243 74 154MB
German Pages 444 [892] Year 1841
F R A G M E N T A
COMICORUM GRAECORUM.
COLLBGIT ET DISCOSUIT
AUGUSTUS
MEINEKE.
VOLUMEN
IV
FRAGMENTA POETARUM COMOEDJAE NOVAR
CONTINENS.
s B E R O L I N I . TYPIS
ET
IMPENSIS MDCCCXLI.
G.
RKJMERI.
FRAGMENTA POETARUM
COMOEDIAE NOVAE.
COLI.KfïlT
KT
niHl'OKllIT
AUGUSTUS MEIN EKE.
BEROLINI. T Y P I S ET
IMPENSIS MDCCCXLI.
G. RKIMER1.
PRAEFATIO. Quod nunc publici iuris facio comicorum graecorum volumen quartum, praeter ea quae titulus libri profitetur incertae aetatis poetas et anonymorum comicorum fragmenta complectitur. In novae comoediae poetis primum locum, ut par erat, Philemoni et M e nandro concessi, quorum fragmenta quod nunc aliquanto emendatius quam quum primum a me edita sunt multisque accessionibus locupletata exhibere l i cuit, eorum potissimum virorum debetur industriae, qui bis proximis annis haud contemnenda graecae eruditionis i n s t r u m e n t a ex bibliothecarum latebris protraxerunt. E x commentariis quibus primam liorum poetarum editionem instruxi sedalo cavenduin duxi ut nihil propemodum in hanc novain syllogen reciperem, nisi quod cum interpretatione vel crisi fragmentorum necessario coniunctum esset. Quae res hoc commodi attulit ut, secus ac speraveram, novae comoediae poetas uno volumine, grandiore ilio quidem nec tarnen ad usum inhabili, includere licuerit. Itaque ad totius operis absolutionem unum duntaxat volumen reliquum est, praeter corrigenda et addenda verborum illud indicem sive potius comicae dictionis thesauruui complectens locupletissiinum, in quo struendo
ti
PRAEFATIO.
quum Henricus Iacobi, optimae spei iuvenis, suam mihi operam commodaverit, futurum spero ut sub proximi anni finem optatam metani attingere et respirare tandem a diutino et aerumnoso labore mihi concessum sit. Anonymorum comicorum fragmenta eolligeudi consilium ante paucos demum annos mihi subnatum est. Itaque nonnisi ea apponere potui quae aut c a s u s offerret aut memoria, non sat fidelis Illa, suggereret. Plutarchum Hesychium Pollucein E u stathium paucosque alios non pertractavi quidein ad hunc ipsum fìnem totos et integros, at paullo diligentius tamen inspexi. Non mirabor tamen si vel e x his scriptoribus sylloge nostra multis accessionibus ditari potuerit, maxime ex Hesychio, comicarum glossaruin uno omnium feracissimo. F e r a x item Phrynichus, cuius in apparatu sophistico quae omiss i s auctorum nominibus comicorum exempla afferuntur pleraque omnia ad antiquata spectant comoediam, quod ideo hic commemoravi, quoniam aetatis indicium paucis tantum et de quibus nullum mihi dubium e s s e p o s s e videbatur locis apposui. Antiquae autem potissimum comoediae auctores Phrynichum sequutum e s s e ex Photii (Bibl. 1 5 8 p. 1 0 1 B e k k . ) de apparatu sophistico relatione intellegitur. E g r e g i i huius oper i s , s e x et triginta mininum libros complexi, vehementer dolendum est nihil nisi tenuem et exilem epitomen ad nos pervenisse. A t bonain libri partem cum ex aliis grammaticis tum vero e Iexicis Seguerianis redintegrare licet, in quae non, exiguam thesauri illius partem receptam e s s e haud temere affirmo. Neque difficile est dignoscere Phrynichia ab iis quae
PRAEFATIO. aliis grammaticis debentur.
VII
Quamquam enim doctus
et acutus attici sermonis explauaior erat Phrynichus, ipse iamen oratione usus est gravi quidem et luminibus distincta, at verborum ambagibus impedita et nitnio atticae elegantiae studio molesta. Idque etiam Photius intellexit, quo iudice Phrynichus xai ravrtjv trjv ngayfitxTiictv eig nkfj&os ¿^creivi dvff%Qt]GTOV, xai xtxlov xai tuQaiov Xòyov vktjv akloig OVVCC&QQÌ&V aviòg ov Mav TOIOVTCO ¿XQYACCTO. Itaque nescio an Ruhuken. ad Tim. p. 4 1 et Lobeckius ad Phryn. p. 4 1 8 paullo lionorificentius de huius scriptoris dictioue iudicaveriut. S e d ut redeam unde digressus sum, in eiusmodi fraginentis quae nonnisi couiecturae ope ad comicos auctores revocantur magnam cautionem adhibendam esse meo ipse exemplo expertus sum. Cum enim haud raro mihi accidisset, ut quae satis probabili coniectura comico poetae tribuissem ea postea alius scriptoris esse intellegerem, nihil propemodum recipiendum duxi nisi quod satis certa, ut mihi quidem videbatur, c o inicae dictionis indicia haberet. Ut unum exemplum de inultis afferam, Eustathius ad Horn. p. 1 7 9 6 5 4 finita expositione de Ulixis et Telemachi liberis hoc utitur epiphonemate : JJiQUTa TCCVTCC xai xcvy (IOX&IIQÌU • ti