari, elegantius et concinnius scriptum esse hunc prologum quam ceteros omnes, excepto Trinummi prologo, quem genuinum esse nostra quidem sententia certissimis potest demonstrari argumentis. 4 9 nobis uero, re diligenter pensitata, cum fiducia uidetur declarari posse, Aululariae prologum non solum esse Plautinum, sed simul cum ipsa fabula a poeta e graeco exemplari esse conuersum. 5 0 nam Laris persona in graeca fabula sine dubio 49

conf. nobis consentieniem

Carolum

Dziatzkonem

'do proli.

Plaut, et Ter. quaest. sei.' p. 24. 50

Aululariae et Rudontis prologos totos propemodum iudicat

Dziatzko 1. 1. p. Ì 8 :

genuinos

putandos

esse,

oui de Rudentis prologo

assentior,

cuius genuinae partes a subditiuis certissima ratione discri-

minari posaunt : in A u l u l a r i a e uero prologo non uideo quid interpola-

30 erat 3-eòg itccrQiTjog. cum enim constet poetas nouae comoediae prologis usos esse, et hie prologus nihil habeat quod a graeci poetae genio sit abiudicandum, cur non amplectamur simplicissimam sententiam ? Itaque cum Plautinum esse arbitremur hunc prologum, age iam de uersibus non nullis nostrani proferamus sententiam. et primo quidem loco de u. 27 uideamus, quo L a r dicit, sese ut Euclio thensaurum reperirei co fecisse Consilio 'quo earn [i. e. Phaedriam] facilius nuptum, si uellet, daret.' quern uersum Deenicus ad u. 33 exemplum factum esse existimat qui iisdem fere continetur uerbis, et quidem hac de caussa, quod 'thesaurus repertus nihil iuuabat in Phaedria conlocanda : e contrario obstitit, ut uideri potest e x actus I I scaena altera', cui Deenici a-D-ETrjoei plane assentimur. — alter locus est u. 9 ss. ibi enim haec narranti» r is quóniam moritur, ita auido ingenió fuit, 10 numquam indicare id filio uoluit suo inopémque optauit pótius cum relinquere, quam eum thensaurum cómmonstraret filio. ubi u. 12 Guyetus prorsus esse delendum censebat: cuius u'^BiifitoK caussam facile licet suspicari. etenim molestam f i l i o uocis repetitioncm ferre nolebat: quam uix ac- ne uix quidem tolerabilem esse non potest negari. fateor autem Guyeti opinionem milii quoque olim probatam fuisse: nunc uero iterum pensitatis loci rationibus earn abieci. etenim, si u. 12 deleueris, alia succrescit repetitio caque molestia non cedens ei quam sublatam esse uelis: nam turn iungerentur 'inopernque optauit potius eum r e i i n q u e r e . agri r e l i q u i t ei non magnum modum': deinde post p o t i u s uocabulum aegre desiderabis q u a m particulam. sed ut uersum non deleamus, non possumus putare f i l i o uocabulum (u. 12) non esse corruptum : nisi forte malis in ea emendatione acquiescere, quam ab Eduardo Hillero, amicissimo nobis homine, nobiscum communicatam hie apposuimus: tioni

tribui

uerbis a d

possit.

sed

fortasse

'propemodum'

solum R u d e n t i s p r o l o g u m

referendum

illud est.

in

Dziatzkonis

31 inopémque optauit pótius eum relinquere: quam eum thensaurum cómmonstraret. filio agri reliquit i l l i non magnum modum eqs. sed hoc ut in incerto relinquamus, certius possumus iudicare de 11. 21 qui in B hie est 'is e x se hunc reliquit qui hie nunc habitat iìlium': Nonius uero 375, 9 una cura sequenti uersu talem praebet 'hic ex se hunc reliquit qui hic habitat filium | pariter moratum ut pater atque auos eius fuit' ; e x cuius testimoni fide sine ulla dubitatione u . 2 2 scribcndum esse duco, in priore uersu Guyetus uerissime intellexit, uerba quae sunt 'ex se' e glossa irrepsisse, quibus rcmotis uersus optime procedit. eandem emendandi rationem, quamquam Guyetum ignorans, amplexus est Kampmannus de E X praep. usu Plaut. p. 15 ann. 10. Addimus unius loci ex ipsa fabula petiti emendationem. I l i 6, 9 Euclioni suam rem opinione melius structam esse neganti respondet Megadorus: immo est et di faciant uti siet plus plusque istuc sospitent quod nunc habes. quae uerba liac ratione emendabat Bothius M E . immo est. E V . e s t ? M E . est et diui faciant ut siet ubi merito displicet e s t ter repetitum, nec Plautinum est 'diui' uocabulum pro 'di' positum. nobis uero considerantibus quam saepe in his fabulis et in ipsa Aulularia (cf. e. c. 1 1 5 , 2 ) uersuum exitus perierint, admodum probabilis uidetur haec scriptura M E . immo est. E Y . di faciant ut siet. M E . [ nam E T ortum esse existimamus e x E V c l i o n i s nominis nota, potest uero Megadorus p e r g c r e in hunc modum 'faueant tibi' uel similiter, alter uersus facile emendatur, si i s t u c e rescripseris. E t haec quidem de Aulularia in praesens suflìciant: alia ad aliud tempus differimus.

D E EPIDICI V E R S I B V S NONNYLLIS

EXCVRSVS

SINGVLARIS Cum ad earn scaenam Aululariae quae est (le luxuria mulierum uulgo conferri soleat similis enumeratio uestimentorura pretiosorum quae nunc legitur in Epidico I I 2, 38 ss., non inutile esse uidetur, si de hoc quoque loco egerimus. narrai ibi Epidicus seruus, se puellam a Strathippocle, Periphanis filio, deamatam conspexisse. apposui uerba ad codicis Ambrosiani fidem E P . sed uestita aurata ornata ut lepide ut concinne ut noue. P E . quid erat induta ? an regillam induculam ? an mendiculam 40 impluuiatam 2 ? ut istae faciunt uestimentis nomina. E P . u t 3 impluuium induta fufirit? P E . quid istuc tam mirabilest ? quasi non fundis exornatae multae incedant per uias: at tributus cum imperatus est, negant pendi potis illis quibus tributus maior penditur pendi potest. 45 quid istae quae uestei quod annis nòmina inueniunt noua? tunicam rallam tunicam spissam linteolum caesicium indusiatam patagiatam caltulam aut crocotulam 5 1

et hio et in Aulularia apparatus sui Plautini

ciendos mihi permisit F r i d e r i c u s Iìitschelius,

thesauros inspi-

cuius uiri prompta

bene-

uolentia quotiens sim adiutus non est huius loci p r a e d i c a r e . 2

inpluuiata

3

seribendum e x B

cod.

4

potesse

ut i n .

fuerit

A, o r i t

B.

B, unde Schneideuinus et Lindercannus p o t è ,

aeque bonum est atquc p o t i s .

II 4, 3 0 e m e n d a n d u s es), qui in B hio est ccnsen talentum m a g n a m e x o r a r i p o t e s s e ? sine ulla m o r a seribendum 5

croeatulam

eod.

quod

ceterum a d h o c exemplum Aululariae

potis.

33 supparum aut subminiam 6 ricam basilicum aut exoticum 7 tramatile aut plumatile carinum aut melinum. gerrae maxumae. 50 cani quoque etiam ademptumst 3 nomen. E P . qui ? P E . uocant 9 Laconicum. haec uocabula auctiones subigunt ut faciant uiris. 1 0 uersus rectius ab aliis ita sunt distributi, ut 40 sit Epidici, insequentis prior pars Periphanis, altera cum decern sequentibus uersibus Epidici. haec igitur ut rectissime administrata esse concedimus, ita de iis uersibus qui sunt 45—51 graues oriuntur suspitiones. sed audiamus Ladeuicum qui in Diurnis ant. stud. a. 1841 p. 1095 de his sic scribit 'der schlaue Epidicus will seinen herrn betrügen, deshalb muss er ihn erst zu gewinnen suchen, um, einmal in seiner gunst, desto leichter glauben zu finden für seine berichte, da schwatzt er denn ganz im sinne seines alten herrn vom aufwände der frauen und sagt, sie stürzten dadurch ihre manner in schulden', sed mirum est, neminem adhuc animaduertisse, quam importune ilia de matronarum luxu expositio hie sit intrusa: hie enim non de matronis deque earum luxu sermo est. qua igitur ratione Epidicum decet uxorum luxuriam tangere uel adeo fusius pertractare? quod si fecisset, non ea quam semper sequitur calliditate rem instituisset : nam infra ( I I 2, 82) ut Strathippocles a meretrice abducatur, ei uxorem arbitrandam censet. quid igitur debebat Periphanis animum praeoccupare importunarum uxorum commemoratione ? si quis uero u. 51 ita accipere uoluerit, ut 'uiri' uniuerse dicantur neque sint pro 'maritis', ei simplici ratione occurrere possumus. nam patagium est clauus, quem tarnen solae matronae uestibus suis adhibebant, meretrices gerere uetitae erant nostrani autem sententiam ut breuiter aperiamus, u. 45—51 non esse 6

subnimioiam

ood.

' hoc uerau pagina finitur. 8

a d ep t u s t ood.

9

?UB?ANT cod.

10

n i r i an u i r i s sit in ood., ambigi potest.

11

conf. Boettigeri Sabinam p. 3 5 9 et 3 7 7 not. 3.

3

34 ab ipso Plauto profectos persuasum est. et sane accedunt ad eam quam modo cxplicauimus inconuenientiam etiam tìia argumenta, quibus interpolator conuinci possit. primum enim uerbis i l l i s ' q u i d istae' ss. deprehendimus uanum Studium interpolationis cum iis quae antecedunt conectendae : quod incommodum iam sensit Bothius, qui 'quid ita' scripsit et uerba Peripliani attribuii, quae ratio emendandi non potest probari, tum uero unus quisque sentit, quam inepta neque Plauto digna eorum uerborum quae sunt 'ut istaec faciunt uestimentis nomina' (u. 40) uariatio uel repetitio sit haec (u. 45) 'quid istae quae uesti quot annis nomina inueniunt noua'. uetustam tamen banc interpolationem e s s e , testis est Nonius qui capite X I I I I quod est 'de genere uestimentorum' plerosque uersus bine excerpit. inter quos etiam u. 4 9 initium 'cumatile aut plumatile' aff e r t u r , quamuis sit corruptum neque adhuc a doctis uiris persanatum. denique nobis aliquid dicendum est de u. 5 0 : eum enim ambiguo sensu accipiendum esse probare studet Ladeuicus 1. 1. p. 1 0 8 5 : 'cui' facile audiri potuisse a spectatoribus pro 'qui' propter consimilem pronuntiationem : ut sensus oriatur hic 'etiam cani gloria sua adempia est. P E . cuinam? E P . Laconico'. Laconicum enim canem esse Nabim tyrannum a Flaminino a. 559 deuictum. de qua Ladeuici sagacitate ut quod sentio ingenue dicam, uidetur uir egregius bic ad ineptias aucupandas delapsus esse, qui quaeso tam contorta et obscura ratione Plautum iocatum esse sibi persuadere potuit? sed nolumus buie rei diutius immorari : tot enim alias egregie in Plauto exeogitauit Ladeuicus, ut hanc ei condonemus. Breuiter addimus, quamquam quae Ladeuicus de Epidici tempore disputauit iam stare non possunt, tamen uno loco probari Aululariam e t E p i d i c u m eodem fere tempore compositas esse, quem locum iam supra commemorauimus annot. 32. in bistoricorum tamen libris nihil inuenimus quo apparerei, ilio tempore saepius fuisse tributum negatum : id quod e comoedia sola discitur.

B o n n a e , typis Caroli Georgi.