134 111 222MB
Latin, Greek Pages 869 [874] Year 1829
C O R P U S
SCRIPTORUM HISTORIAE BYZANTINAE. EDITIO EMENDATIOR
ET
COPIOSIOR;
CONSILIO
B. G. N I E B U H R I I C. F. I N S T I T U T
A,
OPERA
EIUSDEM
MEIYUIIRII,
IMM. BEKKERI,
L.
SCHOPENI
G. ET L. DINDORFIORUM ALIORUMQUE PHILOLOGORUM PARATA.
CONSTANTINUS PORPHYROGENITUS. VOLUMEN
I.
B ONNA E IMPENSIS
E D . W E P, E R I
M D C C G X X I X.
CONSTANTINI PORPHYROGE
NITI
IMPERATORIS
DE
CERIMONIIS
AULAE BYZANTINAE L I B R I GRAECE E
DUO
ET
LATINE
RECENSIONE
10. IAC. R E I S K I I CUM EIUSDEM COMMENTARIIS INTEGRIS.
VOLUMEN
I.
BONNAE IMPENSIS
E D.
WEBERI
MDCCCXXIX.
REGIAE SCIENTIARUM ET LITTERARUM
AGADEMIAE
HAUNIENSI
P. G. N I E B U H R I U S .
Quam secutus rationem Vobis potissimum, viri clarissimi, inscribendam esse statuerim hanc Bizantini corporis partem, id paucis exponi, Vobisque, nisi admodum jailor, probari poterit. Societates eruditae, ad culturam incrementaque doctrinae institutae, in civitate litterata, quae cuique nationi propria est, Senatus locum tenere mihi videntur, quem vel peregrinis adire liceat, ut, quoties opus sit, ad auxiliumferendum hortentur, pro beneficiis acceptis gratias agant, egregie facta collaudent. Atque hoc quidem si vel cuivis peregrino facere licet, quanto id magis a Vobis, viri clarissimi, mihi concedi oportet, qui nascendi iure, munerumque in re publica cum civium plausu olim gestorum memoria, fretus, populärem vestrum me/erre nun-
quam desinarti, quem denique Vos collegii vostri honore dignum esse censuistis? Jam primum autern in limine operis quod Reiskiani commentarti parte inedita omabitur, prae^Licanda mihi est memoria Sub ja li. Qui quum sapienter intelligeret quam pretiosae essent schedae viri summi, quem plerique eius aevi homines eruditi superbe atque imperite despiciebant, eas, munifice a vidua redemtas, bibliothecae suae paravit, litterarumque commodo servavit: servavit dico: etenim in tanta quae subsecuta est tempestate atque rerum conversione, nisi vir ille ceteris dissimilis fuisset, labores Reiskii aut interiissent plane, aut fortasse, vili, si fieri posset, pretio coempti, Dibdino aliquo agente, in Lucullorum bibliothecas detrusi essent, unde negant redire quicquam quod semel sepuleris istis illatum sit. Male sit vobis, malae tenebrae Orci! Nunc autem plane contraria ratione evenit, ut post aliquot annos cum reliquis copiis Suhmianis in bibliothecamRegiam Hauniensem migrarent; huiusmodi divitiis ornari dignissimam; quippe quae splendore codicum praesertim qui ad littcras graecas orien-
talesque pertinent ceteris per septentrionis regiones posilis praefulget fere omnibus. Jam vero quum talis sit j peregrini quoque pariter cum civibus Uberrimo ad eius thesauros gaudent aditu : verumtamen vestrates, quae maiorum fortuna et sapientia bibliothecis intulit, gnaviter eruunt ipsi, publicaeque luci atque utilitati tradunt. ffinc praeclaram in Germania atque in universum apud cunctos bonae doctrinae aestimatores aequos et peritos sibi laudem peperit O. D. BLOCHivs,
qui, prolatis
Herodiani Galenique libris, inter iUos censetur qui reductis peculiari saeculi nostri felicitate in vitam libris veterum,
communes extiterunt philo-
logorum benefactores : non minus insignis acumine ingenii doctrinaeque praestantiat dum depravatam unici codicis scriptionem emendai. Eum igitur per litteras adii, simulac de edendis Reiskianis cogitationem susceperam, idque eo magis quod, propter tot annorwn absentiam, parum gnarus mutationum quae interea accidissent, nescio quomodo mihi persuaseram adscriptum esse Hegiae bibliothecae Virwn clarissimum. Bespondit ille comiter atque
amice, pro more ingenti; meque, non esse provinciam suam 'quam autumabam, edocuit, commendavit autem ad perficienda quae cuperem, vEM.
SALOMOITi-
Qui laborem haud cunctanter susceptum
quant sedulo, quam accurate executus sit, quant strenue enisus ut,
sublatis mendis plurimis quae
festinanti Reiskio adhaeserant, limatius ipso archetipo prodiret quod mihi comparabat exemplum, quot eruditionis in universo negotio ediderit documenta, longum foret enarrare; silere de iuvenis egregii meritis, nefas.
Reiskiani libri usum liber-
rimum, ut is lam accurate posset transcribi, concessit WERLAUffivs,
V. ci.: cui rationcs meas
dignas videri quas adiuvet, et laetor, et inprimis mihi honorificum esse duco; eumque rogo, ut gratias quam amplissimas sibi agi sinat; meque de tali moderatore gratulantem bibliothecae, quam vetere amore amplector,
aequis auribus audiat.
Vos autem, viri clarissimi, valete, favoremque quo me ornastis, servate mihi perpetuum.
P R A E F A T I O .
D e
Constantino Porphyrogenito I m p e r a t o r e , de libri* quibus o r d a
aulae Byzantinae d e c l a r a t u r , q u i ad illum auctorem r e f e r u n t u r , eor u m q u e codice Lipsiensi, p i e n e luculenlerqae a Leichio ReisLioque expositum e s t : nos breviter explicabimus, haec editio q u i b u s n a m dotibus ¡Ili praestet q u a e e t princeps f u i t , et hactenus unica. H a n c a Leichio c o e p t a m , imir.aturaque eins morte abruptam a ReisLio a d finem tomi secundi perductam, tertiam volúntate bibliopolae q u i rei familiari! iacturam augeri nolebat omissum esse, notissima res est. Leichius, pravo Consilio usus, ita confisus est apographo p e r D r a u d i u m confecto, u t r i x inspiceret codicem cuius praesentis
copia,
e r a t , editionem certe unice ad illud typis exscriberet. Sed R e i s l i n s , suscepta operis c u r a , nihil antiquius esse duxit collatione codicis, u n d e quam plurimis locis focdissimos errores correxit ; incisa integra, p r o p t e r á/iotoxéltvxa
p r a e s e r t i m , omissa, restituit : quae omnia i n
commentario accurate indicavit, in priore parte quae iam e prelo exierat emendare non licebat.
Ego a Classeno meo impetravi u t
vitiosa e m e n d a r e t , manca s u p p l e r e t , quae ex prave graecis ma e versa e s s e n t , corrigeret; omnia ex menteReiskii : cuius rei et labor f u i t non exiguus, et fructus sane amplus.
In
scquentibus
quae
Reiskius ipse accuravit, nihil mutare p l a c u i t , quamquam i l l e , q u u m pórtenla scribendi, qualia in codice extant, manifestosque
errores,
r e l i n q u e r e t , sibi i p s i , meaeque consuetudini contrarius f u e r i t nolebam festinatius agere, quod facere debuissem, otio ìtaque i n c o m m o d u m , quod levius mihi v i d e r e t u r , elegi.
Sed
destitutus; Q u u m vero
concedimus non esse omni numero absolutam recensionem Reiskii, c o m mentari! laudibus nihil sane d e t r a h i t u r , quo ille res o b s c u r í s i m a s extraque communcm cognitioncm positas ita explicavit u t Lcssingius, ctiam in his litteris sapientissimus i u d e x , „admirandum
esse o p u s ,
X
PRAEFATIO.
et luculcntìssimis huius generis aequiparandum," pronuntiarit. Huius commentari! partem posteriorem, quae Appendicem libri primi, secundumque integrum persequitur, post annum LXXV, e schedi« Beiskii, in volumine huius partis secundo ereptam oblivioni in lucem proferam; idque mihi potissimum contigisse, propter paternam amicitiam, pietatemque qua inde a pueritia memoriam viri unici «ancte colere assaetus «um, vehementer laetor. Fateor sane multi« locis nonnisi inchoata esse, limae serrata, quam scriptor adhibuisset, nisi bibliopola eum destituisset: verum id nitori potius quam pretio operis obest. Codicem ipsum, ut inspici poiset ubi opus foret, Lipsia transmissum esse, Blumneri, v. cL, humanitati, litterarumque amori, e t , nisi me coniectura decipit, amicitiae patrocinioque Ilermanni debeo. Indices, ad eorum instar qui Agathiae subiecti sunt, confici Vellern; verum hactenus inveni nullum cui vires ad rem bene exequendamcum otio Coniunctaesuppeterent: novi, qui optime conGcerct, «ed eum a nobilioribus studiis avocare nolo. Quod si spes de re quam cordi habeo prorsus abiicienda est, eos certe dabo quos Bei•Lius editiuni suae destìnaverat: quae vero ¡Ile ex Georgio Hamartolo, atque aliunde, ad exaequandam potissimum tertii voluminis molem, subiungere in animo habebat, omittere, ut inutilia, decrcvi. Scio ego, libros Constantinianos de cerimoniis, quos inscriptio ipsa circa nugas versari prodit, a plurimis contemni piane ac derider!: neque negabo raaiorem prioris libri partem ita esse comparatam ut ingenuo homini nauseam moveat Scd vel in his quisquilia insunt nihilominus res ad historiae coguitionem minime inutiles : tum vero ilia praesertim in sequentibus quae ex. Petro Patricio, partim omisso eius nomine, hausta sunt, non solum utilitatcm habent eximiam, scd elegantiam quoque; neque fere alii huius corporis libro praestantia cedunt. Delitescit in iis, ut rem exemplo commonstrem, Leonis Augusti edictum, quod per annos paulo minus LXXX inde protrahere neglexerunt qui augendae collectioni reli» quiarum iuris Ante-Iuslinianei operam dederunt. Scr. Bonnae a. d. V. Id. Mart MDCCCXXIX.
E D I T I O N IS L I P S I E N S I S
DEDICATIO.
SERENISSIMO
PRINCIPI
AC
DOMINO
D O M I N O
FRIDERICO
CHRISTIANO
REGIO POLONIAE ET MAGNI DCCATCS LITHUANUE
P R I N C I P I DUCI SAXOTIAE IULIAE CLIVIAE MONTrUM ANGRIAE ET WESTPHALIAE
ELECTORATUS SAXONICI PRINCIPI HEREDI LANDGRAVIO THURINGIAE MARCHIONI MISKIAE ET SUPERIORIS INFERIORISQUE JLUSATIAE GOMITI P R I N C I P A L I n E Jf 5 E B E E C I C O COBITI MARCAE BAVENSBÉEGAE BARBYAE ET HANOVIAE DYNASTAE IR HAVENSTEIW CET. DOMINO SUO
CLEMENTISSIMO.
SERENISSIME PRINCEPS REGIE DOMINE CLEMENTISSIME. Quod REGIJE CELSITUDINI TUAE demississimo animi cultu offerre sustineo exìmìum Cons tant ini, Caesaris litteratissirni, Opus, iam fratris defuncti pietas consecrare TUAE in meliores scientias ùenignissimae indoli constituerai. Neque profecto potest tam insigne Augustalis doctrinae moninientum digniore in loco collocari, quam apud TE, SERENISSIME PRINCEPS REGIE, Cuius Aulam iam dudum Firtus
XII
ED1TI0N1S L1PSIENS1S DEDICA.T10.
omnis ac chorus Musarum, velut sanctissimum suum sacrariunì, coluere, Gau.de.nt in primis Lipsienses Camenae exoptatissima felicitate , ut , quum tanta eas clementia foveas, earumque adco coelibus interesse haud dedigneris , TE, una cum SERENISSIMA CONIUGE, tamquam
tutelares
Genios , venerentur. Et me quoque iuvat solvere fraterna vota, simutque meam erga TE summam animi religionem documento hoc publico projiteri. Deus Opt. Max. regnum AUGUSTISSIMI PARENTIS porro esse auspicatissimum iubeat, servetque REGIAE CELSITUDINI TUAE Ulani egregiam mentem in litterarum ac publicae salutis uberrima commoda ac diutissime sospitem TE Jlorentemque praestef! Haec adsiduis prccibus optat REGIAE
CELSITUDINI
devotissimus
et
TUAE
obsequentissimus
CUBISTI A» us ANDREAS LEICU.
IO.
I A C.
R E I S K I I
P R A E F A T I O N E S .
AD
TO MUM
PRIMUM.
Q u u m ca, de quibus admoncri futurum huius libri Iectorem Ed.L. 1 fas est, tot sint numero et enarrati! tam ampia, ut una, modica certe futura, dissertatione comprehendi nequeant, aliaeque praeterea vetent rationes omnia, quae in promptu sunt, simul eflundere : visum est operam partiri, et hoc quidem loco tantum de fatis huius , quod nunc prodit, operis Constantiniani , item de illius argomento, titulo et auctore disscrcre ; alteri autem volumini inox secuturo reliqua reservare, de quibus expositionem praefatio lectori debet. i . De fatis huius operis. Opus tam scitum et utile, atque hoc est, potuisse per tot saecula scriptorum Graecorum LatinOrumque, quotquot ab eius natalibus inde claruerunt, omnium notitiam effugcre, profccto mirum e s t , praesertim in acri illa , qua superius sacculum fervebat, indagatione chartarum ad Byzantinam historiam pertinentium. Primus autem ZACDARIAS CONRADUS UFFESBACHIUS, Rei publicàe F r a n -
cofurtanae ad Moenum quondam Scabinus et Gonsularis, librum hunc in famam misit, cius notitiam edendo , quae ; ex Celeber. FAERICII Bibliothec. Graec. Tomo VI. inferius a nostris operis repetetur. Ex Uffcnbachii possessione pervenit in Bibliothecam Ampi. Scnatus urbis nostrae , quae optimis libris instructa eruditis nostratibus magno usui est. Ita factum, ut Amplissimi» MASCOVIVS, cius praefectus, Io. HENR. LEICHIVM , nuper in Acadcmia nostra ologantioram liltcrarum
XIV
IO.
IAC.
REISKIL
Professorem elarlssimum, qui cam a prima adolescenza frequentare consueverat, ad edendum opus Iiactenus ineditum excitaret. Iam antea id idem molitus fuerat Io. HENIUC. M Ì I U S , in Academia Giessana quondam Graecae et Orientalium linguarum Professor. Testatur in Catalogo, quem confecit, codicum manuscrìptorum bibliothecae UJjfenbachìanae, se libri huius latinam interpretationem confecisse, certamque editionis span facit. A t ea quidem cum ipsius obitu decollavit, •eque, quo devenerit eius interpretatio, constat. Specimen eius, unde aestimari queat, habetur in modo laudato catalogo, et apud FJIBRICIUM. Ornine igitur aliquanto auspicatiore editi onem opens desideratissimi suscepit clar. LEICHIUS , vir Graece Latineque doctissimus, et in omni vetere novaque liistoria versatissimus, et prim am quidem eius spem faciebat anno 17 43 in libello de Diptychìs veterum pag. 10 sqq. ubi totum caput quadragesimum secundi libri utroque sermone vulgavit ; ipsam vero editionem ordiebatur biennio post. A b eo inde £ludant, quantum secuta Comnenorum et Palaeologorum extremaque Byzantini regni aetas ab aetate nostro rum Porphyrogennetorum abludit, quod constat Codinum cum hoc opere conferenti; possunt tamen illa vetusta (lorentis Romani imperii tempora et Cyzantina primordia ex hoc opere multo magis, quam hoc opus ex Codino, iliustrarì. Erunt porro, qui ex indiculis rogarum, seu annuorum stipendiorum officiis palatinis ceterìsque debitorum, item ex indiculis impensorum in expeditiones aliquot maritimas coutra Saracenos Cretenscs susccptas, aestimabunt cum militares imperii Byzantini, quale time erat, terrestres maritimasque copias, tum pecuniarias quoque, institutaque comparatione Graecorum ccntcnariorum et librarum auri cum postrate pecunia, invenient, qua Byzantinorum regum et nostratium opulentia differat. Erunt alii, qui singularia quaedam disputationum capita liinc decerpent ; e. c., qualis fuerit ludorum Circensium apud lìyzantinos constitutio, res admodum obscura; et, quae non minus est, qualis fuerit pars, vel comitatus, Augustarum Byzantii; unctine fuerint illi Imperatores ad Latinorum exemplum ; quousque sermo Latinus in aula CPtana obtinuerit, et illae orationes a recens uuncupatis Imperatoribus e tribunali circove ad milites dictae, quae nostrae editionis a pag. a3g inde leguntur, fuerintne Graecis iisdem verbis recitatac, an potius Latine primitus dictatae, deinde vero a Petro Magistro in Graecum sermonem -conyersae ; quod mibi quidem probabile fit. Est ea , quam dixi, pars insignis, eamque edendo videor mihi particulam operis desideratissimi, sed dudum pro deperdito Iiabiti, edidisse. Constantinum nostrum colligendis et in certos titulos digercndis scitis atque memorabilibus veterum locis dilìgentem operam impendisse, nemo nescit. Erant olim illi tituli numero quinquaginta tres. Ad nos autem non pervenere, nisi titulus vigesimus septimus de legationibus integer , opera F U L V I I U R S I N I et D A V I D I S IIOESCUELII ; et tituli
PRAEFATIONES.
XVII
quinquagesimi, cnius inscriptio est de indolis probitate atque pravitate, sea de virtutibus et vitiis , partícula, beneficio PEIKESCII et HEBBICI VALES». Reliqui tot numero tituli grandis , sed et utilissimi, opens c red untar iactura irreparabili periisse. Quid si vero contendam me cum hoc, quod nunc edo, volumine primum laudati operis titulum, si non integrum , at saltim magnam eius partem in manus doctorum hominum tradere ? Egit ille olim ntçi ßaatXitav ävayogtvatcoç, de ImpereUorum regumque renuntiatione, ut e FABBICII Bibl. Grate. Tom. VI. pag. constat. Atqui voluminis huius capita XCI et sequentia, a pag. 238 usque ad pag. 1 non tantum in universum cerimonias distincte tradunt, quitus prima CPleos aetate Imperatores ibi solebant nuncu-Ed. L.IV pari, sed et in specie Leonis magni, Leonis minons, Anastasii Dicori, Iustini senioris et lustini ani magni renunciationes tam luculenter ezsequuntur, ut nihil desiderari queat, lu-» cemque praeclaram illi historiarum parti accendant. Ego quidem non credo, usquam an ti quorum monumentorum locum exstare, qui ritus nuncupandorum Augustorum , veteres nempe illos mereque Romanos, aeque splendide exponat, atque partícula nostri operis, de qua mihi sermo nunc est. Antiquitatem eius spirant omnia , orationes ad fortissimos exercitus, Augustatica promissa, militum atque populorum acclamationes. Quae qui cum scriptoribus historiae augustae vulgo sic dictis comparet, non potcrit is absque voluptate imaginem veteris Romae in nova contemplari. Quidquid tandem fuerit de coniectura mea , sive partícula ea, de qua loquor, olim ad titulum primum ingentis illius et celebratae Bibliothecae, ut ita dicam, Constantinianae, aut, si malis, Pentecontateuchi, pertinuerit, sive minus ; ego quidem noni 'dubito , eam decerptam fuisse ex alio quodam vetusto insigni libro , cuius iacturam studiosi antiquarum rerum aegerrime ferunt ; scilicet ex Petri Magistri , viri illustrissimi, sacrorum officiorum apud Iustinianum Magnum magistri, et ad 'Gothorum in Italia reges, et ad Cosroem Persarum quoque deinceps legati, libris , quos Suidas laudai jtÎÇi noXiuxijç xaraoruaiaç , de constitutione civilis gubernaiionis. Saepius viri meminit PBOCOPIUS , fpeminit quoque CASSIODORUS. Neaue Constantinut Porphjrr. Fol- I.
XVIII
1 0 . IAC. REISKII
ignotum eius nomcn est in historia Byzaiitlim, ex lilulo Excerptorum Constantinianorum de legationibus , cuius superius mentionem ìniiciebam. Exstant in co titulo quaedam eins fragmenta, nullum tarnen Iuliani aetatc posterius. A t in nostro codice cap. L X X X V I I . Lib. I. pag. 329 non tantum T h e u d a e , Gothici in Hispania regis , ad Iustinianum legatio velnt in transita memoratur, sed ibidem quoque es professo memorabili Anthemii ad Leonem magnum legatio exponitur, qua Imperator occidentis laureatas suas imagines atque littcras orientali mittebat. In universum ea omnia , quae a pag. 225 cap. L X X X I V . usque ad pag. i 5 i cap. X C V I . leguntur, item caput libri I. ultimum, et forte quoque alia plura, puto Petri Magistri esse, ex e o , quem d i s i , deperdito libro ntgi xmaOTÙotco; decerpta. Promittit vox xaracrrcKjc; constilulio non tantum praecepta sapienter admirùstrandae reipublicac , sed etiam rituura, quibus civilia negotia peraguntur, expositionem : adeoque pertinet ad veteres libros Taclicos, seu cerimoniales, de quibus in commentarìis agemus. Promittit idem quoque dignitas , quam Petrus gessit, magistri sacrorum officiorum, ad cuius officium atque dispositionem etiam ccrimoniarius pcrtLncbat. Enitct itaque in hoc primo huius opens volumine grande hoc Petri Magistri fragmentum, velut gemmula. A t in secundo, quod favente Deo quantocjus expediam, inter alia praeclara enitebit prolixus et insignis Iiber alicuius Philothei, Protospatharii et Artoclinae regii , quo non tantum divinarum cpularum ordinem piene distincteque, ut nil supra, persequitur, sed etiam, quod argumenta illi cohaeret, dignitàtum tam palatinarum, quam militarium, Ed.L.Vet urbanarum quoque, a summis ad imas , nomina et pracsidendi i u r a , item quae sint axiomata, seu dignitates, quae officia , quibus cum brabeis, vel insignibus, conferantur, nec non quo quaeque ordine et quibus diebus ad sacram mens am advocetur, assideat et illinc rursus cmittatur, recenset. Habet praeterea utrumque volumen alia monumenta, e quibus DuCARGII Familiae Byzantinae augerì, Constantinopolis Christiana corri gì , Byzantinorum quorundam historicorum hiatus expleri, et chronologica quaedam momenta recte conslilui possunt. Quo pertinent narrationes de Theophili et Basili!
PRAEFATIONES.
XIX
Macedonis triurophis , in appendice libri primi ; item do expeditions Himerii advcrstis Cretenses Saracenos sub Leone Sapiente dicto ; porro de legatione Romani Lecapeni ad Hugonem Italiae regem, muneribusque il lì. cum Frotospathario Paschalio in cum finem missis, ut rebclles Longobardos Landulfum, Athenulpbum , fratres, et aliud fratrum p a r , Gaimarìura et Gaiferium, illos Capuae et Beneventi, Los Salerai regulos, in ordioem cogeret. Nitet quoque in primo hoc volamine cap. XCVI. pag. a53 edita sollicita illa et velut diaria narratio seditionis , per quam A. C. g63 post obitum Romani iunioris in urbe regia obortam, Nicepborus Pliocas imperio potitus est. Quam r e m , utut CEDUESUS quoque baud perfunctorie narraverit, ad hominis tarnen, a quo caput illud nonagesiraum sextum profcctum est, diligentiam, peritiam atque (idem non accedit Patet, scriptorem rebus, quum gererentur, interfuisse. Qui orientalem historiam amant, reperient in secundo vòluminc memoratum aliquem Dilemicum, Emirum Amidae, hominem et oratorem Abu Chamdani ad Constantinum nostrum missum. Qui Abu Chamdan (sic enim pro more illorum temporum , quamvis non satis recte , pro Ibn Chamdan appellator) fueritne Nascroddaulah, an eius fratcr Saifoddaulah, ambo potentes per Syriam atque Mesopotamiam principes, et in historia orientali celebres, in commentariis inquiram. Ne leviora illa commemorem , in sccundo libro, alias inter inscriptiones litterarum a Byzantinis ad alios reges teiTarumque dominos missarum , haberi quoque inscriptiones litterarum, vel aurearum bullarum , ut appcllabant, ad Protosymbulum Agarenorum, qui est Bagdadicus Clialifab, item ad Indiae dominum ; (quae inscriptio mihi quidem perquam mira accidit : non enim video, quid rei Byzantinis imperatoribus, nostro certe Constantino, cum Indiae rege , id est Arabiae felicis, ut ego equidem existimo, commune fuerit : ) comparent ibidem loci litterarum inscriptiones ad regulos obscuros Iberiae, Albaniae, et Abasgiae ; undc ad geographicam notitiam tractus versus Scytliiam Asiaticam vergentis accessio fiat. Memoranlur quoque principes aliquot Bulgarici, quos in omne historia hactenus frustra requisivi. Quaero pariter adhuedum, quinam fucrint, et a quo ad no-
XX
IO.
IAC.
RE1SKII
strum Constantinum legati illi Hispani, quorum altero libro mentio fit. Ea quoque particula scita est, quae quo comitatù Celebris illa Russorum Archontissa seu Ducissa, Elga , •vel Olga, ut alii appellant, CPlin venerit, enarrat, et quiEd.L. VIbus honoribus donisque earn et comitatum Augusti nostri affecerint, quo in conclavi Constantinus et Romanus filius , quo rursus Helena Augusta et eius nurus eam exceperint, et ad colloquium, aut et ad epulas, et quibus diebus, admiserint, quando coram Augustis stare, quando considere iusserint. Quid denique afferam urbis Constantinopolitanae situm et faciem, vel ut appellant , topographiam, qualis ea aetate erat, in multis rectius ex hoc libro percipi, quam e DUCANCII CPU Christiana, praeclaro alias et utilissimo libro viri doctissimi et in historia medii aevi, Byzantina praécipue , exercitatissimi ; at illi tamen libro nonnulla , quae abesse malis , adhaeserunt, quorum de cetero veniam aequus quisque viro de his litteris mentissimo facile faciat. Eo pertinet, ut id obiter attingam, quod palatium Magnaurae, in quo legati excipi et audiri solebant, in extrema urbis parte occidentale posuerit, quum magni palatii ad Stenum siti, in quo ordinarie Imperatores habitabant, pars cssct. In cò quoque ratio BAHDURIUM fugit, quod celebrem illam Auream sic dictam portam in mediis moenibus urbi ex parte terrestri vel occidentali praetcntis collocat Ea vero ad sinum Propontidis sic erat posita , ut navibus ad eam appelli posset. Alia praetereo, quae gratiam et favorem huic operi conciliare queant, quum satis et abunde raihi de hoc argumento dixisse videar, et quae praetcrea huic operi insunt scitu digna, nequeant, ubi integrum prodierit, eruditorum oculos fallcrc. 5. De inscriptione huius libri. Titulum , de ccrimoniis aulae Bjrzantinae, praefìxit huic operi clar. LEIcnius, ad exemplum M A I I et F A B B I C I I . Alius conspicitur involucro coriaceo membranarum nostrarum impressus ; riempe de regalibus institutionibus. Auctor eius ille est, quisquis is fuerit, qui membranas ea veste amiciri iussrt, in qua adirne cabant. Coniicitur is iuisse MATTHIAS CORVIKUS , illustrissimus Rex Hungariae , qui membranas nostras olim in celebre illa sua Rudense bibliotheca ideo fertur habuisse, quod
PRAEFÀTIONES.
XXI
in utraqne involucri tabula insignia regni Hungarici et Bohemici conspiciuntur. Adhuc alius denique titulus ordine temporum primus, est hic Graccus, ab ipso Constantino, aut, si quis malit, a librario profectus, Svvrayfid TI xaì ßaaiXtiov anoviijg òvreag a£iov notijfta, compilatimi aut congestum opus, vere dignum regiis curìs. Utrumque quidem vere at. que recte. Comportatum enim est e variis auctoribus, et digestum co modo, quo lapides in acervo. Fuit quoque B y zantinorum regum non minima cura, pompam et cerimonias aulae suae ad fbrmam hoc libro traditam conformare ; quod ex LUITPRAJDI historia patet. Is enim, praesul Latinus, non exiguorura spirituiun, quum vidcret, ci eri cos apud Graecos. Iaicis non praeferri, sibique locum in epulis imperialibus non tantum infra Graeculos, ut appcllat, patricios, sed etiam infra ipsos Bulgaros assignari ; (id autem ex huius libri edicto, neque al iter, fieri debebat;) tantam exardebat in iram atque indignationem, ut non solum de sacra mensa surgens abiret, sed etiam in libello, quo ad herum, Ottonem I., Imperatoren» Saxonicum, suae legationis successus perscripsit, Nicepborum Phocam totamque Graeciam coloribus invidiam Ed. h.VII cientibus denigraret. Recte igitur eatenus quidem congruit Graecus illc titulus huic operi. A t eo merito displiceat, quod argumentum libri sui, quale sit, non edat. Non tamen abludit ab ingenio istorum temporum, et maxime nostri Constali ti ni , qui morem videtur amasse, libris suis ignorabilia et incongrua nomina imponendi. Pracstanti illi, quam supra laudavi, collection!, aut Bibliothecae, vcl Pentecontateucho, quodnam quaeso poterat inscribi nomen ineptius, quam quod ab auctore inscriptum fuit, xt qui paterna erga me viteera ac genitori* propentum animum ottenderit. Cont Theoph. p. 944. s. Leo Grammat. p. 4g5. l ) Cedrenus p.3i7- A. Toiìtp 'Aqxdihoy xaì "OyaJçiov, rovi vlove aiTOÜ, ¿idoixe natâeùta^at «Jn'aifrou xa Itqà yçâptftata, Sy xalßaGilsondioçantnoitixt. Sed ea dignità«, aetate Theodosii, non adeo splendida et magnifica fuisse, nec ulla Imperii cura ad Arsenium pertinuisse videtur. a) Contin. Theoph. in Leone p. aao. uiiaiy dì 6 ßattiltvs BaailtOTidtOQa toy Zaod{ay Tt/uç, adròf xaivovQyyaaç tò Cyofiic. Leo autem Imperator Zauuam Imperatorie Patrem, novo ait te dignitatis titulo excogitato, appellai• Constant, in Opere de Cerimon. Aulae Byzant MS. f. »37. a. ij TOÜ BaatXtondioQoç naçà Alovxos to J (ptlo'/ÇLOTOv >îft.9ti2y éfioliofia TOS dnaçailânov 7taTQàs,^tfiQ0Îçei dti tot (Jatßujc xal TrçrMuc ijfttSy ßaOiXetlovraj xai DJV trtç ctnoârjfxias dyàfiy^ttty iafinqûs ioqtdCoyra, 6v t j j naçovain 00v inl iiy nanrt(Jov xal natçifiOy 9gàyoy dyvyptoaaç. Adde Lambec. Comment, de Bibl. Vindob. L. VIII. p. 106. et Pagium ad an. q44- n - V. 4) Constantinus itaque Porphjrogenitus tum orationi, tum leetionibut vacant, totum te Domino commendabat, opere manuum victum quaeritans : sane 1 ijy (ioyçatf iay, id est , picturam, perpulchre exercebat. Luitprand. L. III. c. 9. Haec ad verbum in stio Chronico repetit Sigebertns p. i55. Idem Conttantinut Porphyr. Fol. /.
**»#
L
10. HENR. LEICHII COMMENtATIO
perando regno Consilia volvit. Quod cum Tariis artibus tentasset, tutissimum visum est, Stephanum et Constantìnum, Romani filios, cupiditate regnandi accendere. Dudum il li paterno odio ardebant, quod Romanus, testamento scripto, principem locum Porphyrogenito tribuerat: Stephanus praecipue, quem satis iam proclivem facile Basilius , particeps consilii, permovit Is olim honestum ordinem duxerat, vir callidus, et in animo Stephani validus, quem, opportunitate data , admonuit : imperium aegre a decrepito sene sustineri, viribus animisque opus esse, ne U g r i , ne Bulgari, ne Saraceni aliquid novarum rerum molirentur, solum Stephanum tantae moli parem esse: videret, ne tam praeclara indoles, tot ornamenta virtutum, inertia obscurarentur. Adiutorem Porphyrogenitum fore , cui nihil antiquius sit, quam eum regnare , qui ad hanc spem genitus esset '). Itaque Romanus comprehensus, in Proten insulam relegatur et mooachorum ritu tondetur: summa imperii ad filios et Porphyrogenitum delata, statim apparuit, arduum, eodem loco potentiam et concordiàm esse, cum id ageret Stephanus, ut solus ea dignitate potiretur. Interea Constantinum Helena Augusta, ut tam nefarios ausus comprimerei,excitat, qui eos, specie amici tiae, epulis adhibitos, post quadraginta dierura imperium, in exilium pellit. Id Stephanus XIX. annos magno animo in Lesbo insula tulit, Constantinus, duobus annis post, ad maiora, et magis raecipitia conversus, cum Byzantium repeteret, a eustodius est interemtus J). Sic tandem solus rerum potitus est Porphyrogenitus, cui insidiae a plurimis paratae sunt. Nam et Theophanes, prìnceps Cubiculariorum, Romanum, et Gregorius Macedo, allectis in societatem claris et illustribus viris, Stephanum imperio iterum admovere ausi sunt : in utrumque, detecta perfidia, graviter est animadversum. Post haec Con-
Ì
ex Graecis Tbeophanis ContinnaL p. aSo. et Zonaras p. 195. testantur. 1) Cedrenus pag. 633. Vetustioret t a m e n , ne res vituperio Constantino esset, filiorum hoc scelus fuisse, perhibent, et inscio ipso Romannm regno pulsum. V. Simeon Logotheta pag. 493. celeri, cum quibus Luitprandus L. V. c. 9. consentit, nimiamqtie in filios severitatem exitio fuisse Romano, testatur. s) In monasterium Romani filli detrusi sunt, quod timendum Constantino erat, ne se aliquando summa dignitate prirarent: sic Thcopb. Contin. p. 371. Zonaras p. 195. alii. Luitprandus contra autor est, Constantinum, cum certis indiciis cognovisset, •ibi ab ipsis insidias parari, eorum Consilia praevcrtisse, ntque pbilosuphatum mittercntur, iussisse. Pliilosophiae enim nomin e sacra monachorum studia passim ab eius aetatis, et vetustioribus scriptoribus mcmorantur. V. Cotelerii monomenta T. I. p. 1 Si. 187.
DE VITA ET REBUS GESTIS CONSTANTE«.
LI
stantinus Romannm fili um, corona imposita, in partem curarum vocavit, ut eum temperìus et sibi et posteritati conformaret '). IX. Una tum Imperatori cura erat, ut regnum a maioribus relictum, aviti s patriisque virtutibus regeret, nec extrema a barbaris dehonestarentur. Cappadociam enim et nobilissima minoris Asiae oppida Saraceni, Tarsum incolentes, vastarant, praeda immensa et captivis plurimis abductis, quos pactis indueiis Imperator recepit 3). Interiecto tempore, cum, nova classe instructs, Graeca littora obsiderent, Basilius secundo praelio eos prostravit, de ducibus captivis Constantinus triumphum prisco more egit 3 ). Nec minora belli decora Leonis et Nicephori, Fbocae Bardae, supremi ducis exercitus, filiorum, fuere. Qui, cum pater, anni* morbisque gravis, hosti tam feroci, tam callido, impar esset, belli discrimen subiere, et domito Chalebi praefecto, urbem triumphantes intrarunt 4 ). Victoriae fructus urbs Samosata fuit, a Basilio in ditionem redacta. Eodem tempore, re feliciter in Africa gesta, ex Aegypto et Persia legati, renovare dextras, ut nova foedera. componere cupientes, venere, quod sibi magnificum, ut erat, Imperator duxit s ). Postea turbare fortuna coepit. E Creta enim insula, magna Saracenorum turba erumpens, navigia, quae Graeci validissima in mare deduxerant, aut mersit, aut cremavit: caussa calamitatis ducum negligentia et imperitia fuit. Nec amissa Constantinus Gongylas reparavit, quin potius in summum discrimen rem Graecorum traxit 6 ). Postremo Nicepborus Phocas novam classem molitus, in Cretam solvit, fusis bostibus, arc es muni tissimas, in his Chandacem, tutissimum gentis praesidium, excidit, urbes, praefectis sub iugum missis, recepit, ut metuendum esset, ne tanto successa rerum elatus, regnum af>) Misere hie omnia turbat et confundit Elmacinus in H i stor. Saracen, pag. a i 8 . a ) Contin. Theophan. pag. 375. C. 3) Idem pag. 382. £ias triumph! splendorem Imperator In opere de Cerimoniis Byzant, descripsit fol. ao6. b. iq. 4) Avaritiam Bardae Phocae, «apremi exercitus ducis, in nltimam perniciem rem Graecorum traxìsse, Cedrenus a i t , p. 637., de quo silent Contin. Theophanis, Logothetes, ceteri, qui Nicephoro triumphalia ornamenta a Constantino decreta esse, tradiderunt Cedrenus, ipsnm Imperatorem de Chabdano et captivis Saracenis triumphum egisse, refert, quod verum, et in opere de Cerimon. f. 307. proditum est memoriae. Conf. Theoph. Contin. p. 388. 5) Contin. Theoph. p. a84- etiam Gallos ad Constantinum legatos et obsìdes mìsisse, idem pros i t p. a83. Ab Italiae rege, Berengario, Luitprandus Ticinensis, orator, Constantinopolin profectus est. V. Lib. VI. c. 1. 6) Zonaras p. 195. Cedrenus p. 640. Contin. Theoph. p. 397.
LII
IO. IffiNR. LEICHII C0MMENTAT10
fcctaret *) : quod tamen, sic volentibus fatis, brevi consecutus est. Haec, quanquam plures per annos gesta, coniunxi, ne divisa taedio forte lectorem afficerent. X. At in Thracia dispari eventu pugnatum est, Turcis, qui et Ungari, proximos per campos effusis, eo violenti us, quod, distractis turn copiis, ducem strenuum sibi obviam iturum, non rebantur. Missus in hos Pothus Argyrus, Patricius, onustos praeda, eoque impeditiore agmine euntes, subito invasit, captivos et praedae partem recepit 3 ). Paulo ante duo es primoribus gratis, qui cum turba convenarum, aut in Graecia, aut in Bulgaris, forte consederant, pace in perpetuum cum Imperatore firmata, sacra Christiana, utque lustrali aqua expiarentur, postularunt. Gylas, Hierothei, quem patriarcha sacro rum per Turciam antistitem diserai, praeceptis institutus , in fide permansit, pietate et ceteris virtutum ornamentis insignis : alter mot ad avitam superstitionem relapsus, cum expeditionem in Graecos et Germanos suscepisset, ab Ottone Imp. captus, poenam capite persolvit 3 ). Cetcrum eadem religio Russos incesserat ; quibus olim a Basilio Macedone, L. XXI avo Constantini, icto foedere , aditus ad sacros fontes, praesul ab Ignatio patriarcha, datus fuerat *). Elga, quam Graeci nonnulli Helenam vocant, Ingoris , hostis quondam Imperatoris , post amici et socii, vidua, stipata principibus geutis, Byzantium , ut in consortium sacrorum reciperetur , accessit. Splendide a Constantino excepta, et muneribtis aucta est s ) ; addit Theodosius Kioviensis, Imperatorem foeminae forma cxcellenti matrimonio iungi voluisse, sed tulisse responsum : non posse se uxorem eius esse, qui se inter lustralia sacra in filiam adoptasset Is rumor eorum temporum fuit, cui fidem adimit, quod in vivis essct Helena Augusta, et abhorrèrent a peregrinis connubiis Imperatores, ut ipse Constantil ) Contin. Theophan. In Romano Iuniore. pag. og6. Lupus Protospatha in Chron. an. ¡110 a lot. Occupata Langobardorum armis utratjua provincia, eadem facies i m p e r i i , tributa eadem maniere. Hino Nicephoriu Imp. Capuanos et Beneventano» servo$ tuoi, agros eornm tua tliemata, quae libi nullo iure arrogaaient i p i i , appellat- V. Luitprand. Legat. p. "144- *47-
LIV
IO. IlENR. LEICHII COMMENTATIO
rant intcstinis odiis, e t , divisa inter plures potentia, res in summum discrimen ambitione principum erat perducta. Praecipue Saraceni, ab eo tempore, quo primum sub sedibus exciti, classe in Italiani vénérant, crebris incursionibus maritimam oram vexabant. Horum ut ferociam compesceret, (habebant enim in Gariliano monte arces, quas magna vis armata et incondita tuebatur,) Atenulpbus, Capuae et Beneventi princeps, Landulphum (ilium, ut valida a Leone Imper. auxilia peteret, Byzantium misit '). De exercitu in Italiam ducendo facile Imperator assensit, et Landulphum, Gregorium Neapolitanum , et Ioannem , Caietae ducem, patricia dignitate ornavit. Sed dum in re trepida segnius copias, classemque, instruit, Ataulfùs moritur, principatus Landulpbo et Atenulp b o , filiis , defertur. Mox ad ferendam opem Graeci advenere, cum quibus Ioannes pontifex, Gaimarius , Salernitanus princeps, Apuli et Calabri, suum militcm, ad exscindenda castelloram ardua , eduxerunt '). Saraceni, cum fame, commeatu interceptp, premerentur, ignem arci subiecere, ac nihil tutum rati, in silvis et montium editis, praesidium quaesiverunt. Res eorum plane attritas novus ex Africa exercitus restituit, qui postquam Romae diu imminuerat, arcem in Gargano, Apuliae monte, munire coepit, unde vicino agro vastato, Beneventum, obsidione longa fatigatam, incendio delevit. Interea Apulia omnis et Calabria, in seditionem versa, Graecorum iugum deiecerat, quod proferendo dominatui opportunum ratus Landulphus, in Graecos duxit : sed auxîlîa, a Saracenis accersita, rebelles ad obsequium redire coegerunt 3 J. Anno proximo in agris Asculanis memorabile praelium inter Landulphum et Ursileum, Graeci exercitus ducem j commissum est, dubio primum evenlu, post vieti Graeci, Apulia et Calabria recepta est, quam, icto cum Gaimario foedere, Landulphus septem annis t e n u i t I n d e continua cum Graecis l ) Idem H i s t L i b . I L c.i a. T h c o p h . Contin. p . a i g . expeditionem Leonia in L a n g o b a r d o s m e m o r a t , e o r u m q u e ducem E g i o n e m ( f . H u g o n e m ) Yocat 3 ) L u p u s Protojp. in Chronico a d an. 9 1 6 . Exierunt Amareni de Gariliano et — explentur /¡o. anni, ex quo Agareni introierunt in Italiam. Conf. G i a n n o n e Storia d e l Regno di N a p o l i T . I. L . VII. c. 4. 3 ) Luitprandus : Rex Africanui, legatione imperatoris accitus, innumerabiles ratibus copiât in Calabriam Apuliamque dir exit, binasque has regìonei Imperatoris dominatui potentissime subdidit. 4 ) Lup u s Protospatha an. g n . Interiit Ursileo tiratilo in praelio de Asculo, mense Apr ili s , et apprehendit Pandulphum Apuleo ( l e g . Landulphus Apuli am). M e m i n i t e x p e d i t i o n ! ] Romani in Langobardos Constantin. L . dc Ccrimon. Aul. Byr. MS. fol.
322. • edito, agri Capuana« ecclesiae subiecti ab omni ditione, angaria publica et tributi*, quae Patriciis et Strategis Graecorum solvenda erant, liberantur. Idem ex plurimi» litteris, in Chronico Vulturnensi p. 4«7- 4'8449- adductis, apparet a) Lupus Protospatba ad an. g55. Detcendit Marianus Patricius in Apuliam. Cont Theoph. p. a83. 3) Zonaras p.igS. D. Cedrenus p. 641 • Glycas p. 3o3, quod Simeon Logotheta et Georgius Monachus silentio praetereunt, Theophanis continuatorem, cui haec, etiamsi vera essent, tradere periculosum erat, secnti. 4) Contin. Theoph. in Romano p. a5g. 5) Zonaras p. 196. Cedrenus 641. Glycas p. 3o3. 6) Sic Theoph. Contin. p- 391. obiit mensis Novembris die XV. Indict. III. anno a m. c. 6469- Simeon Logotheta anno] eiut eodem modo numcrat, sed Indict VI. €456. decessisse scribit ; die IX. Novembris, Indict III- a. 6468. Cedrenus. Lupus Protospatha : ann. 960. Indict. HI- obiit Conttantinus Imper. qui regnavit an. 4;- et turrexit Roma-
LY1
I O . H E N R . LEICHII COMMENTATIO
h o n o r a n d a , magnum Studium fuit ; illatus autem est malorum sepulcro in tempio SS. Apostolis dicato 1 ). F u e r u n t in eo praeclara virtutis et pietatis o r n a m e n t a , Dei et sacrorum reverentia summa J ). Multa publice opera struxit, in quibus Apostoloram aedes a fundamentis inchoata , et S. Sophiae augustissimum templum magnifìce instauratimi, memorantur. Balneum in Marinae aedibus , ingens opus , nec inferius Romanis, renovavit : senectute morbisque confcctis domos amplissimas, ubi publico sumtu a l e r e n t u r , concessit : palatium amplificavit 3J : obeliscum v e t e r e m , ex Aegypto a d v e c t u m , in Circo posuit, manentque eius rei monumenta, sculpta s a s i s , et aere prisco 4 ). Muros Nicaenos, a Saracenis eversos , collata ex nus, filiut eiut. Sic etiam Anonymus Barensis, ad «jnem haec disserit Camillus Peregrinus: Noster Cedrenum sequitur, qui coronationem Constantini aetale septennis factum perhibet pott patrui Jlexandri, nedum pott patris Leonis obitum, earn ad annum retulit 913. sibique nunc constans mortuum ilium dicit 960. inchoalo a Septtmbri communii anni ;>5g. Ctic etiam dicendum de coronattone eiut anno gì3.^ Quippe obiit Conttantinus, ut ipte notat. Indict. III. et ut notat Ctdrenut, die IX. Novembri*, scilicet desinente iam dicto communi anno 959., quo plane calculo uti hie nosier solet. Cedrenus vero, et pott iUum Zonarat, tradere videntur, Conttantinum imperane cum patre, patruo et maire annos i3. nimirum usque ad gig., quoniam vixisse ilium atserunt annos annos scilicet vitae et imperii confundentct, Quae «lottisti mi viri sententia magi« mihi probatur, quam ilia Pagii,