Nova verba Latina


131 75 26MB

Latin Pages 333 [350] Year 1970

Report DMCA / Copyright

DOWNLOAD PDF FILE

Table of contents :
Praefatio
Huius libri ratio
Schola Latinitatis Claretiana
Quae sint scholae Claretianae normae
Quid autem nos?
Superiorum memoria
Quae recta, firma, vera via
Graecorum et Romanorum scholae et sententiae
Recentiores scriptores
Haec veteres et recentiores. Quid vero nos?
Constitutio apostolica "Veterum sapientia"
Cauto tamen opus est
Et ideo laxiorem respuimus sententiam
Purior sermo

Animadvertenda

Lexica, commentarii, libri, scriptores
Lexica quae interdum memorantur
Commentarii et libri in quibus proponuntur et adhibentur nova aut novanda verba Latina
Scriptores qui de linguistica et semantica agunt et consuli possunt

I. Surrectio matutina
II. In officio nostro
III. Ludus litterarius – schola
IV. Dactylographum
V. De grammophono
VI. Villa hodierna
VII. Laconicum – calefactio
VIII. Culina hodierna
IX. De cena et prandio apud Romanos et apud nos
X. De argentaria
XI. Oculus – ocularia – microscopium
XII. Canales
XIII. In campo athleticae
XIV. Summus sum birotarius...!
XV. De tabaco I
XVI. De tabaco II
XVI. Parvum lexicon de tabaco
XVII. Iter tramine feci
XVIII. In aeriportu
XIX. Hiberni temporis imago
XX. Adventat ver
XXI. Tempus aestivum
XXII. Autumnus
XXIII. Collegium nostrum inspicite, pueri!
XXIV. Mulier et gallina
XXV. Ex epistularum inter socios commercio

Index vocum Latinarum

Index vocum Hispanicarum

Index vocum Italicarum

Corrigenda

Index capitum
Recommend Papers

Nova verba Latina

  • 0 0 0
  • Like this paper and download? You can publish your own PDF file online for free in a few minutes! Sign Up
File loading please wait...
Citation preview

JOSEPH! MARIAE MIR, C. M. F. In Pontificio Instituto Altioris Latinitatis Professoris

JOSEPH US M.a MIR e Congregatione Claretiana (C.M.F.), in conspicuis viris doctis recensetur qui linguam latinam excolunt, vivam reddere temptant novisque verbis perpetuo ditant. Quadraginta annos linguam latinam docet: nunc, ab anno 1965, in Pontifi­ cia Universitate Salesiana «composi­ tionem latinam» tradit atque «aucto­ res classicos» explicat; item ab a. 1972 in Pontificia Universitate Lateranensi linguam latinam edocet alumnos atque «Stilum latinum Curiae Romanae» exponit. Scripsit Nova et vetera (a. 1949): cujus libri exemplaria omnia exhausta sunt; cum aliis praeclaris magistris sociisque novam methodum latinam discis phonographicis instructam Curso de latín polyglophone C C C apparavit (San Sebastián, 1959); pernotum illud lexicum Diccionario latino-español y español-latino a domo editoria BIBLOGRAF (SPES-VOX, Barcinone) vulgatum, impensa opera novaque editione renovavit. Latinum: quo .tres cursus linguae latinae continentur (I Lucius et Quintus, II Graecia et Roma, III Roma gentium domina: quorum scriptores primarii sunt J. Aspa, Jac. Sidera, J. Aramendia C.M. FF.), sollicite direxit (Cocuisa, Madrid, 1962-1963-1964). Ab anno 1944 ad 1964 P a l a est r a m La t in a m studiose moderatus est, renovavit multaque in singulis fasciculis scripta vulgavit.

NOVA VERBA LATINA

JOSEPHI MARIAE MIR, C. M. F. In Pontificio Instituto Altioris Latinitatis Professoris

NOVA VERBA LATINA

In Aedibus Librariis CLARET BARCINONE

N ih il o b s t a t Eulogius Tejerina, C.M.F. Cen so r

I m pr im a t u r Romae, die 21 m. januarii, a. 1969 Josephus M.a Viñas, C.M.F. V ic a r iu s G e n .

Jura proprietatis sibi vindicat Editor Quae in hoc libro continentur imagines Josephus M.a Ramón, vir Barcinonensis, pinxit

Depositum ex lege: L - 1 ■ 1970 Liber in Hispania typis confectus

Ex officina typographica Fci. Camps Tarregae, in Ilerdensi Provincia

PARENTIBVS SVPERIORIBVS MAGISTRIS ANIMI MODERATORIBVS SOCIIS GRATO SEMPER ET MEMORI ANIMO SACRUM VOLVI

CONVIVIUM ROMANICUM INVESTIGATIONES SANCTO MARTINO PATRONO

P R IN C IP A T U S N O S T E R Direcció: J. M.a Mir

Edita: EROSA d’Andorra la Vella - 1.983. Imprès a Espanya per GRAFIQUES CAMPS de Tàrrega. En venda a BOSCH, de Barcelona (Ronda Universitat, 11) ,1 VATICANA, de la Cittè del Vaticano.

PRAEFATIO

HUJUS LIBRI RATIO

Multi viri docti, vario artium genere instructi ac litterarum studio ornati, cum in Congressus Avennione (a. 1956), Lugduni (a. 1959), Argentorati (a. 1963), Romae (a. 1966) habitos convenissent ut de lingua latina viva red­ denda deque ejus usu excitando et fovendo agerent, in nova verba latina conformanda operam quoque sedulo contulerunt. Cum autem huic linguae latinae provinciae —quae est de renovando et locupletando léxico latino nostra aetate— haud paucos annos impensam operam tribuissem multaque aut investigassem aut cum sociis in Palaestra Latina disceptassem, quae tunc in singulis Commentariorum fasciculis edita sunt, in unum volumen componenda et complenda putavi: ut, quae a paucis tantum percepta sunt, multis nota fiant et in usum et consuetudinem, si id fieri possit, inducantur. In qua re perficienda auctores mihi fuerunt veteres amici, socii quibuscum nova grataque consuetudine in Congressibus usus sum, clarissimi illi Instituti Studiorum Romanorum et Pontificii Instituti Superioris Latinitatis Praesides, Latinitatis Moderator idemque doctissimus Ab Epistulis Latinis ’Ad Princi­ pes’, Vitae Latinae Administrator et Editor, aliique haud pauci: qui omnes animos addiderunt ad rem tandem explendam. Eos autem, dum nos arreptam viam firmius tenemus et prosequimur, vehementi animi ardore obtestamur ut et ipsi —quamquam nunc imperiosa et intoleranda tempestatum vi quae contra linguam latinam exorta est, concutimur et opprimimur (heu temporum et virtutum omnium confusio et perturbatio!)— ne sinant se ab hostibus hu­ manitatis et cultus exspoliari litterarum face, quae tot saeculis lumen in orbem uostrum intulit. Utinam hoc nostro libello litterarum studiosis opem aliquam feramus; sed praesertim in novam adulescentium prolem —qui ea quae prae manibus 7

Pr a e f a t

io

habent et ante oculos vident aestimanda tantum modo reputant— incitamen­ tum aliquod subdere certumque lumen instillare possimus! Deus, utinam meliora!... Nunc vero ratio, qua in novis vocibus fingendis aptandisque usi simus, mihi est declaranda.

SCHOLA LATINITATIS CLARETIANA Cervarienses latinitatis praeceptores Claretiani, nobilissimos illos viros aemulantes qui superioribus temporibus in Cervariensi Academia, in Hispania, litteris latinis floruerunt, ineunte anno 1928 Candidatum Latinum — de litte­ ris latinis commentariolum— edendum susceperunt. Praeerat negotio P. Emmanuel Jové, C.M.F., qui aliquot annos Vici ad Barcinonem linguam latinam tradiderat —et quadam epistularum consuetu­ dine cum Fornario, Jacobellio, Tasseto, Avenario utebatur aliisque amplissimis viris qui in Alma Roma de novis fingendis vocabulis latinis, datis inter se epistulis, pertractabant—, et Cervariam tunc latinitatis magister renuntiatus advenerat. Ipse cum P. Francisco Morán, C.M.F., viro in bonis artibus magnopere versato, de linguae latinae studio renovando auctores sunt, adulescentium animos —eorum praesertim qui tunc Theologiae operam dabant— in litteras latinas inflammant e quibus praeclara seligunt ingenia: quorum adjuti opera anno 1930 Palaestram Latinam condunt et veram Scholam latinitatis Claretianam instituunt. Sed anno 1936 multi ii que praeclarissimi viri doctrina exculti et religione praestantes, christianae victoriae palma ornati, maxima occubuerunt gloria; in quibus nonnulli socii et ipse Palaestrae Latinae Moderator numerantur. Ille tamen emoriens latinitatis facem discipulis, quos conformarat, tradidit in Claretiana Congregatione et in Ecclesia perpetuo alendam 1 . Qua luce non tantum sociorum mentes sunt illustratae animique incensi ad latinitatis studia instauranda, verum etiam ad eam suscipiendam et ingrediendam viam quam in novandis vocabulis aperuerat ipse Moderator. Nam illud quasi praeceptum omnes tenuerunt quod P. Jové sibi ante oculos posuerat —primum in Alma Roma, deinde in Candidato Latino, denique in Palaestra Latina— 1

Neque tamen P. Em. Jové primus fuit in Congregatione Claretiana qui lingua latina excolenda praestitit; non defuerunt profecto qui operam suam in tantam rem collo­ carent, cfr. J. JIMENEZ, C.M.F., Quantam Claretiani litteris latinis dederint operam (J?AL. LAT., 4 (1934 ) 123 sqq.).

8

P r a e f a t io

nova rerum inventa “definitis verbis”, quoad id fieri posset, ut signaret atque appellaret. Quam deinde arripuit viam P. Ildephonsus Gonzá­ lez, C.M.F., qui aliquot annos, legentibus imagines pictas exhibens, multa nostrae aetatis argumenta in Palaestra Latina tractavit. Eandem et nos ab anno 1943 praepositam adhibuimus norman praesertim cum opusculum Nova et vetera, seu Tabulas pictas D e l m a s 2 , in latinum convertimus et uno deinde volumine vulgavimus, et cum illud “epistularum inter socios commercium” maximo studio proveximus in quo principes ex­ stiterunt P. A. Avenarius, S.V.D., Josephus Holzer —Rector Saraludovicensis3—, P· Caelestis Eichenseer, O.S.B., aliique haud ignobiles scriptores4 qui probatis argumentis de multis vocabulis disputarunt ut ex controversia oriretur lux et ex sententiis omnium probabilissima prodiret. Q u a e s in t s c h o l a e c l a r e t ia n a e n o r m a e

Praecipua autem “Scholae latinitatis” norma, quam ipse conditor usu et exemplo suo quasi insculptam voluit nobisque tradidit, jugis est conatus nomina latina novis rerum inventis imponendi. Quod quidem singulari pro­ priaque ratione assequitur: neque enim vocabulis barbaris, male conformatis, exteris uti solet, sed ex intima radice et vita linguae la tinae verba educit, quibus suapte natura aut ex peculiari nota rem definiat aut quodam modo exprimat; neque vero, cum plane opus est, a verbis graecis abstinet; verbo­ rum tamen circuitiones vitat diligenter. Quae normae in Candidato Latino (a. 1928-1930) dilucide apparent cum laconicum, dactylogràphum, stilographum, machinam photographicam, clavichordium, hydroplânum, birotam, alia, appositis imaginibus subjectisque nominibus, apte exhibet. Quis ex. gr. probanda neget: dentifex, dentif itina, radiata symphonia, radiaculum 5 *, pirula 5, fulminivorum aut fulminar 7 , charta 2 3

4

5 ® 7

Nova et vetera seu libellus explicans picturas auxiliares Delmas, Barcinone — Latiría, 5— 194 9. Amicum vita functum (m. dee. a. 1965) nunc omnes lugemus; quem P. Caelestis lucu­ lenta et ampla commentatione laudibus est prosecutus (cfr. PAL. LAT., 36 (1966) 4 9-68). In quibus P. lid. González, J. Jiménez, B. Fantanini, G. Beach, Feus. Aloise, B. Hypeau, Leo M. Sansegundo, Ijsewijn..., qui una nobiscum laborarunt, et cum in nos­ tram, ut plurimum, conveniant sententiam, ad eandem “latinitatis scholam” quodam modo .pertinere censendi sunt. Cfr. infra, VI, 5, 51. Ibid. in adn. 51. Cfr. infra, VI, 3, 21. 9

P r a e f a t io

exscripticia89, aequorañ? multaque alia quae primus ipse excogitavit? Summa laude et commendatione dignus est P. Joveus qui paucis adhibitis libris, paucisque praeeuntibus scriptoribus rem tantae molis forti animo sit aggressus. Q u id a u t e m n o s ?

Superiora nobis tradita exempla et praecepta maxima animi contentione et diligentia persecuti sumus; ac vel ipsi socii et lectores in eandem rem consociarunt operam, epistulis inter se datis, ut novas proponerent voces, aut argumenta deferrent quibus aliae significantiores essent usu percipiendae —cum ex allatis quaedam nomina vitio laborarent—. Quae vero fuerit nostra agendi ratio commentatione Viget latinitas10 , aliisque plane ostendimus. Neque tamen infitiamur in vocabulis primum adhibitis ab ipso. Conditore, a nobis, ab aliis scriptoribus esse quae res et inventa minus attingant aut definite significent, esse quae rejici debeant, quia significantiora suffecta sunt, aut priora parum cum linguae latinae natura conveniant aut ab ipsa aperte abhorreant. Su p e r io r u m m e m o r ia

Attamen maxima sunt colendi reverentia viri, haud pauci11 , qui in re tractanda nos praecesserunt: nam illi nimium fortasse aliquando audentes aut in apta verborum compostione deficientes, viam tamen signarunt; et quae illi primo conatu non attigerunt, eorum vestigiis inhaerentes alii sunt assecuti, vitia emendantes et ad puriorem latinitatem verba castigantes et expolientes. Id tamen memoria teneamus oportet —si qua nostra aetate afful­ get spes linguae latinae renovandae, si in novis pariendis inducendisque vocabulis fortunatiores nos credimus, et fortasse sumus, quam qui superiore exstiterunt aetate—, non nostra solum opera, sed ex ea quam decessores nostri contulerunt, id in primis nos adeptos esse. Itaque, quamquam nonnulla vocabula ab illis primum usurpata mini­ ma valent auctoritate et pondere —et ideo posthabenda sunt—, tamen eorum memoriam retineri idoneum visum est qui maximam in rem tanti laboris

8 9 10 11

Cfr. infra, IV, 12, 2γ. Cfr. infra, XVIII, 11, 47. Cfr. Helmantica, 5 (1954) 369-391. In quibus: Dumaine, lacobelli, Cognasse, Wagner, Tempini, Capel] anus-Lamer, Menge-Müller, Pexenfeider... —quorum opera infra laudantur—, Juventus, Societas Latina... 10

Pr

a e f a t io

operam impenderunt: quo et justam recentioris latinitatis historiam quasi contexemus; eorum igitur nomina et ab iis allata verba saepius in adnotationibus memoranda censuimus. Qu a e

r ect a

,

f ir m a

,

v er a

v ia

Quod autem caput est inquiramus oportet utrum, has insequentes nor­ mas, viam indoli linguae latinae repugnantem ingrediamur, an saltem a recto et certo tramite recedamus. Neque tamen opus est iterum commemorare quae de re alibi scripsimus1 2 , neque quae optimi scriptores ample et sa­ pienter de vocabulorum structura et de intimis legibus quibus recta eorum conformatio regitur 1 3 . Tamen, ut quae sit “nostrae scholae” concors fere sententia lucidius appareat, pauca recolamus oportet. Quaestio de faciendis aut inducendis verbis, quibus nova rerum inventa significanter exprimantur, in omnibus linguis haud paucis gravatur difficul­ tatibus. Sunt enim scriptores —in universum de recentibus linguis loquimur—· qui in omnibus verbis et dictionibus et in toto sermonis tenore expolitam perquirant puritatem et elegantiam, novas devitent voces et exteras vehe­ menter repugnent; alii vero sermonis puritatem consectantur quin voces ex ipsa lingua deductas aut ab aliis linguis prudenter petitas civiumque usu tritas improbent cum multitudinis judicio et usui cedendum sit: eaque sit linguarum vivarum condicio, in quibus nova pariuntur vocabula quae prae­ senti signata nota producuntur, nam vetera, ut arborum folia vergente autum­ no decidunt, et abjicienda sunt1 4 . Quae varia agendi doctorum ratio et diversa hominum placita generatim in omnibus inveniuntur linguis. Viri enim litterati et coetus illi qui linguarum Academiae dicuntur multa rejiciunt et improbant verba, atque strenue eni­ tuntur ne in linguam adsciscantur; quae quasi pugna et certamen contra

12

Cfr. Viget latinitas, Helmantica, 5 (1954) 369-391; Lingua latina novis vocibus re­ novanda, Premier Congrès International pour le latin vivant, p. 123-126; Epistularum commercium inter doctos magnopere confert ut de verbis disceptemus in latinum inducendis, 2ème. Congrès Internat, pour le latin vivant, p. 132-137;' Iterum de fa­ ciendis novandisqùe verbis latinis, PAL. LAT., 29 (1959) 203-208; Çua ratione in latinum convertendae sunt voces technicae et quae ad disciplinarum studia spectant, Acta omnium gentium ac nationum Conventus latinis litteris linguaeque fovendis, 1966, [Romae 1968, pp. 318-346], 13 . Cfr. scriptores qui infra laudantur: Meillet, Ernout, Bréal, Marouzeau, Devoto, Cousin, Marache, Poncelet, Springhetti, Bacci, Tondini... I4 Conferantur Horatii verba in Arte poetica, 46-63; intima vis, justum judicium, pondus, auctoritas —quae in iis insunt— nondum in omnium nostrum animis plene insederunt. 11

P r a e f a t io

irruentes voces male conformatas multum confert ad ipsam sermonis puritatem et integritatem; ita fit ne in verborum monstra delabamur ex sententia prae­ ceptoque sapientium. G r a e c o r u m e t r o m a n o r u m s c h o l a e e t s e n t e n t ia e

Haec vero dispar opinandi ratio et vetus contentio vel apud Graecos15 fuit inter eos qui analogiam — id est: absolutam sermonis puritatem— consec­ tabantur (et convenientiam naturalem inter vocem et rem asserebant) et anomaliam —id est: quandam in verbis adhibendis libertatem, et verba niti in hominum voluntate volebant— : eaque —dispar dico opinio— vel in opti­ mis scriptoribus romanis usu patet. Nam si Caesar, gravis linguae latinae et castissimi sermonis auctor, omnem vitat novitatem, Cicero contea in epistulis familiarem adhibet sermonem, et usu doctus et necessitate constrictus —prae­ sertim cum notiones philosophorum graecorum in linguam latinam invehit—, multas reperii aut inducit voces, quas non sine aliqua haesitatione primum usurpat, sed deinde his plene utitur —in quibus qualitas16 718, medietas 11 , praenotio 16 , comprehensio, perceptio, perspicuitas19 , inhospitalitas20 , veri15

16 I7 18 19

20

Quae ratio significandi insit in vocabulis vel antiquissimi sapientes Indi et Graeci investigarunt (cfr. BREAL, Essai de sémantique, p. Iy9; VENDRYES, El lenguaje, p. 247). De qua re sapienter disputavit Socrates, ut ex Cratylo Platonis accepimus; summusque in re magister fuit Aristoteles in suo De interpretatione libro. P. Aemilius SPRINGHETTI (Lexicon linguisticae et philologiae, s. v.) ita analogiam et anomaliam explicat: ANALOGIA: “Antiquitus, ex ratione philosophica Heracliti, Democriti, Platonis, secundum quam lingua naturam ( ιρύσιν ) significabat, ita ut convenientia naturalis, non arbitraria, esset inter notionem et verbum, analogia indicabat formarum convenientiam in lingua; ita ut lingua esset constans signorum systema, quae firma paradigmata constituerent et subicerentur legibus, relationem inter formas linguae et categorias mentis moderantibus...”. ANOMALIA: “Apud grammaticos Graecos et Latinos erat inaequalitas structurae grammaticalis seu decli­ nationum et conjugationum, quae consuetudinem, non certas leges, sequeretur. Crates Mallotes (s. II a. Ch.) praecipuus fautor anomaliae grammaticalis fuit, nixus doc­ trina philosophiae aristotelicae-stoicae, secundum quam lingua nititur in Βήσι seu conventione hominum, minime in natura”. Cfr. Acad., 1, 6, 24. Cfr. ERNOUT-ME1LLET, Dictionnaire étymologique de la l. lot., s. v. Cfr. CIC. de nat. deor., 1, 44. “Nec definiri ajebant necesse esse, quid esset cognitio, aut perceptio,. aut si verbum e verbo volumus, comprehensio, quam χατάληψιν illi vocant..., propterea quod nihil esset clarius Ναργεία, ut Graeci: perspicuitatem aut evidentiam, nos, si placet, no­ minemus; fabricemurque, si opus erit verba, ne hic sibi (me appellabat jocans) hoc licere putet soli” (CIC. Acad., 2. 6,17). Cfr. CIC. Tuse., 4, 11, 25. 12

Pr

a e f a t io

loquium 2 1 2...— . E t ipse Tullius in libro De finibus, 3, 1, 4 haec de fingendis verbis scribit: “Stoicorum autem non ignoras quam sit subtile et spinosum potius disserendi genus, idque cum Graecis tum magis nobis, quibus etiam verba parienda sunt imponendaque nova rebus novis nomina. Quod quidem nemo mediocriter doctus mirabitur cogitans in omni arte, cujus usus vulgaris communisque non sit, multam novitatem nominum esse, cum constituantur earum rerum vocabula, quae in quaque arte versentur... Quodsi in ea lingua quam plerique uberiorem putant, concessum a Graecis est ut doctissimi homines de rebus non pervagatis inusitatis verbis uterentur, quanto id magis nobis est concedendum, qui ea nunc primum audemus at­ tingere?... Quamquam et verba, quibus instituto veterum utimur pro la tinis, ut ipsa philosophia, ut rhetorica, dialectica, grammatica, geometria, musica, quamquam latine ea dici poterant, tamen, quoniam usu percepta sunt, nostra ducamus”. Et ibidem (3, 2, 5) elaborandum esse ait ut non solum in Roma­ norum litteris artibusve, sed etiam in Graecorum, latinis verbis Romani loqui consequantur. Ac deinde (3, 4, 15), si Zenoni, inquit, licuit inauditum impo­ nere nomen, cum rem aliquam invenisset inusitatam, cur non liceat Catoni? Hortaturque ut in constituendis novis vocabulis ipsum adjuvent, seque id conaturum, “quid enim hoc possumus agere divinius?” (3, 4, 16). Mens igitur Ciceronis ex his multisque aliis locis aperte manifesta est, in quibus et facultas verba faciendi exposcit “cum id appellandum sit... quod nullum habuerit ante nomen et necessitas cogat aut novum facere nomen, aut a simili m utuari” (Orat., 62, 111); et oratori tribuit verbis inusi­ tatis, aut novatis —id est ab eo qui dicit factis—, aut translatis uti (cfr. De orat., 3 ,37, 152-153); seque conaturum asserit ut rebus novis nova nomina imponat latina (cfr. De fin., 3, 2, 5; 4, 15); ac re vera multa ipsum aut finxisse nova aut novo sensu ditasse scimus (cfr. De fin., 4, 6, 14-18). E quibus patet non solum Tullium summum verborum artificem exstitisse, verum etiam, quod totius rei summa est, linguam latinam intima pollere virtute eaque vigere qua novas constituat voces aut ab aliis linguis m utuetur2 2 . 21 22

Cfr. CIC. Top., 35; Cfr. etiam QUINT, Inst, orat., 1, 6, 28. Conferas quae P. BRUNO (LATIN, 2 (1954) ^74 s s t l-: Verba vel novitate vel con­ junctione facta apud Ciceronem), G. PACITTI (Utrum verba novare liceat: qua ratione res novae latine sint significandae, 4 ed , p. 11-12 et 15), A. TRAGLIA (De quibusdam novis verbis a Cicerone adhibitis in Academiae ratione illustranda, Cicero, 1958, p. 26-30) de novis vocabulis apud Ciceronem scripserunt; in quorum commen­ tationibus et alii rei investigatores memorantur. — Neque vero nostrae adversatur sententiae quae sapienter toto opere R. PONCELET (Cicéron traducteur de Platon, cfr. praesertim p. 132 et 2/3 in adn.) disputavit; cujus argumenta id quidem con­ firmant Ciceronem —quamquam permultis praepediebatur impedimentis ex ipsa 13

Pr

a e f a t io

Sed et Plautus in novis patiendis vocibus praecipuus est auctor et ma­ gister; cujus ingenium, scientia, sollertia altius diligentiusque investiganda est —eo enim tempore et paulo superiore lingua latina flexibilis, ferax et fecunda ad nova facienda vocabula erat, et, quamquam nonnulla sunt verba audacius ficta, intimam tamen linguae indolem commonstrant, ut probe in aliis Bréal23 et Koterba 24 confirmant—; Lucretius quoque 2 5 , Sallustius2 6 , Horatius, Vergilius2 7 , thesaurum linguae latinae exornarunt et locupletarunt; et in posterioribus Aulus Gellius et Fronto 26 praestant; neque efficax in re Tertulliani29 et S. Augustini30 opera posthabenda est: qui quidem in novo constituendo léxico, christiano —alius alia tamen ratione— maxime labo­ rarunt. Unum tantum Augustini locum memorare liceat quo et ejus aperitur mens de intima linguae latinae virtute et vita in novis perpetuo faciendis vocabulis: “...Nisi tamen infirmitas esset, medicum necessarium non habe­ ret; qui est hebraice Jesus, graece σωτηρ, nostra autem locutione salvator, quod verbum latina lingua antea non habebat, sed habere poterat, sicut potuit, quando voluit" 3 1 .

23 24

25 26 27 28 29 30 31

linguae natura, praesertim cum scriptores graecos in latinum convertere est aggressus aut cum notiones Graecorum de philosophia latine exposuit (cfr. etiam ERNOUT, Aspects du vocabulaire latin, p. 79-80)— summa tamen semper contentione enixum esse ut linguam latinam novis aut accommodatis vocibus instrueret; idque saepius assecutum esse. Essai de sémantique 7, p. I64. De sermone Pacuviano et Acciano, Vratislaviae 1889, p. 125-126; cfr. COUSIN, Evolution et structure de la langue latine, cap. IV, et praesertim p. I44 sqq. In multis qui seligi possunt locis hos legas: operam adjutabilem {Mil., III4 ); plagi­ geruli (Most., 875); albicapillus (Mil., 631); pedisequa (Aul., 8O7); furcifer (Most., II72); mercimoniis (Amph., 1); falsimoniis (Bac., 54I), cet.; cfr. etiam AVENARIUS, Palaestra Latina, 29 (1959) 102. A. TRAGLIA, De Lucrctiano sermone ad philosophiam pertinente, Roma I947. cfr. COUSIN, Ibid., toto cap. V; cfr. etiam MEILLET, Esquisse d’une histoire de la langue lat., p. 165-226. MEILLET, Ibid., p. 222, et MAROUZEAU, Quelques aspects de la formation du latin littéraire, p. 7I. R. MARACHE, Mots nouveaux et mots archaïques chez Fronton et Aulu-Gelle. MOHRMANN, Observations sur la langue et le style du Tertullien, Etudes sur le latin des chrétiens, Roma 1961, p. 237, 24O. MOHRMANN, Saint Augustin écrivain, Etudes sur le lat. des chr., IL p. 249; ID. Considerazioni sulle "Confessioni” di Sant’ Agostino, Etudes..., II, p. 309-310-311. De Trin. 13, 10, I4. 14

P r a e f a t io R e c e n t io r e s

s c r ipt o r e s

Et qui latinitatem coluerunt, cum in multis civitatibus litterae renasce­ bantur, eandem secuti sunt viam. In quibus Ludovicum Vivem nobis princi­ pem memoremus, qui “Nunc, inquit, quum populum graeci et latini sermo­ nis habemus nullum, sed ab auctoribus sumendum est jus verborum, sunt aui quoties aliquid non recordantur se legisse, damnant ilico, et tamquam lege Mucia Licina ex civitate ejiciunt”... “Plus tertia parte bonorum vocabulorum ex aerario linguae la tinae rejecimus, tamquam adulterinos nummos, et in tan­ ta egestate fastidiosi, pauperiores in dies fimus, dum unusquisque, quo diligentior videatur aerarii praefectus, aliquid repudiat, nemo infert, ideo ser­ monis inopia quotidie laboramus”. Et idem apertius: “Sunt qui contaminari se verentur, si quid aliter latine dicant quam Cicero, ridicula religione, ne dicam superstitione stulta; primum quomodo loquentur de iis, quae apud Ciceronem nulla sunt, de structura, de sutrina, de agro colendo, nisi forte omnia sint m utuaturi ex paucis illius verbis in Catone Majore, et aliquot ad fratrem, et ad Atticum epistolis? necesse erit eos obmutescere in reliquis, ne quid dicant parum Ciceroniane, videlicet satius erit tacere quam male loqui: quid in poëmate, quid in historia facient, quae non scripsit”3 2 . E t in eandem sententiam Erasmus3 3 , Muretus 3 4 , Fontanus aliique haud 32 33

34

L. VIVES, De causis corruptarum artium, op. omn., Valentiae I782, t. 4, 1. 2, c. 1, p. 79-80. Erasmus eadem sentit atque Vives, cujus pauca refero verba: “Cui mortalium hac­ tenus sic induisit natura, vel in una quapiam disciplina, ut unus in singulis ejus partibus excelleret omnes, ut non aliquid reliquerit in eo desiderandum, aut ita dederit, ut non ab aliis superaretur?” (Op. omn., Lugduni Batavorum I7O3, t. I, Ciceronianus, c. 981); “Adde quod Cicero non tractavit omnes materias. Ergo si forte dicendum fuerit de his quas ille non attigit, unde tandem petemus orationis supellectilem? An proficiscemur in Campos Elysios ab ipso percunctaturi, quibus ille talia fuerit dicturus?” (Ibid., coi. 982; cfr. etiam c. 996 et alibi). —Ipseque Erasmus haud pauca usurpat verba quae apud probatos antiquos scriptores non invenies, ut cancellarius, officiarius, campana, sphaerula bombardica, bacalaureus, cet. —Doctiores viri purum latinitatis sermonem exquirentes, reprehendunt carpuntque Erasmum quod nimiam verborum copiam, idque ajunt, nulla adhibita diligentia, novaverit aut ex posterioribus latinitatis scriptoribus admiserit. Est sane Erasmus in liberalioribus scriptoribus numerandus, atque non sine judicio et prudentia ejus sunt evolvenda opera atque vocabula usurpanda (cfr. quae de Erasmo habentur apud Tondinium, De Ciceronis imitatione ortu et progressione ab exordio renatarum lit­ terarum ad Bembum, LATIN., 7 (1959) I75-I76). “Isti praecipui delicati, qui omnia sibi praeter Ciceronem putere ajunt: qui, si sine Nizolio possint unam aut alteram epistolam scribere, germanos se esse Cicerones putant; qui Senecam contemnunt, Plinium irrident, Tacitum damnant, ad inferiorum 15

P r a e f a t io

pauci *35 consentiunt. Ex nostrae autem aetatis scriptoribus antesignanum se praebet P. Ave­ narius, qui quidem “Majorem curam, inquit, adhibendam esse in compa­ rando vero sermonis latini colore, quam in evitandis vocum novitatum, ubi apotheca vocabularia antiquorum nobis, hodiernis hominibus hodiernoque cultu instructis nihil idoneum subministrant. Quo in genere, ipsos antiquos sumamus duces, qui, sicut sexcenties manifestum exemplis est, quae peregrina primum cognoverant, peregrinis vocabulis sed ad suam linguam conformatis appellare non dubitabant... Nemo unquam mihi persuadebit antiquos Italiae et earum terrarum, ad quas latina lingua propagata est, non usuros fuisse illis vocabulis quae omnium cultorum gentium hominibus essent in ore, non li­ bentissime amplexuros fuisse plurima rerum recte novata verba” 3 6 . Ex quibus manifesto colligitur linguam latinam —quamquan saepius de ejus paupertate verba Lucretii3 7 , Senecae3 8 , aliorum 39 memorantur— ad novanda inducendaque verba, vel ab antiquis temporibus aptam habitam esse, ac decursu temporum et scriptorum opera multa constituta esse nova nomina, nostraque aetate idem licere, et aequo jure, qui id conentur, laudan­ dos esse4 0 . vero temporum scriptores etiam nauseant; qui me aut mirantur, aut miserantur, aut irrident, quod ex Apulejo ipso, aut Sidonio, quaedam petenda esse dicam ad usum latini sermonis: illi igitur ipsi saepe ita loquuntur et scribunt, ut non eos modo, quos ipsi tantopere abjiciunt, quos prae se contemnunt, sed eorum pistores ac coquos multo latinius locutos fuisse constet” (MURETUS, Epist. a. 1571 data); et alibi: “Neque in iis modo quos paulo antea nominavi [id est in Cicerone, Caesare, Terentio], sed et in Tertulliano, Arnobio, Hieronymo, Augustino, Ambrosio, et quod magis mireris, Apulejo, Cassiodoro, Martiano et Sidonio Apollinari, multa reperiam, quibus suo loco positis oratio uberior et ornatior fiat” (MURETUS, Variarum lectionum lib. XV, 1, p. 219; cfr. lucubrationem Georgii Lurz, Societatis Latinae Moderatoris (SOC. LAT., 11 (1943) 25-30): De Mureto, Cicerone redivivo, ubi Mureti mens et sententia plane aperta fit. 35 Cfr. SPRINGHETTI, Institutiones stili latini, p. 93; G. PACITTI, Utrum verba novare liceat, p. I3-I4. 36 PAL. LAT., 20 (1950) I64; qui saepius eandem defendit sententiam, Ibid., 18 (I948) 48O. 37 “Patrii sermonis egestas” (1, 832; 3, 260). 38 “Quanta verborum nobis paupertas immo egestas sit...” (Epist. ad Lucii., 58, 1). 39 Cfr. “Verborum imperitia” (AUL. GELL., Praef., 12); “Paupertate sermonis labo­ ramus” (QUINT., Inst, orat., 8, 3, 33). 4O Cfr. Ae. SPRINGHETTI (Institutiones stili lat., p. 7I): ubi epistula M. A. Flaminii ad Basilium Zanchium profertur, in qua eadem quae optimis scriptoribus licebant, licere aequo jure, laudandaque esse in bonis scriptoribus recentibus, inquit, “qui proinde sine reprehensione, immo laudabiliter nova fingere vocabula possunt, non ex necessitate tantum, sed etiam ad exornandam orationem”. 16

P r a e f a t io

Sequamur igitur Ciceronem; audeamus, ut monet Quintilianus (Inst. orat., 1, 5, 72), nam “quae primo dura visa sunt, usu molliuntur”; “et quae vetera nunc sunt, fuerunt olim nova, et quaedam in usu perquam recentia, ut Mes­ sala primus reatum, munerarium Augustus primus dixerunt. Piraticam quoque, ut musicam et fabricam, dici adhuc dubitabant mei praeceptores. Favorem et urbanum Cicero nova cred it...” (ID., 8, 3, 34). H a e c v e t e r e s e t r e c e n t io r e s . Q u id v e r o n o s ?

Si linguam latinam vivam quodam modo ac vigentem nunc quoque appellamus eam que in communem doctorum virorum aptare volumus, nativa opus est adhuc instruatur virtute, qua ex proprio penu multa edat nova, quae novis rebus aptentur, vocabula. Nam si primis temporibus cum lingua con­ stituebatur vere latina, si aetate aurea cum confirmabatur, si cum christiana religio enascebatur et orbem terrarum —totam populi romani dicionem— pervadebat, si cum barbarae gentes in Imperium Romanum irruerunt et multae res Romanis ignotae novis nominibus fuerunt appellandae, si cum litterae iterum excolebantur et majore studio instaurabantur, data est fa­ cultas aptandi, novandi, mutuandi, inducendi prudenter novas voces, quidni nobis tribuetur hac nostra aetate cum tot tantaque —innumera et mira sane·— inventa reperta ac procreata sunt?4 1 . Qui hanc facultatem negent —et nimiam sermonis puritatem conquirant illud Caesaris dictum objicientes “tamquam scopulum, sic fugias inauditum et insolens verbum”, ac, veterum scriptorum referentes inculcantesque verba, recentia hominum inventa producere velint—, intimam linguae latinae vitam praecidere videntur; hi nimirum, ut ait P. Avenarius4 2 , “strangulare videntur et interimere penitus linguam latinam”; eaque ratione nullo prorsus modo effici potest ut lingua latina sermo in communi hominum consortione inducatur atque adhibeatur. Neque illa novandi facultas singulare Ciceronis privilegium fuit 43 , sed

4I

42 43

Conferantur scripta quae in Actis Congressuum coactorum Avennione, Lugduni, Argentorati ad linguam latinam vivam reddendam vulgantur (Premier, 2.ème, 3.ème Congrès Internat, pour le latin vivant, Aubanel, Avignon: 1956 - 1959 - 1963), in quibus multa de hac quaestione inveniuntur. Cfr. Palaestra Latina, 18 (I948) 48O. “Etiam si hoc demus, novata esse multa ab iis qui post Ciceronem fuerunt, quid causae est cur ea rejicere debeamus?... Nonne Cicero et multa novavit ipse, et Catonem, Varronem, Brutum aliosque ut idem facerent hortatus est? An fortassis personale illud privilegium fuit, ut cum Cicerone et cum iis, qui tum vivebant ho­ mines atque aevum agitabant exstinctum esse videatur?... Equidem existimo Cice17

Pr

a e f a t io

omnium scriptorum qui novas voces ad nativam latinitatis indolem ele­ ganter conforment. C o n s t it u t io

a po s t o l ic a

“v e t e r u m

s a pie n t ia



Novum ducitur argumentum, hocque maximi ponderis, ex Constitutione “Veterum sapientia” —qua Romanum conditur Altioris Latinitatis Institu­ tum—, non solum ad perennem linguae, latinae vitam in Ecclesia comproban­ dam intimamque ejus virtutem confirmandam, sed etiam ad eam, de qua agimus, facultatem in novis verbis inducendis agnoscendam. Nam in Con­ stitutione (n. 6): 1. lingua latina, “lingua Ecclesiae viva” appellatur; 2. et, u t viva “ad cotidie succrescentes sermonis necessitates comparanda”; 3. “at­ que adeo novis iisque aptis et congruis ditanda vocabulis”; 4. “ratione qui­ dem aequabili, universali et cum veteris linguae latinae ingenio consen­ tanea”; 5. et “Instituto... illud praecipue erit propositum, ut —haud secus atque Singularum civitatum Academiae, suae cujusque nationis linguae pro­ vehendae constitutae— simul prospiciat a) congruenti linguae latinae pro­ gressioni, b) léxico latino, si opus sit, additis verbis cum ejus indole et colore proprio convenientibus”*4 4 . Gaudere igitur licet quod Ecclesia linguam latinam “vivam Ecclesiae” agnoscat et quod Institutum condat non solum ad pleniorem linguae latinae scientiam et usum assequenda, verum etiam ad eam “novis ditandam voca­ bulis lexiçoque addendis”. Quibus verbis, ea qua pollent auctoritate, nostra sententia, in qua jam diu perstamus, plenius altiusque roboratur. Ca u t o

t a me n o pu s e s t

Attamen caveant omnes diligenter rie nos nimium faciles credant in cu­ dendis novis vocabulis. Qui contra maxime circumspecti esse volumus. Prius­ quam nova adsciscamus verba, veteres et recentiores scriptores, léxica, glos­ saria aliaque scrutanda sunt; et cum nihil antiquum neque recentius erit re­ pertum, tum demum ex ipso linguae penu, data quoque sapientium virorum

44

ronem, si ad Quintiliani et Plinii, et Taciti tempora vitam producere potuisset, et romanam linguam multis vocibus eleganter conformatis eorum studio auctam et locupletatam vidisset, magnam eis gratiam habiturum, atque illis vocibus cupide usurum fuisse” (MURETUS, Variarum lectionum lib. XV, c. I, p. 877-878 [ed. Veronae, 1/28]. Conferantur commentaria ad haec Constitutionis verba: J. M. MIR, EI Instituto de Latín en Roma, Helmantica, 15 .(I964) 372-878. 18

Pr a e f a t

io

opera, componere aut aptare aut ex recentibus linguis inflectendo novas voces recipere licebit4 5 . E t id e o l a x io r e m r e s pu im u s s e n t e n t ia m

Nam sunt qui, contra, multis allatis argumentis laxiorem evincere conan­ tur sententiam: “Si lingua latina nostra adhuc aetate quodam modo vivit, novis locuplentada est vocibus, idque, ea ratione qua aliae recentiores linguae assequuntur, faciat: asciscat ergo novas voces ex hodiernis linguis”. Quam sententiam, si ratione et cogitatione tantum amplectimur, non omnino rejiciendam putamus; sed si in re et usu, maxime considerandum et inquirendum esse censemus prius quam novae voces ex linguis romanicis éductae in latinum recipiantur, ne osoribus et linguam latinam male callentibus et tractantibus, ut saepe fit, ampla aperiatur janua. Nam haec est facillima via: ex nostris facere latina. Cauto est procedendum. Omnibus ponderatis argumentis, nonnulla tandem vocabula in latinitatis thesaurum recipiantur 4 6 . Itaque id assequendum: 1. ut lingua latina non tantum sua indole suoque colore pura et integra in scribendo servetur, sed etiam ne nimia novatorum verborum copia aut ex aliis linguis sumptorum foedetur: qua in re “universe” cimis, vii'is Card. A. Bacci, Egger, Tondini, et Springhetti, G. Pacitti libenter consentimus4 7 . 45 . Cfr. etiam AVENARIUS, PAL. LAT, 20 (1950) I64-I65. 46 Quae fere ex Palaestra Latina, 20 (1959) 203 ssq, sunt excerpta; cfr. etiam quae sapienter de re tractat P. Ae. SPRINGHETTI, Institutiones stili lat., p. γ4 et 105-106. 47 Quorum sententiae his praesertim continentur locis: RACCI, Lexicon4,, p. 11, et saepe toto opere; Latinitas: De novis vocabulis in linguam latinam inducendis, 5 (1957) 30 sq.; 5 (1957) I44-I48; '5 (1957) 196; θ (1958) 83-92; 8 (1960) 12-25. —C. EGGER, De novandorum verborum rationibus quas viri servant edendis commen­ tariis praepositi qui "Latinitas” inscribuntur, Premier Congrès Internat. pour le latin vivant, p. 134-136; Latinitas: 4 (1956) 243 sqq.; 7 (1959) 136;- 3 (1955) 110-119; IDEM, Tirolensia latina, Innsbruek 1960, et Lexicon nominum virorum et mulierum 2 , Romae 1963. — TONDINI, Latinitas: Novata quaedam vocabula, 9 (1961) 262 sqq.; 10 (1962) IO7 sqq.· Electrica domus utensilia, 13 (1965) 12-24; TONDINIMARIUCCI, Lexicon novorum vocabulorum, Romae I964. Ae. SPRINGHETTI, Quibus modis res novae latine sint interpretandae, Latinitas, 1 (1953) 58 sqq.; Institutiones stili latini: De verbis novatis, p. 20 sqq.; De verbis novandis, p. 7O sqq.; Lexicon linguisticae et philologiae, cfr. Prooemium. — G. PACITTI, II latino “lingua viva”, Studi Romani, 1956, p. 202; II Congresso di Avi­ gnone per il latino vivente, Ibid., p. 587; Utrum verba: novare liceat... E supra memoratis scriptoribus priores purum integrumque exquirunt et adhibent sermonem latinum; a novis plerumque abstinent nominibus vel ex ipsa lingua 19

P r a e f a t io

2. Id tamen esse retinendum, sermonem nostrum latinum paucis novis verbis non adeo commaculari quam si syntaxin, dicendi colorem, ipsum ora­ tionis contextum totamque linguae indolem negligamus; hanc in primis lati­ nitatis naturam summo studio servandam curemus*4 8 . 3. Voces illae, quae novam et propriam significant notionem novo verbo exprimi debent, in quibus numeremus oportet cafëum, chocolâtam, tabacum, gasum-gasium, anilinam, libellam, libram, dollar,is, aureum flo renum, pesëtam, platinum, blendam, cobaltum, zyncum, volframium, cetera quam plurima quae aut technica aut quasi technica haberi debent. — Hae tamen voces res significant sua natura proprias, singulares et fere Romanis prorsus incognitas; ac, nisi proprio exprimuntur nomine, difficile aut parum signifi­ canter ab aliis similibus rebus discernuntur4 9 . — In his et in aliis fingendis aut admittendis dubium saepe erit et inter doctos disceptatio.

48

49

conditis, et copiosis circuitionibus utuntur eisque delectari videntur (cfr. Latinitas, 5 (1957) I46-I47). — Posteriores vero liberaliores sunt in asciscendis novis nomi­ nibus ex aliis linguis et in deducendis ex intima linguae latinae vita sive componendo sive derivando. Hos vero jam pridem in Alma Roma praecesserunt Jacobellius, Tassetus, Avenarius, Jovêus ipseque tunc Moderator J. Fornarius; et in Palaestra Latina, praeter Joveum et Avenarium, Ild. Gonzalez, Holzer, P. Caelestis Eichenseer, L. M. Sansegundo, O.S.B.; et ex Societate Latina, Monacensi, ex Juventute, Hungarica, ex Vita Latina, Gallica, haud pauci neque ii spernendi scriptores. Quis, ut exemplum ponamus, asserere audeat orationes Sancti Leonis Magni a lati­ nitate recedere aut corrumpi aut suavissima elegantia justoque numero privari quod eae novis ohristianae religionis suaeque aetatis verbis —sive novo sensu auctis, sive a graecis mutuatis—- locupletentur? Quae quidem ad Congressum Lugdunensem primum tenenda detuli (2.ème Congrès Internat, pour le latin t>., p. 184), deinde mense aprili anno 1966, ampliore com­ mentatione, ad Congressum Romanum linguae latinae fovendae. In qua sententia praeierat P. Avenarius —saepius in Palaestra Latina proposita: cfr. 18 (I948) 480-483; 20 (1950) 203-205; 21 (1951) 30-31, 48-5I—, et in eadem stat P. Springhetti: cujus verba cum gravi auctoritatis pondere cumulentur hic referre juvat. Id tamen animo tenendum Patrem Springhetti de rebus agere proprio ac definito sensu exprimendis, eundemque vehementer carpere eos qui amplam laxamque aperiunt januam omnibus recentibus linguarum vocabulis. “In ipsis vocabulis vertendis haud raro nova vocabula latina derivanda, componenda, fingenda fuerunt, ut singulis vocibus singulae respon­ derent appellationes: exemplum in hoc secutus eorum qui saeculis proxime superi­ oribus latine has disciplinas tractarunt, et voces “sonettum”, “madrigale’’ et alia hujusmodi nihil haesitantes in linguam latinam receperunt, et addita simpliciter ter­ minatione latina, ne res longiore circumlocutione describerent vel inter se permis­ cerent atque confunderent. Quid, ceterum, fecerunt et facere pergunt recentiores linguae, cum hujusmodi vocabula occurrunt?... Quis enim uno et aeque perspicuo vocabulo potest has notiones efferre latine [linguistica, lingüisticas, labializatio, nasalizatio]? Ceterum, harum vocum radix et derivationis ratio nonne latina est?... 20

P r a e f a t io

4. Romani licet multa a Graecis aliisque civitatibus accepissent vocabula, tamen plura ex ipsa lingua ducebant, ut Plautus, Cicero aliique fecerunt —et supra demonstravimus— . Sequamur igitur Ciceronem qui multas novavit voces, et notionem seu rei significationem quoad perfectius potuit ex graeco in latinum convertiti Quam et nos servemus normam, ut in voce film latine reddenda, ejusque sensum in latinara vocem pelliculam transferamus *5 0 . 5. Neque tamen verba intellectu difficilia, rara, quasi linguae monstra in latinitatis thesaurum induci volumus. Nonnulla autem hujusmodi verba apud Plautum et alios scriptores invenimus; cui vocabula conformandi rationi nos minime suffragamur; quamquam ex his intimam linguae vim in componendis verbis percipimus 5 1 . Neque opus est alia addere —et hoc protrahere prooemium— ex illis praestantissimis viris qui in linguistica, in philologia, in semantica principes exstiterunt5 2 ; quos tamen intento animo ac diligenti studio perlegimus et expendimus in iis quae sunt de ratione qua verborum sensus protrahitur, adstringitur, permutatur, ac de intima vocabulorum, compositorum, deriva­ torum significatione cognoscenda. P u r io r

s e r mo

Liceat igitur nobis, hortatu praeceptisque P. Em. Jovei, optimi magistri, conformatis, semitam insequi, quae nobis planior visa est.

50

51

52

Si lingua latina viva apud eruditos viros inducenda est, debet, ut semper fecit atque ut ceterae faciunt, flecti et accommodari ac novam semper edere vocabulorum segetem ex fecundo suo gremio. Non enim ita exhausta est mater, ut quod possunt filiae, ipsa non possit” {Lexicon linguisticae, p. VII-VIII). — Neque aliter St. Morcelli sensit, qui, in libris qui de Stilo inscriptionum latinorum sunt, cum de nonnullis novis virorum appellationibus agit “Itaque, inquit, istorum puto delicatum esse fas­ tidium, eosdemque cum minime opus est, difficiles ac morosos. Eum vero satis commode fecisse judicabo, qui Romanos scriptores imitatus, quidquid offenderit hujus generis, non ancipiti aliquo vocabulo, sed nomine suo, qualecumque id tandem futurum sit, ad latinam normam deflexo haud multum haesitans appellaverit”, Cfr. De stilo incript. lat., Romae I78I, ex officina Giunchiana, p. 309. Cfr. sententia cl. v. J. Ijsewijn in Palaestra Latina, 39 (1959) 98, et, ibidem, quid nos sentiamus; iterum ejusdem epistula {Ibid., p. 159-160) nostrumque responsum (Ibid., p. 203-308). Sunt fere voces a poèta festivo et joculari animo conditae, comoediae aptae et “contortiplicatae” ab ipso appellatae, ut quae habentur in Persa, 7O2 sqq., et alibi ut “plagipatidae, ferritribaces, Vaniloquidorus, flagritriba, ulmitriba. Aliae vero quam plurimae sunt optimae notae, ut angiportus, funambulus, pedisequa, carnifex, furcifer, multibiba, rapacida, nucifrangibulum... Quos infra commemoramus eorumque praecipuos locos referimus. 21

P r a e f a t io

Sunt tamen, idque libenti animo confitemur, aliae viae et normae in ser­ mone latino excolendo in eoque pure et integre adhibendo ac vel vivo red­ dendo. Praeclarissimos illos viros qui rigidioribu s adstringun tur praeceptis sin­ cero animo, ut fecimus, colimus eisque reverentiam praestamus ; hos demira­ mur, ex his, ne in deteriora deflectamu s, lucem accipimus et cursum nostrum moderamu r et dirigimus. Romae, die sexto m. januarii, Epiphania e Domini sacro, anno 1969.

22

ANIMADVERTENDA 1.

2.

3.

Quae hoc continentur opusculo simplices sunt rerum nostrae aetatis narrationes, eoque consilio exaratae ut nova aut novata vocabula usu cottidiano discantur. Quo vero id facilius et eruditius assequi possint legentes, in adnotationibus verba referuntur quae ab scriptoribus recentioris latinitatis usur­ pantur: eaque probabilibus argumentis saepe aut confirmantur aut reji­ ciuntur. Auctoritate vero qua valeant singulae voces ex ipso adnotationis tenore colligitur; probantur enim quae in “narratione” adhibentur et aliae quae singulariter signantur. Reliquae describuntur ut quandam quasi vocum historiam prodamus; in his nimirum sunt quae improbentur —et inter­ dum crucicula (-¡-) notantur—, et sunt in quibus adhibendis dubium insit —et interrogationis signo (?) indicantur— . Singulae narrationes, quibus adnotationes subjiciuntur, annum exhibent quo primum in Palaestra Latina editae sunt. Idque tenere haud parvi ducimus, cum saepe commemorentur léxica aut aliorum scriptorum libri ex quibus voces depromptae erant; librorum igitur editiones inspiciantur oportet ut et “prima vocis inductio a nobis facta” percipiatur, et si qua deinde in appellanda re progressio et perfectio, àut in nominibus seli­ gendis exorta fortasse disputatio: ut denique suum cuique tribuatur...

Quae ex “hoc opusculo” interdum memorantur verba, aut supra aut infra, subjectis numeris, significantur. 5. Virgulis in superiore parte positis (* ’) verba explicantur et definiuntur; quae explicatio saepissime ex léxico Forcelliniano, aliquando vero ex ipsa nominis notione, sumitur. 6. Commentarii et scriptorum libri compendiariis signis aut verbis saepe contrahuntur, quae tamen infra (p. 26) subtilius declarantur. 7. Qui haec multos annos scripsit, hac data occasione, socios quoscumque ob mutuam in re tanti laboris praestitam operam grata memoria prose­ quitur, eosque in primis qui favore et auctoritate in Congregatione Claretiana praestant, quorum ope et hortatu haec Nova verba latina —in posterum aliis narrationibus novisque verbis augenda, ut speramus—, tandem vulgantur.

4.

23

L E X IC A QUAE INTERDUM MEMORANTUR

A. Ba c c i, Card., Lexicon vocabulorum quae difficilius latine redduntur, ed. 3, Romae 1955; ed. 4, 1963 —editio 3.a memoratur, nisi consulto 4.a significetur—. O. Ba d e l l in o , Dizionario italiano-latino, Torino (Rosenberg) 1964 (ristampa'). C. Bio n e , Vocabolario della lingua latina, Milano ( Signorelli) 1940. A. Bl a is e , Dictionnaire latin-français des auteurs chrétiens2 , Turnhout 1954. L. C o g n a s s o , Il latino per l’uso moderno, ed. 2, Torino (SEI) 1936. J. CoROMiNAS, Diccionario crítico etimológico de la lengua castellana, Madrid (Gredos) 1954, 4 voi. D u Ca n g e , Glossarium ad scriptores mediae et infimae latinitatis, Graz 1954, voi. 1-10. C. E g g e r , Lexicon nominum virorum et mulierum, ed. 2, Romae 1963. A. E r n o u t -A. Μ ε π .τ .e t , Dictionnaire étymologique de la langue latine, 4 ed., Paris (Klincksieck) 1959. A. F o r c e l l in i , Lexicon totius latinitatis, Bononiae, 1965, 6 vol.; editio in Ger­ mania prima, Scheneebergae 1833, 3 voi. F. G a f f io t , Dictionnaire illustré latin-français, Paris (Hachette) 1934. K. E. Ge o r g e s , Kleines Deustch-Lateinisches Handworterbuch, Leipzig 1888. O. G r a d e n w it z , Laterculi vocum latinorum, voces et a fronte et a tergo, Leipzig 1904. H. M. I a c o b e l l i, In campo latinitatis novi flores, Romae (Signorelli) 1914. Kr e b s -Sc h ma l z , Antibarbarus der lateinischen Sprache, Basel 1907; BaselStuttgart 1962. L. L u c ia n o - T r a in a , Vocabolario italiano-latino, Bologna (Pàtron) 1962. C. Ma r ia n o , Nuovo dizionario italiano-latino, 8 ediz., Roma 1956; 17 ed., Milano (D. Alighieri) 1963. Me n g e -Mu e l l e r , Langenscheidts Taschenworterbuch, Deutsch-Lateinisch, 15. Aufl., Berlin-Schôneberg 1955; —Neubearbeitung 1963—. 24

LEXICA - COMMENTARII

Me n c e - Gu e t h l in g , Lateinisch-Deutsch, 14. Aufl., Berlin 1963; DeutschLateinisch, 7. Aufl., Berlin 1962. N ie r me y e r , Mediae latinitatis lexicon minus, Leiden 1960-1964. N o l t e n iu s , Lexicon latinae linguae antibarbarum, Venetiis 1743. Qu ic h e r a t -Ch a t e l a in , Dictionnaire français-latin, Paris (Hachette) 1891. A. Ric h , Dizionario delle antiquità grecque e romane, Milano 1869. A. Sl e u me r , Deutsch-Kirchenlateinisches Worterbuch, 2 ed., Bonn (Diimmlers) 1946; 3 ed. Bonn 1962. Ae ., Spr in g h e t t i , S. J., Lexicon linguisticae et philologiae, Romae 1962. H. T o n d in i -Ma r iu c c i , Lexicon novorum vocabulorum, Romae (Desclée) 1964. T. Va l l a u r i , Vocabolario italiano-latino, latino-italiano, 11 ed., Torino (Pa­ ravia) 1886. F. W a g n e r , S. J., Lexicon latinum, universae phrdseologiae corpus conges­ tum, Brugis (Desclée) 1878. J. W a g n e r , Dictionarium rerum recentissimarum seu modernarum hungarico-latinum, Budapest 1937. Lexicon mediae et infimae latinitatis Polonorum, Varsoviae. Lexicon epigraphicum Morcellianum, Bononiae 1835, 3 voi. Mittellateinisches Worterbuch bis zum ausgehenden 13 Jahrhundert, Mün­ chen 1963... Encyclopaedia Britannica, Chicago 1963, voi. 1-23. Dizionario Enciclopedico italiano, Istituto della Enciclopedia Italiana, Roma 1955, voi. 1-12.

COMMENTARII ET LIBRI IN QUIBUS PROPONUNTUR ET ADHIBENTUR NOVA AUT NOVANDA VERBA LATINA

CO M M ENTARII Vox Urbis [V. U.], Romae, ab anno 1898 ad 1914. Alma Roma [Alma R.], Romae, ab a. 1914 ad 1940. Candidatus Latinus [Candidatus L J , Cervariae in Hispania, ab a. 1928 ad 1930. Palaestra Latina [PAL. LAT.], Cervariae, ab a. 1930 ad 1936, Barcinone-Barbastri, ab a. 1940 ad 1964, Caesaraugustae-(Barbastri)-AZaborwze, ab a. 1965. Latinitas [LATIN .], Romae, in Urbe Vaticana, ab a. 1953. Societas Latina [SOC. LAT.], Monaci, ab a. 1932 ad 1955. 25

COMMENTAMI - LIBRI

Juventus, Budapestini, ab a. 1910. Vita Latina [Vita L.], Avennione-Parisiis, ab a. 1957.

LIBRI J. An d r e , L’alimentation et la cuisine à Rome, Paris (Klincksieck) 1961. Apicius, L’art culinaire ■— De re coquinaria, Paris 1965. G. Bu g a n z a , Poesie latine dell’A bate..., Firenze 1736. G. C a pf .t .t .ant is -T.a mf .r -Jt mf .n f 7., Guía de conversación latina, versión de la 11.a edición alemana» Barcelona (G. Gilí) 1936. C. CoGNASso, Colloquia Latina, Torino. J. D o l a e u s , Encyclopaedia chirurgica rationalis, 1693 (?). Ch ; D o ma in e , Conversations latines, 3 éd., Paris (Tralin) 1930. J. F o b n a r iu s , Communia vitae, Romae 1931. J. Jo n s t o n iu s , Historiae Naturalis de piscibus et cetis libri V, Amstelodami, 1657, 2 vol. IsrooRi H is pa l e n s is E pis c o pi Etymologiarum sive originum libri XX, recog­ novit W. M. L in d s a y , Oxonii 1957. C. Me is s n e r , Phraséologie latine 5 , Paris (Klincksieck) 1942. J. M. M ib , C. M. F., Nova et vetera, Barcinone (Ed. Claret) 1949. PAL. LAT. Redact., Curso de Latín Polyglophone CCC, San Sebastián 1959. H. H. P a o l i, Ciceronis filius, Firenze (Le Monnier) 1958. Pinoculus, Firenze (Le Monnier) 1962. G. Pa s q u e t t i , Roma antica da vicino, Palermo 1936. M. P e x e n f e l d e r , S. J., Apparatus eruditionis tam rerum quam verborum per omnes artes et scientias, Valentiae (Monfort) 1798, t. I. Guide de la conversation latine... par un Père de la Compagnie de Jésus, 6 éd., Toulouse-Paris [quo Fontani et Van Torre dialogi continentur]. L. Riv e r iu s , Opera medica, Genevae (Tournes) 1728. O. T e m pin i , Manuale di composizione latina, 2 ed., Torino (SEI) 1937. Manuale di conversazione latina, 5 ed., Torino (SEI) 1941. J. L. Viv is , Valentini Opera omnia distributa et ordinata in argumentorum classes praecipuas a Gr. Majansio, Valentiae Edetanorum (Monfort) 1782 —quae editio in universum profertur, et colloquia latina haben­ tur in I tomo sub hac primigenia inscriptione: Linguae latihae exerci­ tatio— . J. L. Viv e s , Colloquia, curante Bl. Verghetti, nova ed., Taurini (Marietti) 1934. VivES-CoRET, Diálogos, Valencia 1749. Viv e s -F e r n a n d e z , Diálogos latinos, Barcelona 1940. 26

SCRIPTORES

G. - L. Ze n o n i , Morfologia latina, 13 ed., Venezia 1938. Premier Congrès International pour le latin vivant, Avignon (Aubanel) 1956. 2ème Congrès International... [Lyon], Avignon (Aubanel) 1959. 3ème Congrès International... [Strasbourg], Avignon (Aubanel) 1963.

SCRIPTORES QUI DE LINGUISTICA ET SEMANTICA AGUNT ET CONSULI POSSUNT

A. Bl a is e , Manuel du latin chrétien, Strasbourg 1955. M. Br e a l , Essai de sémantique, 7 éd., Paris (Hachette) 1924. D e v o t o , Storia della lingua di Roma, 2. ed., Bologna, 1944. A. E r n o u t , Aspects du vocabulaire latin, Paris (Klincksieck) 1954. Philologica I, Paris 1946. G. L o n g h a y e , S. J., Théorie des Belles-Lettres, l’âme et les choses dans la parole, Paris 1900. E. L o e f s t e d t , Late Latin, Oslo, 1959. R. M a r a c h e , Mots nouveaux et mots archaïques chez Fronton- et AuluGelle, Paris (Presses U. de France) 1957. J. Ma r o u z e a u , Quelques aspects de la formation du latin littéraire, Paris (Klincksieck) 1949. Traité de stylistique latine, 4 éd., Paris (Les B. Lettres) 1962. A. M e il l e t , Esquisse d’une histoire de la langue latine, 3. éd., Paris 1948. R. P o n c e l e t , Cicéron traducteur de Platon, Paris (Boccard) 1957. Ae . Spr in g h e t t i , S. J., Institutiones stili latini, Romae 1954.

27

I SURRECTIO MATUTINA* Multo mane e lecto surgo. Horologium excitatorium 1 prostat in mensula cubicularia 2 . Hora septima tintinnabulo horologii e somno excitor. Non numquam cum evigilo mihi oculi graves sunt, et quasi plumbeum gerere caput 3 mihi videor. Sed sopori matutino numquam indulgeo; statuta hora surgo. Signo me signo crucis. 1.

1. HOROLOGIUM e x c it a t o r iu m [despertador - réveil - sveglia - Wecker]: adjectivum “excitatiorius,a,um” alio sensu a Sancto Augustino usurpatur: “Exercitatorii quidam labores” (Epist., 26, 2); cum vero “excitare ’e somno suscitare’ significet, excita­ torium, vel horologium excitatorium, erit ’quod mane nos e somno excitat’. Qua voce perscienter usus est J. Lud. Vives (Colloquia [ed. VERGHE111], Cubiculum et lucubratio, p. 87): “Colloca hic mihi horologium excitatorium”; cfr. etiam WAGNER (Dictionarium hung.-lat., s.v. ebresztoóra) et ZENONI (Morfologia lat]. Alii habent: “horologium expergificum” (MENGE-MUELLER, Taschenworterbuch D., s.v. Weckeruhr); “suscitabulum” (MARIANO, STOLZ, Arts Quarterly, N, 1, 28) i. e. 'instrumentum quo quis incitatur, incitamentum’; “expergefaciens, expergificum, excitato­ rium horologium” (Card. BACCI, Lexicon4 , s.v.); “(horologium) excitatorium” (SOC. LAT., 2(1933)14); “horologium excitatorium, suscitabulum, expergificum horologium, sus­ citabulum horologiarium” (COGNASSO, II latino, s.v. sveglia). Ex dictis, sufficiat nobis cum Vive “horologium excitatorium”; neque “evigilatorium”, in Alma R., et in PAL. LAT., (1 (1930) 74), alibi propositum, novari et in sermonem latinum induci oportere censemus. 2. MENSULA c u b ic u l a r ia [mesita de noche - table de nuit - comodino - Nachttisch]·. cfr. Nova et v., p. 27, n. 7. -Apud antiquos scriptores locutiones leges: “cubicularius lectus, vestis cubicularia, cubicularia stragula”. C. MARIANO (s.v. tavolino): “mensula nocturna”, et TONDINI (LATIN., 5 (1957) 134): “armariolum”, quae usurpari etiam possunt.

3. PLUMBEUM c e r f .b e CAPUT [tener la cabeza muy cargada, pesada como el plomo - avere la testa pesante, di piombo]: cfr. PONTANUS (Guide, p. 333): “plumbeum gero caput”. * PAL. LAT., 29 (1959) 35-38; ¡VITA L., n. 3: jan. 1958, 12-22. 28

SuRBECTIO MATUTINA

I, 2 .3 , 4 - 8

2. E lecto prosilio soccos4 induo ut commodius incedam: bracohia distendo, exercitationibus gymnicis corpus confirmo et duro. 3 . Balneolum intro, vestem nocturnam 5 exuo, lavatione pluvia 6 corpus abluo; e theca saponaria 7 saponem 0 sumo, palmis confrico; spumam elicio, corpus illino; aqua calida, deinde frigida lavor. 4. Soccos [zapatilla - pantoufle - pantofola - Pantoffel]: “soccus” est ’genus calcei commodioris, ligaminis expers, qui superiorem pedis partem obtegit’ (cfr. DAREMBERG-SAGLIO, s.v. soccus, et PAL. LAT., (195γ) 165); si vis adhibe etiam “calceo­ lum” (cfr. PASQUETTI, Roma antica da vicino, p. 129). 5. V e s t e m NOCTURNAM [pijama - pyjama - pigiama - Pyjama]: cfr. CAPELLANUS-LAMER, Sprechen Sie L.?1 1 , p. 20; STOLZ (Arts Ç., I, p. 30) habet “vestem persicam”, quae ad rem designandam minus apta videtur. -De hac voce Corominas (Dic­ cionario crítico etim., s.v. pijama): “tomado del ingl. pyjamas, γ éste del industani paegñma 'pantalón bombacho de los mahometanos’, compuesto de pae 'pierna’ y gama ’vestido’...”. 6. L a v a t io n e p l u v ia [ducha - douche - doccia - shouwer bath - Dusche]·. re­ spondet anglicae voci shouwer bath et hispanicae —in quibusdam Americae civitatibus— baño de lluvia (cfr. COROMINAS, Diccionario crítico etim., s.v.). -WAGNER (Dictionarium hung.-lat., s.v. zuhany) habet etiam: “lavatio impluens”; ahi: “lavatio pluvialis”. Adjectivum “pluvius” ab Ovidio per translationem adhibetur (Metam., 4, 611): “Quem pluvio Danae conceperat auro”. -Praeterea Wagner (Ibidem) habet: “balneae pensiles”, et C. Bacci (Lexicon 3 , s.v. doccia, bagno a doccia): “balneum pensile”; sed haec verba —quamquam accommodari possunt— aliud tamen apud Plinium et Valerium Maximum significant, sunt enim "balneae camerationibus et hypocaustis subjectis impositae”. -C. Bacci, in 4.a Lexici editione, hanc vocem (bagno a doccia) ampliore tractatione complet; quae vero sub fine refert de VITA L. (1 (1958) I4), nostra sunt. Neque tamen ‘lavatio pluvia" rejicienda videtur, nam “pluvius” sensu metaphorico adhibetur ad Ovidio (cfr. supra), et cum “arcus” dicitur “pluvius” aut “Juppiter pluvius” nemo intelleget eos “pluvia e caelo cadente lavari”... 7. T h e c a SAPONARIA [jabonera - porte-savon - saponiera - Seifenbehalter]: cfr. Nova et v., p. 30-31 et PAL. LAT., 24 (1954) 206. -DU CANGE habet: “sapo, saponarius, saponaria, saponatum”; ex quibus P. Avenarius eruere conatur “saponare, insaponare, persaponare” (cfr. PAL. LAT., 27 (195/) 30 et 32), quas voces non omnes docti viri accipient; Corominas tamen probabilem habet vocem f exsaponare (latinitatis vulg.), ex qua deducenda videtur vox hispánica enjabonar (cfr. COROMINAS, Diccionario crítico etimológ., s.v. jabón). -Vox —theca saponaria— Léxico4, Bacciano inseritur.

8. S a po n e m [jabón - savon - sapone - Seifel]: cfr. COROMINAS (Diccionario crí­ tico etim., s.v.): “Del latin tardío Sapo, onis, id., tomado a su vez del germ. "saipon (alemán Seife, inglés soap, etc.); la j —castellana, antiguamente t>—, quizás se explique por influjo del verbo xabonar 0 enxabonar, que puede continuar un derivado latino, vg. 4 exsaponars”. 29

Nova

e

l

* * * * * * * * *

vebba

I, *1 - *14

l a t in a

labellum, i lavabo - lavabo - lavabo (lavamano) - Waschbecken wash-basin. 2 theca saponaria jabonera - porte-savon - saponiera - Seifen behalter soapdisch. 3 manutergium, ii toalla - serviette, essuie-mains - asciugamano - Handtuch - towel. 3 2 manutergii sustentaculum toallero - porteserviettes - portasciugamani Handtuchhalter - towel-rail. 4 guttus, i frasco - -flacon - Flaschchen, Flakon - flash. 5 pasta dentaria - pasta dentífrica - pâte dentifrice - pasta dentifricia Zahnpaste - toothpaste. 6 penicillus dentarius cepillo de dientes - brosse à dents - spazzolino da denti - Zahnbürste - toothbrush. 7 pecten, inis m. peine - peigne - pettine - Kamm - comb. 8 machina rasoria máquina de afeitar - rasoir électrique - rasoio elettrico Rasierapparat - razor, electric-shaver. 9 lavatio pluvia ducha - douche - doccia - Dusche - shower.

* 10 labrum, i bañera - baignoire - vasca da bagno - Badewanne - bathtub. * 11 velum, i cortina - rideau - tenda - Vorhang - curtain. * 12 teges, etis f. esterilla (de bañó) - natte, carpette - scendibagno - Badmatte - bathmat. * 13 socci; calceoli zapatillas - patoufles - pantofole - Pantoffel - slippers. * 14 vestís nocturna

pijama - pyjama - pigiama - Pyjama - pyjamas. . 30

Su r r e c t io : m a t u t in a .

I , 4 -5 , 9 -1 3

Saba.no9 me involvo. Nunc melius me habeo; corpore et annuo recreatus sum. 4. Tonsores novacula barbam radunt, ego vero machinam rasoriam 10 adhibeo.; paucis abhinc diebus dono accepi machinam rasoriam electricam, qua in posterum utar. 5. Deinde os dentesque eluo, quos penicillo perfrico; penicillo denti­ fricium 11 impono; tubulus novae pastae dentariae 12 mihi ab amico, est oblatus, quam usu experiar. Sunt qui pulverem dentarium 13 aut aquata dentibus ter­ gendis usurpent. Abluo os et gargarizo quo fauces purgantur.

Veteres smegma dixerunt: “calida tibi opiis sit, et pondo smegmatis” (PONTANUS, Guide, p. 330); dicitur enim smegma 'omne medicamentum quod valet ad abstergendum’, eaque voce saepe utitur Plinius (V. H., 22, 25, 74). -H. H. Paoli (Scriver latino2 , p. 5q0) auctor est ut “lomentum” adhibeamus pro nostro “sapone” (jabón); sed sapo, quo nos utimur, a “lomento” et a “smegmate”, et a Plinii sapone differre videtur; nam, ut saepe fit, decursu temporum, nomen manét, res ipsa, ex hominum placitu, non nihil immutatur. -Saponem teneamus.

9. SABANO [albornoz - burnous - accappatoio - burnose - Bademantel] :c(t. HOLZER, PAL. LAT., 22 (1952) I46; STOLZ, op. mem., I, p. 30. -Sabanum est 'linteum, pan­ nus ad tergendum, aut fricandum, aut tegendum volvendumve’; cfr. FORCELLINI, s.v., ubi nonnulli afferuntur scriptorum loci. 10. M a c h in a m RASORIAM [máquina de afeitar - rasoir de sûreté - rasoio di sicu­ rezza - Rasicrapparat] : licet ipse Cicero adhibeat “cultrum tonsorium” (cfr. De off., 2, 7 25): “cultros'metuens tonsorios”) ut novaculam significet et ideo nostrae aetatis machinula ad radendam barbam dici etiam posse “machina tonsoria” videatur, confusio tamen ori­ retur cum saepe et “tonsoria machina”, qua capillos tondemus, et “rasoria” —qua radimus barbam—, eadem voce essent appellandae. Ex quibus intellegitur vocem “rasoriam” adhi­ beri posse. -P. Em. Jové (PAL. LÀT., 4 (1933) 4O) “radulam” proposuit, id est 'instru­ mentum quo aliquid ex aliqua re raditur’. -Gard. Bacci “machinulam rasoriam” in Lexi­ con4 inseruit. 11. DENTIFRICIUM[dentífrico - dentifrice - dentifricio - (Zahnpaste)]: est 'medi­ camentum) quo dentes fricantur, ut fiant candidi’ (FORCELLINI, s.v.). Putaminis cinere fit dentifricium” (PLIN. N. H., 29, 3, 11 (46). 12. P a s t a e DENTARIAE [paita dentífrica - pâte dentifrice - pasta dentifricia Zahnpaste]: cfr. Avenarius, PAL. LAT., 25 (1955) in operculis, post pag. 64. -“Pastam” dicimus, quae, quamquam 'farinam significat aqua subactam et in massam conversam, ad alias similes massas jure aptari potest. -“Dentarius” èst 'id quod ad dentes pertinet. i 13. P u l v e r e m DENTARIUM [polvos dentífricos - poudre dentifrice - polvere denti­ fricia - .Zahnpulver]:. CAPELLANUS-LAMER (Sprechen Sie L. P1 1 , p. 22) habet: pul­ verem.. cretaceum; aquam dentibus purgandis”. 31

Nova v er ba l a t ina

I, 6, 14-20

Caput penicillo comatorio14 defrico et furfures 15 expello; capillos pectine pecto, in partes distribuo, apte ad laevam capillorum sulcum duco1 6 . Cum unges prominent, forfice reseco, e cavo unguium sordes emundo et resectos ungues limula levigo. 6. Ex tendiculis17 excipio interulam 18 , subuculam 10 , femoralia 2 0 , quibus 14. Pe n ic il l o c o ma t o r io [cepillo de cabeza - brosse à cheveux - spazzola Haarbürste]: cfr. Nova et v., p. 30. -“Comatorius” —“acus comatoria”— apud Petronium est (Satir., 21). 15. F u r f u r e s [caspa - pellicules - forfora - Schuppen]: vox numero plurali adhi­ betur; et sunt 'quasi squamulae quae in plectendo vel scalpendo sine ulceratione a cute resolvuntur et decidunt’ (cfr. FORCELLINI, s.v.). 16. CAPILLORUM su l c u m (d u c o ) [raya - raie - riga di capelli - Scheitei]: locu­ tionem hacerse la raya ita interpretatus sum. -Sulcus "poetice dicitur de aqua remigando diffissa, de undis crepantibus, de rugis cutis, de longo tractu alicujus rei, de orbita’... “Mirare tot in facie tua sulcos rugarum” (APUL. De mag., 429). -Quae vox ad capillos transferri potest. -Tamen apud Ovidium (A. Amat., 2 303) discrimen comae, discrimen capillorum scriptum legimus, eaque locutio, doctis viris fortasse probabilior erit; cfr. PAL. LAT., 24 (1954) 229. -Quae omnia C. Baccio probantur, et in 4-a m Lesici editionem inseruntur. 17. Ten d ic u l is [colgador - porte-manteau - attaccapanni - Kleiderstander]: im­ propie tendiculae 'sunt perticae quibus fullones vestimenta distendunt’ (FORCELLINI, s.v.); qui sensus ad rem nostram facile aptatur. Fortasse et uncinulus; cfr. :“Hic tapes de pariete cadet, tot passim abjunctis annulis quibus ad uncinulos suspendebatur” (PONTANUS, Guide, Vestientes se, p. 330. -Card. BACCI (Lexicon) et TONDINI (LATIN., 5 (195χ) 132): “vestium sustentaculum”; ANTONIBON: “palliorum clavis”; FORCELLINI: “paenularium” (cfr. NEGRI, LATIN., 6 (1958) 42). 18. In t er u l a m [camiseta - tricot de corps - maglietta - Vnterhemd]: “Vis inte­ rulam?” (L. VIVES, Exercitatio, Vestitus, op. omn., t. L, p. 325). -“Interula” —ita ibi describitur— ’est indusium subuculae proximum, quod per hiemem gestatur’. 19. SUBUCULAM [camisa - chemise - camicia - Hemd]: Suetonius de Augusto (28): “Hieme quaternis cum pingui toga tunicis et subucula... muniebatur”. -“Vis tu, Emma­ nuel, recentem subuculam?” (L. VIVES, Ibid., Surrectio m., p. 283); est autem “subucula” 'virilis camisia’, ut ibi explicatur. Et Fontanus (Guide, p. 335): “Detracto amictu usque ad subuculam...” -Sed paulo post (p. 336): “Quid habes?... -Aliquot indusia”; et: “Malo ego collaria indusiis continentia” ... (p. 33γ). -Indusium tamen aptius de mulieribus dicitur. 20. F emo r a l ia [calzoncillos - caleçons - mutande - Unterhosen]: “Quid habes? -Aliquot indusia, femoralia bina” (PONTANUS, Guide, p. 336); et Vives (Ibid., p. 283): “Vin’ femoralia et tibialia?”. -“Femoralia” memorat Sanctus Isidbrus (Orig., 19, 22) et “feminalia” Suetonius (August., 82, 1) ut 'femorum tegumenta’, quae, quamquam alia sunt ac nostra, hoc tamen sensu adhiberi possunt (cfr. FORCELLINI, s.v. feminalia). 32

I, 7, 21-28

Su r

r e c t i o m a t u t in a

statini me induo. In vestiario 21 repositus est vestitus ex corporis mensura confectus 2 2 , quo hodie utar. Sed aestivo tempore bracas 23 cingulo constrictas gestare consuevi; ali­ quando strictoriam laneam 24 adhibeo. 7. Famula calceos extersit, cretam sutoriam 25 peniculo' imposuit cal­ ceosque nitidavit2 6 . Exuo me soccis, induo, pedulia 2 7 , eaque perisceliis28 suspendo. 21. VESTIARIO [armario ropero - armoire - armadio - Kleiderschrank] : ’est locus in quo vestimenta servantur’ (cfr. FORCELLINI, s.v.). 22. V e s t it u s e x c o r p o r i s m e n s u r a c o n f e c t u s [vestido hecho a medida - habit fait sur mesure - vestito su misura - Massanzug]: cfr. HOLZER, PAL. LAT., 22 (1952) I46; et Card. Bacci in 4.a Lexici editione. 23. BRACAS [pantalones - pantalón - pantaloni, calzoni - Hosen]: “Vestis barbarorum propria... nostris femoralibus valde similis, laxior tamen et longior, ut quae non femora solum, sed et crura, immo et ventrem contegat...” (FORCELLINI, s.v.). 24. STRICTORIAM l a n e a m [jersey - jersey - jersey - jersey - Sweter]: cfr. HOLZER, PAL. LAT., 22 (1952) I48; “strictoria” ’vestis est quae corpori adstringitur’, nostraeque rei bene convenit. Habetur in edicto Diocletiani; fortasse et “thorax laneus”, de quo Suetonius (cfr. August., 82). 25. C r e t a m s u t o r ia m [betún - cirage - lucido, cera - Schuhwichse]: dicitur etiam melantaria (eh1. FORCELLINI, s. hac voce); MARIANO (s.v. pulire le scarpe}: “ceraie, cera circumlinere calceos”; “ceram” quoque proponit HOLZER (PAL. LAT., 22 (1952) I47); “cera” tamen hac significatione in lexicis et glossariis haud facile scriptum leges. -Adhiberi etiam potest “atramentum sutorium” ’quo sutores utuntur coriis tingendis’. Attamen in locis qui —a Card. Baccio— memorantur Ciceronis (Fam., 9, 21, 3: “Jam pater ejus accusatus a M. Antonio sutorio atramento absolutus putatur”) et Plinii, agitur de alio “atramento sutorio”, quod vulgari nomine vitriolo (it. vitriuolo) appellamus (cfr. FORCELLINI, s.v. atramentum). -Ceterum, saepius discrimen aderit inter illud “atramen­ tum”, quo 'sutores utuntur et calceos tingunt’, et “cretam sutoriam”, ’qua nos cottidie nitidos lucidosque reddimus calceos’. 26. N it i d a r e [limpiar, abrillantar - lucidare]: ’est nitidum et lucidum reddere’; adhibetur a Columella (R.R., 12, 3, 9): “Et ferramenta detersa nitidentur atque rubigine liberentur”; cfr. etiam L. VIVES (Exercitatio, Vestitus, p. 326): “Calceos potius absterge situ, ac nitida”. 27. P e d u l ia [calcetines - chaussettes - calzetti, pedalini - Socken]: sunt qui hiber­ no tempore adhuc “tibialia” gerant, de quibus Suetonius (August., 82) et Vives (cfr. Ibid., Surrectio m., p. 283); sed multi viri nostra aetate semper “pedulia” gestant; “pedule” autem est ’id quod pedem tegit’. 28. PERISCELIIS [liga - jarretière - giarrettiera - Strumfbander]: quamquam aliud olim significavit, ex vocis etymo (xep! - οχέλος = “crura cingens”) ad hanc rem designandam aptari potest; “periscelium” a Tertulliano usurpartur, et hanc vocem proposui 33

No v a

I, 8, 29-34

v e r b a l a t in a

Cum calcei sint breves et angusti, sinistra manu lingulam contineo: dextra autem, inductorium 29 adhibens, calceos in pedes facilius induco, quos vinculis obligo, nodumque laxum geminum 30 efficio ne calcei e pedibus decidant. Bracarum et thoracis manicati31 globulos32 suis ocellis33 indo. 8. Vestibus indutus pia precatione Deum oro: “Duc nos, Christe, hodie per viam justitiae et gratiae tuae”. Hora octava jentaculum sumo, poculum lactis et cafëi34 cum butyro et crustulis 3 5 . Tandem domum exeo, ad operam, ad officium meum me confero. Salute data amicis et sociis, labori totus incumbo usque ad meridiem. cum primum rem egi (PAL. LAT., 29 (1959) 38). -Quod si periscelis - periscelium ad alias res significandas aptiores videbuntur, adhibeantur “ligulae adstrictoriae” aut “ligulae devinctoriae”, quibus Vives utitur (cfr. Surrectio m., p. 283 et p. 325); VIVES-CORET, Diálogos, p. 163: “ligulas devinctorias castrenses” : ligas militares.

29. I n d u c t o r io [calzador - chausse-pied - calzatoio - Schuhloffel] : “inductorium” aliud apud veteres valet (cfr. FORCELLINI, s.v.), sed verbi “inducendi” sensum hic retinet: “ducere in”, quo sensu apud Fontanum legitur (Guide, Vestientes se, p. 330): “Da inductorium, calcei sunt angusti et breves”. -Inducitur in Lexicon BaccianunV. 30. N o d u m LAXUM g e min u m [doble lazada - doppio nodo]: cfr. L. VIVES, Exercitatio, Surrectio m., p. 284; et C. FERNANDEZ, Diálogos de L. Vives, p. 281. 31. THORACIS MANICATI [chaqueta - jaquette - giacca - Jacke]: diu multumque hanc vocem mente volutavi, quam scriptores alii alia ratione proponunt; "thorax mani­ catus, thorax americanus” aptiora videntur verba. -L. Vives (Exercitatio, Surrectio m., [ed. VERGHETTI, n. 33]): “sume tunicam manicatam”; (cfr. Nova et v., p. I4) et infra III, 29). 32. Gl o b u l o s [botón - bouton - bottone - Knopf]: cfr. VIVES, (Exercitatio, Vestitus, p. 326): “Ego potius utor globulis et ocellis”. 33. O c e l l is [ojal - boutonnière - occhiello - Knopfloch]: cfr. FONTANUS (Guide, Vestientes se, p. 330): “Globulos thoraci assutos unumquemque ocello suo fac indas”. 34. Ca f e i [café - café - caffè - coffee - Kaffee]: varie scribitur et enuntiatur haec vox: cafëum (Nova et v., p. 28-31), cafaeum (MARIANO, A. GUERCIO, Feriae Anticolenses: “taberna cafaearia”, p. 15); cóffea — é— littera correpta, quae ita latine efferri videtur ex appellatione seu pronuntiatione anglica; coffëa, quae ita scribitur —ë— producto, in opusculo Sprechen Sie Lateinisch?1 1 , p. 9, ac proferendae vocis ratio in prologo (p. VI) comprobatur et cum verbis exteris (Colosseum, Mausoleum) confertur. Cum vero vox coffea a Linneo sit inducta, honore quodam et reverentia a viris doctis est excepta, eamque retineri oportet in libris praesertim qui ad florum et arborum disciplinam 34

I, 8, 35

Su r

r e c t i o m a t u t in a

spectant; coffeam adhibent Mariano, G. Lurz (SOC. LAT., I7 (1952) 11), Avenarius (PAL. LAT., 25 (1955) 162), alii. Sed cafeum scribamus et appellemus oportet cum in lingua latina alia sint verba extera quae —ê— productum habeant (conopeum, cinematographëum, Aristolëus, Epicu­ reus, cet.); eaque scribendi ratio vocis origini convenit; compertum est enim vocabulum ex Tureis —a quibus kahvé dicitur— in italicum et gallicum sermonem esse inductum; Turei1 vero nomen ab Arabibus sumpserunt, apud quos est qáhwa (cfr. COROMINAS, Diccionario, s.v.). -Quam scribendi rationem —i.e. cafëum— cum supra allatis adnotationibus C. Bacoi excipit, et in 4.am Lexici editionem inducit. Neque “faba arabica” neque “potio arabica” -quae ab ipso, a H. H. Paoli (Scriver latino2 , p. 844 et Filius Ciceronis, p. 27) adhibentur- placent, cum rem ipsam non satis definiant. Ceterum, non recens quidem est vocabulum cafëum; eo enim usus est Gaëtanus Bugantia, sacerdos et poeta Florentinus (cfr, Poesie latine dell’abate Gaetano Buganza..., Anton-G. Pagani, Firenze I786, p. 98 ssq.), in poematio II caffè, in quo laudes cafei sat multae praedicantur... : “Saccaia tum cyatho ponenda: herus addit, avara Saccara pone manu: Caffaei nempe saporem Dulcedo obtundit; Caffaei gloria amaror” ... Neque est cur scribendi ratio -caffaei- tibi admirationem moveat, cum Itali scribant caffè duplici —f f 2 — ; et subinde scriptores, ne legentes dubitent, in enuntiandis nominibus in quibus dubium esse potest, dipthongo —ae— notent quae scribenda essent simplici — è— : ita saepe P. Avenarius dixit Jovaeus pro Joveus (= P. Jové, Palaestrae Latinae conditor et moderator); quod, nisi fallor, in nomine cafeum fecerunt Gaëtanus Buganza, A. Guercio, C. Mariano, alii3 . 35. CRUSTULIS [bizcocho - biscuit - biscotto - Zwieback]: ita MARIANO, BACCI, BIONE (Vocabolario della l. lat.'i, alii. Sed et buccellatum dicere possumus, nam, ut ait J. André (L’alimentation et la cuisine à Rome, p. 78), “le buccellatum... paraît bien être un biscuit”. 1. De qua voce ita JOH. CAROLUS SCHOENBERGER, PAL. LAT., 29 (1959) 72, adn. 7: “Nomen Tureorum antehac scribebatur, quasi appellarentur Tureae, non Turei. Sed in veram hujus nominis formam inquisivit A. Salac: Ueber die Ñamen der Tiirken Im Griechischen und Lateinischen, Eunomia 1 (1957) 50-55. Sexto post Chr. n. saeculo illi populi graece 0; Τούρκοι vocabantur, latine Turei. Per errorem autem inde ab aetate litterarum redintegratarum scribebatur “Turea, ae”. Illi viri docti his nitebantur auctoribus: HERODOT. 4, 22 Ίύρχαι ; PLIN. Nat. 6, 19; MELA 1, 116. Sed alia gens est”. -Ita quoque MENGE-GUETHLING, Deutsch-Lateinisch, s.v. Türke; et in Léxico mediae et infimae latinitatis Polonorum (vol. I, II24, 16): “Tureus trecentas uno impetu bombardas in Mamaluchos exonerare fecit” (WAPOW. Chr. p. I48; s.v. bombarda; in libro Recueil des Histoires des Croisades, Paris (Imprimerie National) I879, satis saepe nomen Tureus usurpatur. Conferantur etiam ANONYMUS, Itinerarium peregrinorum (MGH, Schriften, voi. 18: ad. Hans MAYER, Stuttgart 1962: 2 (p. 2 4 8, 1); 2 (p. 2 4 9, 10); 22 (p. 295). 2. Cfr. etiam Almam Romam (26 (1939) 105): “caseariam tabernam intravi” ; et I. F. WULPIUS (Ulpius, a. 1722) in carmine Pulvis nicotianus, vulgo Tabacco: “capheatica pixis” (sic) (Alma R., 29 (1942) 15, coi. 2.). 3. Cfr. J. M. MIR. Quomodo scribenda quaedam vocabula in latinum inducta, LATIN., 15 (1967) 122-126. 35

II IN OFFICIO NOSTRO*

1 . Officium 1 nostrum, cujus praestantior pars ante oculos obversatur

commode et eleganter est instructum. 2 . In medio stat officii rector 2 , qui epistulam, socio mittendam, ma­

nibus tenet ac legit. Rector sejunctum ab aliis officialibus3 et administris 1. O f f ic iu m [oficina - bureau - ufficio - Amt - office]: vocis hispanicae oficina sensus inquiri ac perpendi oportet. Nam si est 'locus in quo artifices opera praepárant et faciunt’, respondet voci “offic nae”, quae latine idem significat ( εργαστήριο^. officina - atelier, laboratoire, cfr. FORCELL1NI, s.v.); si vero 'locum significamus in quo privati aut publici administri laborant’, vocem “officium” adhibere possumus, nam apud Plinium (Epist., 1, 5, 11) scriptum legimus: “Paucos post dies ipse me regulus convënit in praetoris officio”; quo sensu a D. Augustino (Coll, in Don., 1, 8) usurpatur. Sunt tamen qui pro officio “sedem” dicant, et “officinam (scriptoriam vel quaestuoriam)” (cfr. Novísimo Diccionario de la Lengua castellana, Garnier, Paris); quae voces suis aptae locis adhiberi poterunt. "Officio” utuntur: IACOBELLI (In campo latinitatis novi flores [V.U.]): “Officium publicae rerum publicationis - rebus publicandis” : Officio di publicità. -“Quidam in “officio” collega nimis diligens visus est” (AVENARIUS, PAL. LAT., 18 (I948) 48I). COGNASSO habet: “tractatorium, scriptorium”, quae voces ad significandum despacho, gabinete (cfr. infra, adn. 4) aptius adhiberi possunt; SOC. LAT. (1 (1933) 60, s.v. bureau): “tractatorium, tabularium”; Alma R.: “diribitorium operarium”. -Cfr. Lexicon'1 Baccianum; nihil in 3.a editione. 2. R e c t o r - mo d e r a t o r [director, jefe - directeur - direttore - Direktor, Leiter director]: ex locis a Forcellinio commemoratis, quadam translatione facta, sensus qui apud nos est el Director, M. le Directeur, facile deducitur. -KREBS-SCHMALZ (Antibarbarus, s.v. rector) vocem imprimis ad scholam seu ludum litterarium adhiberi posse asserunt; sed ad omnes “rectores” vocem deduci posse arbitramur. 3. O f f ic ia l ib u s [oficial - officier - ufficiale - Beamter - official]: vocem “offi­ cialis” retinendam censeo, nam quanquam ad ministrum magistratus saepe refertur, tamen de his qui in collegio seu societate munere funguntur interdum etiam dicitur (cfr. FOR­ CELLINI, s.v.; et MENGE-MUELLER, Langenscheidts Taschenworterbuch, Latein., ubi * RAL, LAT., 26 (1956) 167-173.



IN OFFICIO NOSTBO

I l , 3, 4 - 9

habet tractatorium 4 , ubi negotia et documenta principaliora per se ipse tractat et facilius expedit. 3. Administrator5 vero praecipue officium suis umeris sustinet, qui a primo mane in mensa scriptoria 6 assidue laborat: in qua chartarum purarum 7 acervum, regulam in gradus diductam 8 , graphium 9 , gummi deletile 1 0 , brac-

vox “officialis” asterisco notatur [= Beamter = empleado, funcionario]; et Card. Bacci (Lexicon, s.v. ufficiale). “Officiarium” vero —qui prius in SOC. LAT., 11 (1943) 6 propositus est atque G. Lurzio probatur (Ibid., 18 (1952) 15)—, rejiciendum censeo, cum “officialis” a scrip­ toribus antiquis adhibeatur et a recentibus: “Officiales pro apparitoribus habeo: quo certe nomine ii omnes significabantur qui alicui magistratui apparere ejusque imperio praesto esse apud Romanos solebant” (FORCELLINI, p. XXXIV, Priorum editionum praefationes; et etiam DU CANGE, Glossarium); “officiarius” autem ibi non invenitur. Si quis tamen puriorem requirat latinitatem, pro “officiali”, administrum adhibeat (vel ministrum): 'qui ministrat, qui alicui manum sive opem praebet, qui alicui in manibus est’. 4. T r a c t a t o r iu m [despacho - (ufficio), studio, scrittoio]: “locus in quo causae et aliae res aguntur” (cfr. SIDON. Epist., 1, 7, 9; FORCELLINI et BLAISE, Dictionnaire latin-fr. des auteurs chrét., s.v.). COGNASSO habet etiam “scriptorium”, quod ex Ducangio est 'cella in monasteriis scriptioni librorum destinata’. -Cfr. C. BACCI, 4.am Lexici editionem, sub fine vocis ufficio. 5. ADMINISTRATOR (a d m in is t e r ) [administrador, gerente - administrateur - ammi­ nistratore]: quae voces a Cicerone aliisque scriptoribus adhibentur. 6. M e n s a SCRIPTORIA [escritorio - bureau - scrivania - Schreibtisch - writing table]: cfr. IACOBELLI (Novi flores, s.v. scrivania); COGNASSO (s.v. scrittoio), qui "scriptorium”quoque profert; sed, ut supra, adn. 4 diximus, ex Ducangio, aptius ad “locum seu cellam”, quam ad ipsam mensam refertur. 7. C h a r t a r u m pu r a r u m [cuartilla, papel de escribir - carta, foglio]: de aliis chartarum generibus cfr. ISID. Orig., 6, 10 et PONTANUM in libro Guide de la convers. lat., p. 219. 8. REGULAM IN GRADUS d id u c t a m [regla graduada - regola graduata]: Plinius (Nat. Hist., 13, 4, 7 (29) adhibet adjectivum “gradatus” : “Densis gradatisque corticum pollicibus”. -Cfr. 4.am Lexici Bacciani editionem, s.v. graduare. 9. G r a p h iu m [lápiz - crayon - lapis, matita - Bleistift - pendi]: 'stilus ferreus, deinde osseus, quo veteres scribere solebant’ (cfr. FORCELLINI; CAPELLANUS-LAMER-JIMENEZ, Guía de la convers. lat., p. 93-9q); alii dicunt: “scriptorium”, nam “graphium graece, latine scriptorium dicitur” (ISID. Orig., 6, 9, 2); et etiam: “graphis, idis” : “instrumentum quo deformamus” seu delineamus (cfr. Candidatus L., 2 (1929) 42); vel “plumbum” (CAPELLANUS-LAMER-JIMENEZ, Guía de la conver. lat., p. 94); VAN TORRE: “plumbo ducam lineas secundum regulam” (cfr. Guide de la conv. I., p. 223; 37

No v a

II, 3, 10-14

v e b b a l a t in a

chium flexibile11 electricum, ephemeridem rebus commemorandis12 cum ejus­ dem sustentaculo 13 , stilográphi14 tenaculum 15 perspicue vides. Horologium

cfr. etiam MENGE, Langenscheidts, s.v. Blci tift). Alii: “stilus plumbo instructus”; “sti­ lus plumbeus” (ZENONI); “lapis” (CAPELLANUS-LAMER-JIMENEZ, p. 94); C. BACCI: “lapis scriptorius”; COGNASSO: “haematites”. Sed, ut opinor, si sit rubri coloris, nam “ibi et haematites magnes sanguinei coloris” (PLIN. Nat. Hist., 36, 16, 25 (129); tamen a Cognasso saepius adhibetur pro simplici graphio (nigri coloris), cfr. Colloquia lat., Scriptio, p. 86).

10. Gu mmi DELETILE ¿goma de borrar - gomme à effacer - gomma da cancellare Radiergummi]: “gummi, cummi, commi (indecl.), gummis, cummis” apud scriptores ha­ bentur; “deletilis” est apud Varronem. -COGNASSO (II latino, s.v. gomma): “deléctile”, mendose scriptum pro "deletile”. 11. Bb a c c h iu m FLEXIBILE [flexo, brazo eléctrico - lampe de bureau - lampada da tavolo - Lampenarm (biegsam)]: metaphora ducta a corpore dicitur de maris bracchiis, de terrarum tractibus, de munitionibus, de machinis, de instrumentis, de navibus; eaque translatio facile ad “bracchium electricum” deducitur, ut apud nos evenit. -“Flexibilis” legimus apud Ciceronem; “flexilis” apud Plinium et Ovidium. 12. E ph e me r id e m r e b u s c o mme mo r a n d is [bloc (bloque) bufete - blocco, agen­ da]: “ephemeris, liber in quo res gestae per singulos dies scribuntur” (FORCELLINI, s.v.); addidi “rebus commemorandis” ut aptius rem significarem. 13. Su s t e n t a c u l o [portabloque - portablocco]: “sustentaculum" ’id quod ali­ quid sustinet’; cfr. “vitium sustentacula” (FORCELLINI, s.v.). 14. STILOGRAPHI [estilográfica - stylo - penna stilografica - Füllfederhalter]: “graphium atramento repletum, graphium atramentarium, stilographum” ; P. JOVE (Can­ didatus L., 1 (1928) 36): “stilographum”; COGNASSO (II latino, s.v. stilografico, penna stilografica): “stilographum, ( + ) calamus completivus, ( + ) lapis atramentarius, (-)-) fis­ tula scriptoria, ( + ) graphis, ( + ) stylographus” ; ID. (Colloquia latina, p. 165): “calamus scriptorius”; MENGE-MUELLER, (s.v. Füllfederhalter): “calamus atramenti plenus, gra­ phium atramentarium, vel atramento repletum”; Card. BACCI: “stilus atramento instruc­ tus, calanius stilographicus, graphium atramento instructum”. Ex his aptiora erunt verba: “stilographum”, ex adjectivo “stilographus" deductum (cfr. “chirographus, historiographus, geographus, cosmográphus”, cet.; cfr. GRADENWITZ, Laterculi vocum latinorum)·, et “calamus stilographicus”. -De voce stilographo et similibus haec scripsi in PALAESTRA L. (33 (1963) 77-78): “Primum (cfr. PAL. LAT., 26 (1956) 169) telephonum, telegrgraphum, stilographum, dactylographum cet., scribenda proposui quo et etymo graeco distinctius voces responderent et confusio cum substantivo graphium facile orienda, vitaretur. Deinde cum has voces studiosius investigarem et cum aliis linguae latinae conferrem id nactus sum multa esse vocabula quae adjecta littera —i— quasi mollirentur (cfr. PAL. LAT., 2γ (1957) 88). Qua ducti ratione, nova illa fingentes nomina 38

H, 3, 15 - 17

ÍÑ OFFICIO NOSTRO

bracchiate 16 sinistra m anu gestat, ad dexteram vero telephonum 17 habet. latina, eadem flexione nos mollire posse statuimus (telephonium, telegraphium, phonographium, cet.), ut clarissimi viri Card. Bacci, Egger, Springhetti, aliique fecerant. Illud tamen animadvertendum haec vocabula non a nomine “graphio" originem ducere, sed a verbo graeco γράφω (cfr. PAL. LAT., 26 (1956) 168); quod etymon Emmus. Card. Bacci in suo praeposuit léxico; “Telegraphium, ii, n. ( τ ήλε = in lontananza — γΰάφω = scrivo)"; “Phonographium, ii, η. = (φωνή = suono - γράφω — scrivo)”; sed deinde has voces cum explicat, addit: “Vox enim “graphium” seu stilus habetur apud Ovidium, Senecam et alios, ac significat apicem ferreum ad scribendum aptum...” (cfr. Lexicon*, s.v. fonografo, telegrafo); quod sane priori proposito etymo non convenit, et in nonnullis substantivis vera aderit nominis iteratio seu tautologia, ut in stilographio = “stilus" — graphium = “graphium” + graphium. Illa vero etymologia — a v. γράφω — perspicuis declaratur verbis a J. Coraminas (Diccionario crítico etimológico de la len­ gua castellana, s.v. tele): “Telégrafo [Acad, ya I8I7], voz creada en Francia en I794, con γράφειν 'escribir’ ”; “Estilográfico, tomado del ingl. stylo graphie [1880], hoy poco usado, compuesto de stilus 'punzón de escribir’ y γράφω 'escribir’, en el sentido 'que escribe a manera de estilo’).” Ex his igitur stilographum - stilographíum, telegraphum - telegraphium, dactylographum - dactylographium, cet. adhiberi posse censemus, veram tamen vocum etymologiam ante oculos habentes, quae certo est a v. γράφω, minime vero a “graphio”.

15.

Ten

a cu l

UM

(STILOGRAPHl) [estilógrafo - stiloforo]: ’id quo aliquid tenetur’.

16. H o r o l o g i u m BRACCHIALE[reloj de pulsera - montre-bracelet - orologio da polso - Armbanduhr]: “bracchiale” dixi, quod haberi potest ut adjectivum neutrum (bracchialis, e); quod ad bracchium spectat, quod in brachio fertur’; vel fortasse ut sub­ stantivum: bracchiale: circulus, armillae modo, in ornamentum bracchii” (cfr. FORCELLINI, s.v.), quod alii substantivo (i. e. horologium) adjungitur. -DUMAINE habet; “horologium in armilla”. 17. T e l e p h o n u m [teléfono - téléphoné - telefono - Fernsprecher - téléphoné]: quae vox a τήλε ’procul’ et φωνή ’νοχ, sonus ’ ducitur. -De recta autem scribendi ratione disputant auctores: alii enim telephonum, scribendum esse contendunt —sic G. Lurz (nicht “telephonium”, SOC. LAT., 1952, p. 20)—; fortasse “quod exemplaria graeca secuti multo melius dicimus telephonum, radiophônum, magnetophônum aliaque hujus generis quam telephonium, radiophonium, magnetophonium, qualia nomina Itali malle videntur...” (P. C. EICHENSEER, PAL. LAT., 27 (1957) 86); ita quoque WAGNER (Dictionarium, s.v. távbeszélo). -Alii vero telephonium malunt (BACCI, Lexicon, s.v.), qui etiam: “ab aliis scribitur: Telephonon, i, n....; telephonum, i, n.; telephonus, i, m.” -P. Springhetti (institutiones, p. 101) habet “telephonium” vel “telephonum”; DUMAINE (Convers. lat., p. 357): “te­ lephonium”; IACOBELLI (Novi flores, s.v. [Vox Urbis]): “telephonus”. -Probabilem vero rationem, qua hi auctores innixi telephonium scribant, supra (in adn. 14) innuimus: quia multa verba latina cum componuntur, adjecta littera —i— producuntur et quodam modo molliuntur (cfr. PAL. LAT., 27 (1957) 88-89). Ceterum, audacius J. Lis —haud quidem ignobilis de nova latinitate scriptor—· te39

No v a

I I, 4, 18-22

v e r b a l a t in a

4 Mensula, quae ad laevam administratoris est, maximam habet utili­ tatem administris et commodum; in qua reposita sunt documentorum chartophylacium 18 , atramentarium 1 9 , tinctorium signatorium 2 0 , sigillum 2 1 , epistula­ rum staterula 2 2 . Litteras et fasciculos, quae ad epistularum diribitorium 23 lephonum aliasque voces, quas ab hac G. Lurz (cfr. SOC. LAT., 1952, 20) derivaverat, impugnavit. Quae autem ab eo proponuntur -“translocutorium, transloqui, translocutio” (SOC. LAT., 21 (1957) I7), cfr. etiam Alma R., 29 (19q2) 99- Card. Baccio non probantur. Ita sane, telephon(i)o satis habemus. -Sed si quis —Ciceronis vestigia insëquens— hanc vocem e graeco ductam latine interpretari vellet, haud ineleganter dixerit, ut opinor, trans-loquium = tele-phonium; sic: “transloquio, vel per transloquium cum amico colloqui”, amicum transloquio alloqui”, vel etiam “transloqui”. Similia enim in -loquium desinentia invenies vocabula undequadraginta (cfr. GRADENWITZ, Laterculi}, quamquam non om­ nia optimae sunt latinitatis; in quibus ante-loquium, longi-loquium, veri-loquium, quod Cicero ita explicat: “quam Graeci ετυμολογίαν vocant, id est, verbum ex verbo, verilo­ quium” (Topica, 8, 35); simili igitur ratione τήλε - φιονον , =v7-> esset latine trans-loquium. Et in ipsa LATINITATE (2 (1954) I43 : O. PASQUALETTI, De cinematographicis ludis} habetur: “ex aula egressi translocutoriam officinam petunt”; quae tamen locutio non memoratur in Léxico novorum vocabulorum a cimis, vv. H. Tondini et Th. Mariucci apparato. 18. D o c u me n t o r u m c h a r t o ph y l a c iu m [capeta de documentos - classeur dos­ sier - dossier, cartella - Aktenumschlag, Aktendecfcel]: “chartopylax, epistularium” propo­ sueram (PAL. LAT., 21 (1951) 112); “epistularium” ambiguum est Jos. Holzer (PAL. LAT., 21 (1951) 133); “chartophylax” in chartophylacium mutavi, quod jam apud S. Gregorium Magnum (Epist., 7, 128, II, p. 225, 19; BLAISE, Dictionnaire latin-fr. des auteurs chrét.; NIERMEYER, Mediae latinitatis Lexicon Minus, s.v.) invenitur sensu “chartarii” ( = archivo — archive). -Ex Ducangio etiam “chartularium” adhibere possumus, quanquam hac voce et alia exprimuntur. 19. ATRAMENTARIUM [tintero - encrier - calamaio - Tíntenfass - inkwell]: cfr. FORCELLINI; C. BACCI; COGNASSO (II latino, s.v. calamaio)·, ID. Colloquia lat., p. 190); PONTANUS (Guide, p. 220). -P. JOVE (Candidatus L., 1 (1928) 36): “atramenti vas, vasculum” (cfr. etiam COGNASSO, Colloquia lat., p. 181). 20. TlNCTORIUM SIGNATORIUM [tampón - tampon encreur - cuscinetto per i tim­ bri - Stempelkissen]: “tinctorium” : ’id quo aliquid tingitur’; cui addidi “signatorium” : ’ad signandum’, ut rem subtilius designarem. -Cfr. infra, XXV,12. -Amplissimus vir H. TONDINI (Latinitas, 12 (196q) 18) habet: “pulvilli signis umectandis; pulvilli umifici”. 21. Sig il l u m [sello - timbre - timbro - Stempel]: “Imagines quae annulo signatorio in cera aliave materia imprimuntur, obsignandis litteris, amphoris, scriniis” (FORCELLI­ NI, s.v.). -Idem A. V. H. TONDINI (Ibid.): “bacillum signatorium”. 22. E pis t u l a r u m STATERULA [pesacartas - pèse-lettre - pesalettere- Briefwaage]: “staterula ad librandas epistulas” (IACOBELLI, Novi flores, s.v. pesalettere [Vox Urbis]). -Cfr. 4am Lexici Bacciani editionem. 40

II, * 1 - Ί 6

•1.

chartae purae

IN O FFICIO NOSTRO

cuartillas de escribir,

foglio, carta da scrivere

papel de escribir

*2. bracchium electricum ’ 3. regula in gradus diducta °4· gummi deletile -5. graphium, ii "6. ephemeris rebus commemorandis tenaculum, i °7· •8. horologium bracchiale •9. telephon[i]um, [i]i ΊΟ . administrator, oris administer, tri Ί 1 . chartophylacium, ii (chartularium, ii) ‘ 12. atramentarium, ii ‘ 13. tinctorium signatorium ί 4 . sigillum, i ‘ 15. epistularum staterula ‘ 16. machina scriptoria dactylograph[i]um, [i]i

flexo, brazo eléctrico

braccio, lampada da tavolo

regla gradttada

regola graduata

goma de borrar

gomma da cancellare

lápiz

matita, lapis

bloc-bufete

blocco, agenda

estilógrafo

stiloforo

reloj de pulsera

orologio da polso

teléfono

telefono

gerente, administrador

amministratore

carpeta; archivador

cartella; dossier

tintero

calamaio

tampón

cuscinetto da timbri

sello

timbro

pesacartas

pesalettere

máquina de escribir

macchina da scrivere

41

Nova

II, 4, 23 - 24 *17-*34

v e r b a l a t in a

sunt deferenda, in ea apparamus; suisque loculis24 chartae epistolares, char23. EPISTULARUM DIRIBITORIUM [oficina de correos - bureau de poste - ufficio postale - Postgebaude]: COGNASSO: “domus tabellaria, aedes tabellariae, publica epis­ tularum mensa, litterarum diribitorium” (IZ latino, s.v. postale (ufficio); BACCI (Lexicon, s.v. posta): “publicum epistularum diribitorium”; MENGE-MUELLER (Langenscheidts Taschenworterb., s.v. Postegebaude): “aedes tabellariae, officina postalis” . 24. L o c u l i s [cajón - tiroir - cassetto del tavolo - Schublade - drawer]: “Capsula continendae pecuniae et ejusmodi pretiosis rebus, quae diligenter custodiri solent, cassettina, scatola, scrignetto: adhibeturque semper in plurali numero, fortasse quia ejusmodi capsulae pluribus constabant loculamentis ad varia pecuniarum genera distinguenda” (FORCELLINI, s.v.). -Cfr. tamen LATIN., 6 (1958) I42 et TONDINI-MARIUCCI, s.v. casetta del tavolo, ubi numerus singularis adhibetur: “mensulae loculus”; quod et fecit Forcellinius et nos quoque (infra XVII, 3, 16).

•17 · scriba, ae ab epistulis *18. rector, oris *19. sella, ae *20. lampas, adis f. pirula, ae *21. tegumentum, i *22. schedarum scrinium *23. radiatorium electricum *24. tractatorium, ii *25. calendarium, ii *26. tabula aquatis colo­ ribus depicta *27 . loculamentum, i *28. bibliotheca, ae *29. thorax, acis m. herma, ae *30. velum, i *31. transenna volubilis *32. fenestra vitrea “33. mensa scriptoria “34 . globulus electricus

secretario, escribiente

segretario, scrivente

director, director gerente silla bombilla

direttore sedia lampadina

cubierta, funda fichero radiador (eléctrico) despacho calendario acuarela, cuadro a la acuarela

coprimacchina schedario radiatore elettrico ufficio, studio calendario depinto all’acquarello

estantería biblioteca busto

scaffale biblioteca busto

cortina persiana vidriera escritorio globo (eléctrico)

cortina persiana vetrata scrivania globo

42

Π, 5-6, 25-34

IN OFFICIO NOSTRO

tulae cursoriae 2 5 , scidulae salutatoriae 26 , tenuissima folia transcripticia 2 7 , involucra 28 reconduntur; neque desunt perforaculum 29 quo epistulae, docu­ menta, scripta ad marginem perforantur ut deinde in chartulario30 asserventur; neque uncinatorium 31 quo uncinis 32 ferreis pagellae uno ictu conectuntur. Ad lenestram vitream 33 sedet officialis vel ab actis, qui scidas, litteras, scripta —quae administrator et rector dictant— praeparat et conficit. 5

6. Quid tu vero facis, adulescens, qui machinae scriptoriae34 assides? 25. Ch a r t u l a e c u r so r ia e [tarjeta postal - carte postale - cartolina postale Karte - post card]: COGNASSO (Il latino, s.v. cartolina postale): “cursoria chartula”; C. BACCI: “publici cursus chartula, vel scida, vel scidula; -cursualis chartula, vel scida”. -Admitti posse videtur “chartula postalis”; de vocibus tamen posta - postalis multum inter viros doctos est disceptatum, cfr. PAL. LAT., 26 (1956) 25. 26. SciDULAE SALUTATORIAE [tarjeta de visita - biglietto di visita]: “salutatorius” est apud Plinium: ’ad salutandum pertinens’ (cfr. FORCELLINI, s.v.). 27. FOLIA TRANSCRIPTICIA [papel de calco, de calcar - carta carbone, caria co­ piativa]: sic ex Alma R. ([FORNARI], 24 (1937) 45); “chartam exscriptivam” proposuit jam pridem Joveus (Alma R., 14 (182y) 49). -Cfr. Baccii Lexicon4 (s.v. carta a carbone)·, clmus. vir H. Tondini (LATIN., 12 (W64) 21): “charta duplicatoria vel carbonea”. 28. INVOLUCRA [sobre - enveloppe - imita]: cfr. COGNASSO, et BACCI, qui habet etiam “epistulae integumentum” (s.v. busta). 29. Per f o r a c u l u m [taladrador - perforatore] : parva terebra’, et est a perforo (cfr. FORCELLINI, s.v.); ita quoque Tondini (LATIN., 10 (1962) 194; 12 (I964) 18). 30. Ch a r t u l a r io [archivador, clasificador - classeur - raccoglitore - Schnellhefter]: cfr. PAL. LAT., 21 (1951) 112; Tondinius habet (Ibid.): “integumentum astrictorium”, quod nobis nimium indefinitum vagumque videtur. 31. Un c in a t o r iu m [grapadora - agrafeuse - cucitrice - Heftmaschine]: nomen a supino uncinatum —e v. uncino— , adjecto suffixo -orium: instrumentum quo res uncinantur, copulantur’. Aliis fortasse grata erit locutio “machina uncinandis chartis” (: ita est; eam accepit C. Bacci in 4.a Lexici editione; cfr. s.v. grappeta); Tondinius habet (Ibid.): “chartarum consutorium”. 32. Un c in is [grapa - agrafe - punto metallico - Heftklammer]: sensu parum de­ flexo, cfr. FORCELLINI, s.v.; Tondini (Ibid.): “uncinulus metallicus”. 33. F en est r a m v it r ea m [vidriera - vetrata]: “Aperi fenestram istam vitream” (L. VIVES, Exercitatio: Vestitus, op. omn., p. 824); P. I. GONZALEZ (PAL. LAT., 1 (1930) 57): “vitrarium”; P. E. JOVE (PAL. LAT., 4 (1933) 56): “specularia, ium”, idem habet COGNASSO (II latino, s.v. invetriata)·, C. BACCI: “specularia, vitrei clathri, fenes­ trae vitreae” ... 34. Ma c h in a e s c r ipt o r ia l e -d a c t y l o g r a ph a [máquina de escribir - machine à écrire - macchina da scrivere - Schreibmaschine]; cfr. E. JOVE (Candidatus L., 1 (1928)

43

No v a

II, 4, 35-40

v e r b a l a t in a

—Moderatoris et administratoris mandata accurate perficio; duo nobis praesto sunt dactylographa 3 4 , quae tegumento 35 contegimus, cum iisdem non utimur. Nunc commodum rogationem 30 supremo societatis moderatori scripsi; rectorem alia documenta mihi traditurum cogitabam, sed ad scrinium 37 recta progreditur, ubi paulo ante constiterat ut clientium scidulas inspiceret. —Officium vestrum elegans et commodum est atque plena luce collus­ tratur. -—Lux per amplas fenestras vitreas ubertim penetrat; cum vero gravis est sol vela protendimus aut transennam volubilem 38 demittimus. Noctur­ no tempore splendidi globuli39 totum illustrant conclave. Administrator bracchio flexibili utitur, quia lux quam globuli emittunt ad legendum inter­ dum non sufficit. Rector, vir litteris admodum eruditus, bibliothecam compa­ ravit, quae selectis voluminibus constat eaque volumina pulchro loculamento40

6): “dactylographum”; COGNASSO: “machina scriptoria” (Il latino, s.v. macchina)·, FORNARI {Alma R., 24 (1.3y) 45): “dactylographium”; C. BACCI: “manuale prelum; dactylographicum prelum, machina dactylographica; machina scriptoria” (s.v. dattilografare). DUMAINE {Cancers. lat., p. 342): “( + ) organographium”. -Aptiora verba sunt “machina scriptoria, dactylograph(i)um”, de qua voce cír. PAL. LAT., 33 (1963) 77-78 et infra, IV, 5, 4.

35.

T e g u me n t o [cubierta - coprimacchina]: cfr. FORCELLINI; et BACCI, BIO­

NE, s.v. copertina.

36.

R o g a t io n e m [instanda istanza]: vel, si mavis, “litterae precatoriae, postula­

toriae”.

37. SCRINIUM [fichero - schedario]: “arcula, loculus, capsa, in qua res pretiosae et cariores et arcanae (praesertim chartae, ut epistulae, carmina, commentationes) clausae servantur” (FORCELLINI, s.v.); COGNASSO (s.v. casellario) habet etiam "scrinium”; BACCI (s.v. schedario) habet: “schedarum ordo; scidarum ordo {schedario)·, schedarum theca {casellario delle schede): vel scidarum theca; vel loculamenta schedarum, seu sci­ darum”. 38. TRANSENNAM v o i u r it f .m [persiana - persiana]: COGNASSO: “volubiles fe­ nestrarum tegulae”; BACCI, “fenestrae transennae”.

39. GLOBULI [globo - diffusore, globo]: translatio ad rem electricam, quae eadem invenitur apud nostratem linguam et alias: globo eléctrico. 40. LOCULAMENTO [estantería - scaffale]: “Apud desidiosissimos videbis quidquid orationum historiarumque est, et tecto tenus extructa loculamenta, scaffali, scande da libri (SENEC. Tranquil., 9, 7)” (cfr. FORCELLINI, s.v.). “Pegma” etiam optime dixeris quod est “machina ex pluribus tabulis aliisve rebus compacta et confixa: “Nihil illustrius quam illa tua pegmata” (CIC. Att. 4, 8, 2) h. e.: loculi, cancelli, plutei ex tabulis compactis 44

II, 4, 41 - 45

I n o f f ic io n o s t r o

pluteisque 41 continentur. Bibliothecae superpositus est thorax42 supremi societatis moderatoris; juxta bibliothecam sunt calendarium 43 et tabula aquatis coloribus depicta 4 4 . —Hiberno tempore novissima calefactionis ratione conclave calefit, ca­ lefactione, ut ajunt, centrali4 5 , qua aër calidus per totam domum immittitur; ad reponendos libros” (FORCELLINI, s.v.). COGNASSO: “librarium (scansia per libri); BACCI: “armarium; loculamenta; pegma; foruli” (s.v. scaffale). MENGE-MUELLER: “armarium librorum” (s.v. Biicherschrank). 41. PLUTEISQUE [anaquel (estante) - palchetto, scompartimento]; pluteus dicitur “de tabulis parieti affixis ornatus, aut innitendi gratia, v. g. quum sedetur aut scribitur: item repositoriis librorum, tabularum pictarum, statuarum, et ejusmodi” ... (FORCELLINI, s.v. pluteus, n. 5). 42. THORAX [busto - busto]; “Est etiam imago alicujus usque ad thoracem expressa busto’’ (FORCELLINI, s.v.; cfr. MIR, Noua et V. p. 31); etiam “herma” : “statua sive signum tum ex marmore, tum ex trunco arboris, ita dictum ab Hermête, i. e. Mercurio, quod plerumque statuae Mercurii efficerentur” (FORCELLINI, s.v. herma); et “vultus”: “pro imagine aut signo vultum alicujus referente ponitur” (FORCELLINI, s.v. vultus). 43. C a l e n d a r iu m [calendario - calendaire - calendario - Kalender]; qui purio­ rem consectantur latinitatem, “fastos” dicunt (cfr. FORCELLINI, BACCI, s.v. calendario - almanacco). KREBS-SCHMALZ (Antibarbarus): “Es passt daher nicht unser Kalender, der vielmehr mit dem zusaramenstimmt, was die Alten fasti nannten”; tamen perspicuita­ tis causa, licet vox hoc sensu non sit classica, cum multis maximae auctoritatis scriptoribus vocem recipiamus. Cfr. Lexicon Marcellianum epigraphicum s.v.^ in quo et nominis vete­ rum usus refertur, et exempla recentioris sensus exhibentur: “Kalendarium Clárense Anni Christiani M DCCC'VI”; “Gregorius (XIIIΊ Sententiis Mathematicorum Auditis Kalenderi Emendationem Suscepit”; “Kalendarium Cum Omni Ornamento Sodalibus Antonianis Dederunt”, cet. 44. T a b u l a a q u a t is c o l o r ib u s d e pic t a [pintura a la acuarela - dipinto all’ac­ quarello]; cfr. COGNASSO: “aquatis coloribus depingere: colore diluto delineare”; PAL. LAT., 20 (1950) 211-212): “tabula aquatis coloribus depicta”; cfr. BACCI, s.v. dipinto; minus recte DUMAINE (Convers. lat., p. 353): “aquagëna, aquaria pictura”. 45. C a l e f a c t io n e c e n t r a l i [calefacción (central) - riscaldamento]; COGNAS­ SO: “hypocaustum” (s.v. riscaldamento centrale); “thermosìphon, calefactio thermosiphonica, caminus, fornax vaporaria” (riscaldamento a termosifane); “vaporarium” (riscaldamento a vapore). BACCI: “A nonnullis ad novam hanc rem significandam ponitur: “hypocaustum, i, n.” vel “hypocauston, i. n.”. Ab aliis vero “vaporarium, ii, n.” ... Ad novum hoc inven­ tum latine significandum, aptius rectiusque, ut mihi videtur, dici potest: “calefacientis aquae ductus”, vel brevissime per novum vocabulum: “caleductus, us, m.”. -E graeco fonte: Thermosipho, onis, m. (thermosiphon, onis, m.), vel thermodiabetes, ae, m. -Vox “sipho, onis, m.” usurpatur a Seneca et a Plinio; vox autem “diabetes, ae, m.” habetur apud Columellam” ... (BACCI, Lexicon, s.v. termosifane). 45

Nova

I I , 4, 46

v e b b a l a t in a

sed aliquando administrator, cum haud firma valetudine utatur, radiatorium 4 6 electricum adhibet. —Ad officium nostrum te venturum extrema aestate spero, quo tempore omnes societatis socii congregabimur atque sollemne agemus festum.

Tamen ex legibus quas latinitatis cultoribus proposuimus (cfr. VIGET LATINITAS, Helmantica, 5 (1954), 3/5) “calefactionem” —quae est calefaciendi actus— novae rei apud Romanos ignotae, aptari posse arbitramur; cum multae voces abstractae (ut calefactio —neque infitiar eam esse serioris latinitatis—-) progrediente tempore novisque accedentibus rerum inventis rem concretam significent. Vox graeca “thermosipho” ad rem exprimendam etiam aptari potest; ceterae parum mihi probantur. -Centralis ’ad centrum pertinens’, apud Plinium legimus (cfr. FORCELLINIUM, s.v.); qua voce P. Joveus usus est: "Caret enim illa statio centrali quadam calefactione (PAL. LAT., 6 (1936) 91). 46. R a d IATORIUM [radiador - radiateur - radiatore]: a verbo radiare, cujus erit sensus: 'instrumentum quod ad radiandum inservit’ (cfr. Candidatus L., 2 (1929) 7O ·—■ quanquam ibi aliud significat—, et infra, VII, 7, 39).

46

Ili LUDUS LITTERARIUS - SCHOLA*

1. Joannes Gundisalvius Josephum filium cottidie in scholam ire jubet.

Et Josephus primo, mane e lecto surgit, preces matutinas pie fundit 1 , seque signo crucis munit 2 , parentibus faustum felicemque precatur diem 3 , pensum a magistro datum 4 parumper memoria repetit, instrumenta scholastica parat5 , 1. Pr e c e s ma t u t in a s FUNDIT [reza las oraciones de la mañana - recita le pre­ ghiere del mattino]: ex optimis scriptoribus dicere quoque potes: “preces Deo adhibere, precibus matutinis Deum deprecari, venerari, precibus Deum orare; precationem matuti­ nam ad Deum facere; precatione matutina uti”, cet. -Locutionem vero “preces recitare” apud scriptores ecclesiasticos scriptam leges: “Orationes in conspectu Dei recitatae” (Tob., 3, 25). Attamen et L. Vives habet (Exercitatio, Surrectio m., p. 4, n. 48 [ed. VERGHETTI]): “Flecte jam genua, et ante hanc Servatoris nostri imaginem recita Precationem Do­ minicani, et preces alias...” -Tamen recitare proprie est ’de scripto aut clara voce legere’.

2. SEQUE SIGNO CRUCIS MUNIT [se signa, hace la señal de la cruz - fa il segno della croce]: christianum ritum ita bene latine exprimes: “signum crucis (in fronte) format, effingit; cruce se signat; signum crucis (in fronte, in ore, in pectore) imprimit, ducit; se signo crucis munit”. 3. Pa r e n t ib u s f a u s t u m f e l ic e mq u e pr e c a t u r d ie m [da los buenos dias a sus padres - augura ai genitori il bon giorno]: Erasmus, Vives, Wagner, Fornati has quoque afferunt locutiones: “precatur: ut felix sit hujus diei exortus, ut prosper sit hic dies; ut candidus hic dies illuxerit; ut salvi sint parentes; salvos esse; salutem parentibus impertire dicit; jubet parentes salvere; jubet parentes salvos esse; salutem parentibus dicere jubet; parentes salvos esse vult”. -“Augurari, vero, faustum diem” hoc loco minus ad latinitatem accedere videtur, auguror enim est 'augurium ago aut futura praedico, conjicio, ominor, existimo, judico’ (cfr. FOBCELLINIUM, s.v.). 4. P e n s u m A ma g is t r o DATUM [el deber puesto por el Sr. Maestro - il compito segnato dal maestro]: pensum proprie significat 'lanae pondus quod mulieri certo tempore faciendum traditur’, et per translationem pensum est 'officium, munus quod quis absolvere debet’, et bene latine dicimus: “accurare, dare, absolvere, conficere, exigere pensum”. 5. INSTRUMENTA SCHOLASTICA [enseres de la escuela, útiles escolares - utensili per la scuola]: instrumentum latiore sensu de multis dicitur, in his de omni subsidio vel * PAL. LAT., 30 (1960) 97-102. 47

I I I , 2, 6-7-8

N o v a v e r b a l a t in a

jentaculum sumit; deinde capsulam scholasticam6 accipit eamque dextra defert, aut —ut Paulus, optimus amicus, quicum saepe in scholam pergit—-, tergo suspendit. Josephus adeo disciplinarum studium amat ut toto anni cur­ riculo neque parentes neque magistrum ullo die schola fraudaverit. 2. Scholae aedificium paululum extra urbem est situm, nuper est exstructum, omnibusque nostrae aetatis commodis ornatum. Duobus constat tabulatis 7 , in anibus scholae in alumnorum classes distribuuntur8 , ut magistri

praesidio ad aliquam reni faciendam; arma quoque scholastica adhibere potes: “Translate arma dicuntur ea omnia quibus utimur vel ad muniendum, vel ad laedendum, seu quibus nitimur et quorum fiducia aliquid agimus” (cfr. FORCELLINIUM, s.v.). -Pontanus, Van Torre, Lud. Vives aliique et arma et instrumenta scholastica in colloquiis usurpant: cfr. PONTANUS (Guide, p. 218): “Arma scholastica”; VAN TORRE (Ibid., p. 221): “Coemp­ tio armorum scholasticorum”. 6. C a ps u l a m s c h o l a s t ic a m [cartera, bolsa, cartapacio - cartella, borsa]: capsula est 'parva capsa ad libros et chartas reponendas’; et capsa: 'arca, cista, scrinium ex ligno vel metallo aliquo, in quo praecipue libri et tabulae et litterae reponebantur’ (cfr. FOR­ CELLINIUM, s.v.). Cfr. VAN TORRE (Guide, p. 222): “Ecce tibi capsulam commodis­ simam, tectam corio vitulino rubro”. 7. TABULATIS [piso - piano]: ex multis Caesaris, Livii, Vitruvii locis eadem fere significant “tabulatum, tabulatio, contabulatio, contignatio”. 8. I n CLASSES DISTRIBUUNTUR [se dividen en cursos - sono divisi in corsi]: Quin­ tilianus (Institut., 1, 2, 22-23) publicos praeceptores summis laudibus effert, qui pueros 48

Ili, 3, 9-14

Lu d u s

l it t e r a r iu s -Sc h o l a

pueros secundum eorum aetatem litteras artesque aptius edocere possint. Scholae maxima luce, quae per fenestras penetrat, illustrantur, ac diebus caliginosis et hiberno in primis tempore omnia domus conclavia magnis glo­ bis electricis9 aut tubulis fluorescentibus10 collucent. In fronte scholae signum nationale 11 prostat, quod pueri, statuto ordine in area congregati, saepe extenta manu de more salutant. 3 , Alumni in area, quae ad scholae aedificium est, ludere solent; et alii trochum 12 agitantes decurrunt, quem, ne in alios velociore impulsu im­ pingant, clavi’ 3 moderantur; alii turbinem 14 agitant; hi pila 15 in parietem

in classes distribuunt, et ordinem discendi secundum vires ingenii dant... -Sed per trans­ lationem verborum dicere quoque possumus: “alumnus quintum latinitatis annum agit; quintum latinitatis cursum, curriculum conficit, peragit; in tertio est studiorum cursu seu curriculo”. Cfr. BADELLINO (Dizionario ital. lat., s.v. corso, 11: classe, anno di studio: “classis, annus”. GEORGES 'Kleines Lat. -D. Handworterb. s.v. Kursus): ““institutionis cursus,1 quem dicimus...; “uno semestri cursu nimis multa tractare”.

9. Gl o b is e l e c t r ic is [globo eléctrico - globo elettrico]: globus dicitur ’de rebus quibus sphaerae figura accedit’. -De qua voce cfr. PAL. LAT. 26 (1956) 12, ubi tamen globulum usurpavi (cfr. supra, II, adn. 39). 10. TUBULIS f l u o r e s c e n t ib u s [tubos fluorescentes - tubi fluorescenti]: tubulus est 'canalis, fistula, per quam aqua aut fumus aut calor ex igne permeat’ (cfr. FORCELLINIUM, s.v,); hoc vero loco lux electrica permeat. -FLUORESCENTIBUS: fluorescentia est illud luminis phaenomenon quo radii Rontgen aspectabiles fiunt, et ad parandos tubulos “fluorescentes” adhibetur; ut in aliis linguis, in latinum inducamus fluorescentiam et fluorescens. Cfr. BACCI4 (s.v. tubi al neon); sed, ut viri docti monent, non eandem rem significant tubi al neon et quod nos dicimus tubos fluorescentes. 11. SiGNUM n a t io n a l e [bandera nacional - bandiera nazionale]: ita dicimus non solum ex similitudine cum signis a cohortibus adhibitis, sed etiam quia “signum nationale” in patriae memoriam seu notitiam nos ducit. 12. T r o c h u m [aro - cerchio]: inter puerorum romanorum ludos trochus quoque recensetur, et est 'circulus seu rota ferrea quae a pueris manubrio ferreo —quod “clavis” appellatur— impellitur’ (cfr. FORCELLINI, s.v.). 13. Cl a v i [guía - bacchetta]: hoc adunco ferro et agitabant et moderabantur trochum.

14. TURBINEM [trompo, peonza - trottola, trottolina]: quem pueri romani scutica pellebant: “Insta flagello, tuus (turbo) languet, Charme, agit animam, et tuus, Lepide... Scuticam probatissimam habeo, corrigiam optimam e pelle hircina, et bifidam” (FONTANUS, Guide, Ludus turbinis, p. 359). -Nostri quoque pueri turbinem funiculo circumligant, et 1. ’ stellula a Georges apponitur. 49

No v a

III, [3], 15-17

v e b b a l a t in a

projicienda delectantur; illi manu et digitis globulos16 projiciunt et collidere student; neque lusorum manipulus deest qui in pediludio 17 delicias habeat. maximo impetu et dexteritate in terram projiciunt ubi diu velocissime ac mollissime gyros circum ducit. 15. P il a d e l e c t a n t u r ffes gusta la pelota - li piace la palla]: multae sunt ludendi pila rationes (cfr. VAN TORRE, Guide, Lusus pilae, p. 360); pueri romani tri­ gone ludebant -cui nomen est inditum quod a tribus lusoribus pila jactabatur, et ita dis­ ponebantur ut trianguli (trigoni) figuram efficerent- (cfr. FORCELLINIUM, s.v.).

16. Gl o b u l o s [boia - pallina]: ut Romani nucibus ludebant, sic nostrae aetatis pueri statutis temporibus minimos globulos manu et digitis projiciunt et collidi student. Cfr. FONTANUS, Guide, Ludus globulorum, p. 356. 17. P e d il u d io [fútbol - football - gioco del calcio - Fussballspiel - football]: haud paucae propositae sunt voces quibus hic ludus latine reddatur: IACOBELLI, (Novi flores, p. 7): “harpastum”; COGNASSO (IZ latino, s.v. football): “folliludium”; ID. (s.v. calcio): “follis lusus, folliculi ludus, harpastum; folle pedibus ludere”; WAGNER (Dic­ tio narium hung -lat., s.v. labdarúgás): ludus calcius, ( + ) pedifollium”; TEMPINI (Manuale di cono, lat., p. I7I): “lusus follis”; SPRINGHETTI (Instit. stili lat., p. 81): “harpasti vel follis ludus”; PADBERG-DRENKPOL (SOC. LAT., 7 (1939) 48): “follis (vel pila) pedalis” (non “pedifollis”), “(?) podosphaera”; G. LURZ (SOC. LAT., I7 (1952) 8): (?) “podosphaera”, follis pedalis”; PASQUALETTI (LATIN., 1 (1953) 150): “follis calcium­ que ludus”; C. BACCI (Lexicon3 ): “follis pedumque ludus; follis calciumque ludus”; qui et refert sed parum probat: “harpastum, sphaeromachia, pilae certamen, pilaris lusio”. Sed P. E. Jové folliludium proposuerat (Alma R., 15 (1928) 30 —et in hac voce sui juris esse videtur, quin a Cognasso (cfr. supra) pendeat— : “Football... alias in Alma Roma folliludium vocavi, quod nomen profecto non parum aptum compluribus visum est” ; A. AVENARIUS (Alma R., 15 (1928) 82): “Hoc folliludium appelletur sane, nam vere gummeus follis, inflatus, tectus involucri pedibus agitatur collusorum”; postea tamen (Candi­ datus L., 3 (1930) 27) proponit: “football: pediludium. Ludus quo pede follis jactatur. Eadem habent: MIR, PAL. LAT., 21 (1951) 65: “pediludium” [“folliludium”]; Helmantica, 5 (1954 ) 384 : “pediludium”; SANSEGUNDO, PAL. LAT., 23 (1953) 88; 109; HOLZER, Ibid., 24 (1954 ) 134 : “pediludium” [folliludium”]: ubi P. Sansegundo et Dr. Holzer amplissimam de ludo habuerunt commentationem, et verba et locutiones proposuerunt quae ab omnibus adhiberentur. In his vocibus sunt sane quae improbentur, ut “pedifollium” —verbum male torna­ tum ex V. “follis”—, et quae minus probentur, ut “sphaeromachia, pilaris lusio, follis pedalis”. Neque praestat vetus “harpastum” novo ludo aptari; neque circuitione illa follis pedumque lusus, follis calciumque ludus opus est, quia tanto vocum ambitu vulgo non loquimur, et quia alii sunt ludi in quibus simili ratione folle et pedibus ludere possumus quin hunc ludum exprimamus. —Non omnino improbanda esset vox “podosphaera” cum rem definiat verbaque anglica —foot - bali— ad verbum vertat; sed ne a Graecis mutuemur quod latina nobis suppetit lingua. Restat igitur ut folliludium accipiamus -—verbum apte fictum—, vel potius pedilu50

Lu d u s

I li, 4, 18-20

l it t e r a r iu s -Sc h o l a

4. Sed hora est ut in ludum litterarium 13 cum parvulis alumnis ingre­ diamur: hora enim octava (vel nona) tinniit1 9 . In infima contignatione litte­ rator prima litterarum elementa puerulis tradit. Audi illum explicantem: ‘‘Arithmetica est ars calculandi; calculare autem a calculis dicimus, quos adhibemus ut facilius numeremus. Cum calculi in unum colligendi sunt, summam facimus; cum vero ex uno acervo seu numero aliquid detrahimus, deductionem facimus. Accede ad abacum 2 0 , Jacobe, et scribe: Decem habeo dium ut vocem “technicam”, quae ipsum ludum quodam modo definire videtur quasi esset [folli-]pediludium. Cum tamen lingua latina ab his compositis maxime abhorreat, restat ut probemus et abhibeamus pediludium. -Idque tenendum: voces quibus in hominum consuetudine utimur, saepe rem totam non prorsus determinant neque definiunt, sed peculiarem quandam rei notionem tantum respiciunt [ut in pedi - ludio], quam praecipue exprimere conantur qui verba novant et adhibent prout eorum oculos animosque res con­ spectae magis permoverunt. At nuper (a. 1963) P. J. Van Ooteghem in VITA LATINA (n. 20: nov. 1963, p. 118) de quodam ludo rettulit qui saeculo XV in Anglia usu venit, quique ex ratione legibusque ludendi cum nostrae aetatis “pediludio” —football— quandam haberet affinitatem. Ludus ille “pedipililudium” vocabatur, hocque nomine ut nostrum football latine significemus P. Ooteghem videtur esse auctor. Illud tamen vocabulum in latinum inducere prohibemur quia composita e tribus verbis prorsus respuit sermo latinus —quanquam Plautus dixerit turpilucricupidus...— Nam ut luculenter monet Bréal (Essai de Sémantique7 , p. I7I): “Je rappellerai en terminant ce chapitre le principe qui domine la matière. Quelle que soit la longeur d’un composé, il ne comprend jamais que deux termes. Cette règle n’est pas arbitraire, elle tient à la nature de notre esprit, qui associe les idées par couples”. -Quod tamen verbum, si ad ipsam sermonis latini naturam justamque novarum vocum aequabi­ litatem conformemus, aut pediludium [aut folliludium] fiet nobis; quo ad superiora a nobis proposita inviti fortasse sed ex ipsa rei natura convertimur. 18. L u d u m LITTERARIUM [escuela elemental - scuola elementare]: “ludus, ludus litterarius” est schola in qua pueri minores natu elementa —i. e. legere, scribere, rationes computare— discunt; in “schola” vero discipuli majores natu grammaticam, ingenuasque litteras et artes plenius ediscunt. Ludo praeest ludimagister seu litterator, scholae vero magister, doctor, praeceptor. 19. H o r a OCTAVA TINNIIT [han dado las 8 - hanno suonato le 8]: ex lexicis: “hora quinta audita est; hora nona nuntiatur; modo sonuit tertia; tintinnabuli pulsatione tertia enuntiatur; tertia tinnit”. 20. ABACUM [pizarra, encerado - lavagna]: “Hujusmodi tabula ( = abaco) tamquam calculatoria utebantur arithmetici et geometrae, eamque pulvisculo crystallino viridi con­ spergebant, quo facilius numeros et figuras notarent, delerentque si opus esset” (FORCELLINIUS, s.v.); cfr. etiam RICH, Dizionario delle antiquitá gr. e rom.; Candidatus L., 2 (1929) 25; PAL., LAT., 2 (1931) 7; Nova et V., p. 1. -Ex lexicorum et scriptorum locis allatis abacum adhiberi posse pro certo habemus, quanquam sunt scriptores (MARIANO, TEMPINI, Manuale di convers. lat., GEORGES, Deutsch-Lateinisches Wòrterbuch, MENGE-MUELLER, aliique) qui proponunt et adhibent: “tabula, tabula litteraria”. 51

No v a

III, 5, 21-24

v e r b a l a t in a

mala et alia quinque emo, quot fiunt?”. —J a c o b u s : “Additionis est calculus, scribo: decem (10) et infra scribo quinque (5), cui cruciculam praepono ut additionis signum: (10— )— 5) fiunt quindecim”. — “At, spectate magister, haec etiam mente computare jam didici: decem et quinque sunt quindecim”. “Formas litterarum, pueri, —iterum magister—■saepe ostendi vobis; habe­ tis ligneas, eburneas atque tabulam elementariam 2 1 . Nostis quae litterae voca­ les appellentur, quae vero consonantes. Sine vocali non fit syllaba et ex syllabis fiunt verba. Agite, pueri, syllabatim legite, deinde litteras computate dum dicitis: Mam ma, ti bi vo lo be nel. — Sai ve, ma gis ter”. 5 . “Nunc scribendi est hora; ut recte litteras et versus ducatis calamum inter pollicem et medium tenete et indicem molliter super imponite, quo manus minus vacillabit; bracchium liberum sit suoque pondere mensae inni­ tatur. Videte ne vacillantibus versibus scribatis neque lituris scripta comma­ culetis. Dum verba deformatis, accentuum notas 2 2 , interpunctiones 2 3 , vir-

21. T a b u l a m e l e m e n t a r ia m [abecedario, cartilla - abbecedario, abbici]: “elementarius” ab elementis (litterarum) deducitur, eaque vox ab optimis scriptoribus licet non adhibeatur, aptissima saepius erit ad rem subtilius designandam (cfr. KREBSSCHMALZ, BACCI, cet). Neque tamen est cur “abecedarius, a, um” rejiciamus; est enim optime conficta vox et ex ipsis primis litteris derivata; apud divum Augustinum, Hieronymum leges, et a Ludovico Vive non tantum “elementaria tabella” adhibetur (cfr. BACCI, Lexicon, s.v. abbecedario), sed et “tabella abecedaria” (cfr. Exercitatio: Lectio, op. om., p. 291: "cape tabellam abecedariam”; et alibi. 22.

ACCENTUUM n o t a s [acento, señal de acentuación - accento, segnale d’accentua­

zione].

23. I n t e r pu n c t io n e s [signos de puntuación, puntos - segni d’interpunzione, punteggiatura] : cfr. quae Van Torre in dialogo cui index Scriptio habet de his et sequen­ tibus scribendi et inteipungendi notis: “Martinus nullas omnino interpunctiones adhibet: virgulas apponit nullas, nulla puncta...; nullas seu admirandi, seu interrogandi notas” (Guide, p. 309-310); et Mariano et Badellino. P. Springhetti (Lexicon linguisticae et phil., s.v. interpunzione) totam rem ordine ac perspicuitate complectitur: "INTERPUNZIONE... L. Interpunctio -onis (Cic.), Distinctio-onis (Gra.). -Dicitur de nota ipsa distinctionis inter varia sententiae et periodi elementa, et de ratione adhibendi et disponendi hujusmodi notis... Praecipuae autem distinguendi notae (quorum usus varius fuit et est) sunt: distinc­ tio (Gra.) seu punctum (quod sensum concludit); subdistinctio (Gra.) quae sensum suspen­ dit, et potest esse: virgula vel comma (Gra. ree.), punctum cum virgula seu semicolon, duo puncta sive colon, signum exclamationis et interrogationis” ... 24. P u n c t a , v ir g u l a s [punto, coma-punto, virgola]: iterum P. Springhetti (Le­ xicon, s.v. punto) veterum interpungendi rationem et hodiernam enucleate definit: “PUN­ TO... L. Punctum-i (Cic., Plin., Gra.); distinctio-onis (Gra.); distinctio finalis (= punto fermo, Ç>t.). -1) In scriptione est nota litterae i imposita; item nota, qua cola et commata 52

Lu d u s l ît t é r a r iu s -Sc h o La

I li, 6, 25-27

gulas2 4 , interrogationis, exclamationis, parenthesis signa25 diligenter observate . 6 . Sed ascendamus ad superiorem scholam, ubi Jacobus magister, vir amplissimus et multarum rerum cognitione imbutus, majores pueros instituit; hispanice, italice, gallice loquitur; atque latine scit; sed, quod caput est, magna industria et sollertia pueros litteras et artes edocet eosque sedulo informat. Nunc sedet in cathedra 2 6 , estque aliquantum in suppedaneo 27 elatus ut ab

in scribendo legendoque distinguebantur apud Latinos, qui puncto significabant et moram finalem seu sensus finiti (.), et moram mediam seu sensus pendentis (,), et subdistinctionem, quae lectionis interruptum tenorem aliud adhuc illatura suspendit (: vel ;). -Nos in recenti interpungendi ratione, distinguimus, praeter punctum finale seu sensum termi­ nans (.), duo puncta (:), quibus introducitur oratio directa, vel aliqua textus prolatio, enumeratio, locutio declarativa, etc.; punctum et comma vel punctum et virgula (;), qui­ bus significatur mora ac suspensio logica sermonis, fortior quidem quam quae virgula indicatur, debilior quam quae puncto; signum exclamationis (!) vel interrogationis (?)...”.

25. I n t er r o g a t io n is , ex c l a ma t io n is , pa r en t h esis signa [signo de interroga­ ción, de exclamación, paréntesis - punto interrogativo, punto esclamativo, parentesi]: priora supra definita sunt; de parenthesi autem haec habet P. Springhetti (Ibid, s.v.): “PAREN­ TESI... L. Parenthesis, is (Gra., ex gr. παρένΚεσις) ; interpositio-onis (Qt.); interclusio-onis (Çi.) —Parenthesis sententiam diversam vel vocabulum vel membrum locutionis, etc. in mediam conicit comprehensionem, sine ulla tamen syntactica conexione. Eius nota sunt duo semicirculi se invicem respicientes, vel duae virgulae aut lineolae quae eam inter­ cludunt” ... 26. CATHEDRA [sillón - cattedra]: cathedra dicitur praesertim de sella molliore et delicatiore et “de sellis magistrorum et professorum” (cfr. FORCELLINIUM, s.v.). 27. SUPPEDANEO [tarima - predella]: suppedaneum est 'scamnum seu scabellum sub pedibus’; adhibetur a Lactantio (Instit. 4, 12, I7), ab Augustino aliisque; apud S. 53

No v a

III, [6], 28-34

v e r b a l a t in a

omnibus alumnis facile videri possit. Pueri in suo quique loco sedent in mensa, quae binos capit —saepius tamen singulares sunt mensae—. Alumni eandem induunt vestem, uniforme epitogium 2 8 ; magister vero· thoracem manicatum 29 nigrum induit, collare30 album cum fascia collari3 1 . Pueri rationes mathemati­ cas conficiunt, radicem quadratam vel cubicam 32 exquirunt. Petrus ad abacum stat et divisionem, haud recte a Joanne factam, emendat. Alumni secum habent chartarium 3 3 , calamum, atramentarium, graphium 3 4 , graphium atraGregorium est: “suppedaneum scabellum” (Dialog., 1, 2). -Neque “scamnum, scabellum”, quae in lexicis afferuntur, sufficere videntur.

28. UNIFORME e pit o g iu m [bata uniforme - spolverina]·, qua voce illam desig­ namus vestem quam pueri, puellae aliique saepe induunt cum scholam frequentant aut alia obeunt munera ita tamen ut consuetas vestes non deponant; et ideo super induitur aliis vestibus, quo vox rei consonat: έπί- -toga, vestis quae super alias imponitur. Voca­ bulum a Quintiliano (Instit., 1, 5, 68) commemoratur et Lud. Vives (Exercitatio, Schola, op. om., t. I, 337). -“Uniformis” apud Tacitum legimus; estque hujusmodi epitogium unius formae in omnibus discipulis cum scholam frequentant. Alia quae a Card. Bacci et Mariano afferuntur vocabula sub voce “uniforme" alium habent sensum. -Propositum uniforme epitogium C. Bacci inserit in 4am Lexici editionem. 29. T h o r a c e m ma n ic a t u m [chaqueta, americana - giacca]·, thorax “ponitur pro lorica vel quovis munimento pectus tegente, sive illud laneum sit sive ferreum sive ex alia materia confectum” (cfr. FORCELLINI, s.v.); -de thorace audi Fontanum (Guide. p.330); “Globulos thoraci assutos unumquemque ocello suo fac indas”. Addimus “mani­ catum”, quo ab aliis thoracibus, qui pectus tantum tegunt, distinguamus (cfr. Vita Lat. 2 (1958) 21; PAL. LAT. 29 (1959) 39). Ab aliis (ZENONI, MARIANO, BACCI) “tunica, tunicula manicata” proponitur; ‘'thorax’ nostro induendi mori —potius quam “tunica”— propius accedere videtur. Neque despiciendus “thorax americanus”; (cfr. BACCI. Lexicon4·). 30. COLLARE [cuello - colletto, solino]: quae vox ab antiquis adhibetur; (cfr. etiam Mariano, Mir (Nova et v., p. 13), Bacci, qui alia commemorat vocabula). 31. F a s c ia COLLARI [corbata - cravatta]:habes “colli vitta” (DUMAINE, Conver­ sat. lat.3 , p. 284; Juventus, 23, 8, 121); "fascia, torus” (SOC. Lat., 6, 44); “focale” (Ju­ ventus, 26, 4; Candidat. L., 2 (1929) 39; MARIANO); “fascia collaris” (Nova et v. p. 13), quam adhibe, si placet, aut “focale”. 32. Ra d ic e m q u a d r a t a m v e l c u b ic a m [raíz cuadrada o cúbica - radice qua­ drata 0 cubica]: cfr. de his vocibus Card. BACCI, Lexicon, s.v. quadrato, cubo-cubico. 33. CHARTARIUM [carpeta - cartella]: est ’locus, capsa in qua chartae praecipuae asservantur’: cfr. PAL. LAT., 21 (1951) 112 et 113. -Dic etiam “thecam chartaceam” cfr. A. AVENARIUS, SOC. LAT., 5 (193/) 25: “Cum casu aperuissem cartaceam [scribe “chartaceam”] thecam, quae omnem epistularem mercem totius anni exceperat...”. 34. GRAPHIUM [lápiz - matita, lapis]: de hac voce, cfr. quae dixi in PAL. LAT., 26 (1956) 168 et supra, II, adn. 9, ubi alia proferuntur vocabula; “graphidem” quoque 54

Lu d u s

I l i , 7, 35-38

l It t é r a r j u s -S c h o l

A

mentarium, sphaerigraphum, stilogràphum, regulam linearem 3 5 , thecam cala­ mariam 3 6 , circinum, codices, codicillos, gummi deletile, gluten, parvum aba­ cum cum lapide scriptorio3 7 , cretam, cetera.

7. En tibi Josëphi mensa scriptoria et parva bibliotheca: cum ipse bona sit indole praeditus, quae in schola audit, domi recolit atque in codice cottidie scribit; scriptiones a magistro impositas sediilo exarat. Saepe ad multam noctem legit, ope lampadis lucubratoriae supra mensulam nocturnam 38 positae. adhibet Tempini (Manuale di convers. lat.5 , p. I44). -Ceterum hujusmodi scribendi ins­ trumenta ita distingui oportere censeo: lápiz - crayon - matita·, “graphium (lapis scripto­ rius)”; lápiz tinta - crayon encre - Tintenstift: "graphium atramentarium” (quibusdam forsitan: “graphium indelebile”); bolígrafo - bic - penna a sfera (biro) - Kugelschreiber: “sphaerigraphum”, quam vocem latinam graecam cudere ausus sum ipsius nominis signi­ ficationem interpretatus, nam Hispani dicunt bolígrafo (ex bola, mea quidem sententia) et Germani “Kugelschreiber” : quasi sit “globulo seu sphaera scribere”, et ideo haud male confictum videtur sphaerigraphum, cum vox rei consonet, nam eo graphio, sphaerula in cuspide posita, scribimus, Cfr. PAL. LAT., 27 (Ιθοχ) I46. -Cimus, vir Tondini (LATIN. 12 (1964) I7 habet: “graphia pilula vel sphaerula armata”; et Th. Ciresola (Certamen Capitolinum XVI, MDCCCCLXV: Ludimagtster, p. 15): “Nec quisquam erat quin emeret mea graphia pilula vel sphaerula instructa”. 35. S t il o g r à p h u m - r e g u l a m l in e a r e m - g u m m i d e l e t i l e : de his vocibus cfr. PAL. LAT., 26 (1956) 168-169 et supra, II, adn. I4, 8, 10; “linearis” erit ad lineas seu versus ducendos; pro simpliciore gummi deletili Ciresola (cfr. Ibid.) habet: “quadru­ las cummis deletilis”. 36. T h e c a m c a l a m a r ia m [plumero - plumier - pannatolo, astuccio per le penne]: adhibetur a Suetonio et aliis scriptoribus, cfr. FORCELLINI, qui et “atramentarium” commemorat in re (ita etiam Mariano et Cognasso), quam tamen vocem ad atramenti vas designandum rectius aptabimus. “Thecam pennariam” et “calamariam” habet Lud. Vives (cfr. Exercitatio, op. om., t. I. p. 318). 37. P a r v u m ABACUM c u m LAPIDE s c r i p t o r i o [pizarra pequeña con su pizarrín]·. cfr. quae supra dicta sunt de “abaco” (adn. 20) et de “lapide scriptorio” seu “graphio” (adn. 34); in hoc tamen non nihil sensus mutatur. 38. M e n s a m NOCTURNAM [mesa de noche - comodino]: cfr. VITA LAT., 2 (1958; 35, ubi “mensulam cubiculariam” et “mensulam nocturnam” proposui (cfr. supra, I, adn. 2' 55

IV

DACTYLOGRAPHUM *

Fuit quondam tempus cum pauci admodum homines legere scirent litterasque recte exarare. Tunc vero libri, multis curis descripti, fere apud magistros erant, aut in bibliothecis recondebantur; viri tantum litterati, iique numero pauci, magno argenti pondere domi curabant bibliothecas. 1

2. Ex quo vero Guttembergius magna sollertia et ingenio, artem typographicam perfecit, adïtus in litteras facillimus est redditus omnibusque pa­ tuit animi cultus. Ex eo enim tempore multiplicari coepti sunt libri cum ex uno archetypo 1 quamplurima excuderentur exempla2 . 3. At hominum inventiones in dies procedunt ac meliores fiunt: et nostra aetate illa inventa est machina scriptoria4 qua quisque· domi sedens sua ipse manu quasi librum, typis optime conformatis, edere possit. 1. A r c h e t y p o [molde, original - archetipo, modello]: “archetypus”, adjectivum, idem est ac “primigenius” seu 'primo factus’ ex vocibus graecis σοχή ('principium’) et τύπος ('forma, imago’); ex quo nativo sensu “archetypon, archetypum” deductum est, et exemplar (el original, moldé) significat. Cumque “typus” sit 'figura, imago, forma, effigies rei, ex qua similia multa facile efficere possumus’, ideo “archetypon” recte vocari potest illa verborum ac linearum series apte composita et constricta qua typothëta paginam efficit, ex eâque atramento et prelo adhibito multa expromit unius scripti exempla. 2. E x e m pl a [ejemplar, copia - esemplare, copia]: “exempla” dicuntur 'praesertim de singulis rebus e multitudine deductis’; “exemplum” est etiam ’quod ex alio describitur, «πογραφον ’; “exemplar” vero esse videtur ’quod ad imitandum nobis proponimus’: hoc est 'exemplum quod praeter cetera eminet’ (= modelo); saepe tamen cum exemplo promiscue usurpatur (cfr. FORCELLINIUM). 3. ΐραφω).



C a l l ig r a p h i S: “calligraphus” est “qui eleganter litteras conformat”

PAL. LAT„ 30 (1960) 28-33. 56

(ζαλλός-

D a c t y l o g r a ph u m

IV , 4-7, 4-9

4 . Ac mecum gaudeo qui male me ducturum litteras semper putaram, cum tandem domi sedens ita celeriter, eleganter, perspicue scribo ut scripta mea facillime ab omnibus perlegantur omnibusque arte scriptoria praestem calligraphis3 . 5 Nam nuper cum negotiola mea recte processissent et non nihil sump­ tui cottidiano pepercissem, dactylographum 4 bene emi, quo usus et epistulas ad amicos raptim scribo et quae ad negotium et officium meum spectant quam celerrime expedio. 6 Cum autem propositum meum emendae machinae scriptoriae exsequi vellem, ad dactylographorum domum me contuli, ubi omnibus salute data, ad rei curatorem 3 accessi, qui magna me humanitate excepit et varia machina­ rum genera 6 , domorum insignia 7 earumque exemplaria8 monstravit; ex qui­ bus mihi omnino placuit ad res officii9 perficiendas quae Hispano-Olivettiana inscribitur. Dum autem colloquimur multa ille me monuit mandataque dedit ut machinam scriptoriam tractarem diligenter. 7

. Quae vero praecepta menti inhaeserunt, haec sunt praecipua:

4. Da CTYLOGRAPHIUM [máquina de escribir - machine à écrire - macchina a scrivere]; confer quae de hac voce in PAL. LAT., 26 (1956) 171 n. 6 scripsi et supra II, 6, 34. Praeter scriptores ibi commemoratos, C. MARIANO (Dizionario ital. - lat.), TEMPINI (Manuale de convers. lat., p. I7I) aliique “machinam scriptoriam” adhibent. Ceterum quae de exitu vocis (“dactylographnm - dactylographium”) ibidem disputavi conferenda sunt cum iis quae sub voce “stilographum” in PAL. LAT., 26 (1956) 169 habentur, et praesertim cum iis de quibus deinde (Ibidem, 2γ (1957) 88-90; 33 (1963) 77; et supra, II, adn. 14) subtilius disserui. 5.

Cu r a t o r em [empleado - impiegato]: dic “curatorem” vel “ministrum”.

6. MACHINARUM GENERA [clases de máquinas]: ut sunt machinae scriptoriae, ma­ chinae calculatoriae, scriptoriae, electrïde actae, cet. 7. Do mo r u m insignia [marca - marca]: cfr. PAL. LAT., 29 (1959) I47; singulae domus effectrices proprium et singulare habent “insigne”, quo earum machinae ab aliis similibus domibus differunt ac segregantur. 8. EXEMPLARIA [modelo - modello]: cfr. hanc vocem supra, sub adn. 2; et sunt / ‘machina officii” seu quae in laboris et officii sede perstat (máquina de oficina), aut “manualis” (portátil); dic etiam “dactylographum officii, dactylographum manuale”. 9. Of f ic ii [oficina - ufficio]: lege quae in PAL. LAT., 26 (1956) I67; et supra II, adn. 1 dixi. -Cfr.: “In officiorum sedibus usitatur”, LATIN., 6 (1958) in operculis. 57

IV, [1], 10-14

N o v a v e r b a l a t in a

—pulvis cottidie peniculo plumeo.10 a machina est excutiendus; ne autem pulvere conspergatur, dactylográphum integumento 11 semper est cooperien­ dum; —malleoli12 et pinnulae 13 nichelio 14 obducta aut encausto 15 picta villoso 10. P e n ic u l o pl u m e o [plumero - piumino]: ita C. Mariano (Dizionario, s.v. piu­ mino) et alii; I. González (PAL. LAT., 3 (1933) 72) habet tantum “peniculum”, et P. Jové (PAL. LAT., 4 (1934) 72-73) “(?) plumarium” : quae tamen vox hoc sensu neque in lexicis neque in glossariis invenitur; cfr. DUCANGIUM: “plumarium” : 'pulvinus plumis fartus’. Novus igitur hic vocis sensus non inducendus videtur. -Bacci (Lexicon4 ) et Badellino (Di­ zionario, s.v. piumino) proponunt etiam: “peniculus plumeus”. -L. Vives (Exercitatio, Ves­ titus, op. om., p. 325) hoc sensu adhibuisse videtur muscarium: "Hinc purga diligenter [pulverem) muscario illo setaceo”; quod ibidem explicatur: “scopula vocatur vulgo”; et CORET (Diálogos, p. 163) interpretatur: “después limpiólas con aquella escobilla de cer­ das”, et C. FERNANDEZ (Diálogos, p. 280): plumero. 11. INTEGUMENTO [cubierta - coprimacchina, copertina]: integumentum est 'id quo alia integimus, involvimus’ (cfr. supra, II, adn. 35). 12. M a l l e o l i [teclas - touches - tasti]: qua voce multi iique prestantissimi viri usi sunt: Cognasso (Il latino, s.v. tasto), Avenarius, Juventus, Hungarica (25, 10, 95, m. junio, a. I94I), Mariano, Bacci (Lexicon, s.v.), LATIN., 5 (1957) IV; 6 (1958) I, II, III in operculis; eaque vox ex propositis omnium aptissima videtur. -VALLAURI habet: “regula”; alii: “tegula”; C. MARIANO: “pinna, lingua, malleolus” (de organo); Juventus (a. 21, fase. 6, p. 82, 83, et 21, 6, 86): “ligula”; P. I. GONZALEZ (PAL. LAT., 2 (1932) 28) et EM. JOVE (Ibid., 4 (1934) 72): “tudicula”. Sed Jovëus in Candidato L. (1 (1928) 21) “teclam” proposuerat adhibendam; quam deinde, ut patet, rejecit, et a. 1932 (PAL. LAT., 3 (1933) 33-34) lucubrationem edidit: “Vocabulum “tecla” undenam ducat originem” : in qua “tudiculam” proponit vocis (tecla) notationem (tudicula - tudecula- tudecla - tecla). At COROMINAS (Diccionario, s.v. tecla) vocabuli originem fusius uberiusque investigat, et mirum est illum eruditissimae disputationis ita finem facere —qua cum P. Jové et Gon­ zález quodam modo in novam vocem latinam convenit: “Como nombre de la tecla es po­ sible que se empleara en latín moderno tudicula (derivado mal formado de tudes, -itis, 'martillo'), pues así lo afirman Bluteau y Ant. (aunque nada de esto encuentro en Du C.), pero está claro que de ahí no puede salir tecla fonéticamente”. -Nota tudiculam a Columella (12, 52, 3), alio sensu, adhiberi. 13. P in n u l a e : quanquam omnes dactylographi “tudites” appellari possunt mal­ leoli, tamen sunt nonnulli quibus “pinnulae” nomen aut “globuli” indere possumus. “Mal­ leoli” erunt ii quibus “litteras” chartae pangimus seu inscribimus; “pinnulae” vero seu “glo­ buli” qui non pulsari sed quasi deprimi tantum videntur, neque iisdem litteras scribimus. — “Globulos” ex rei similitudine, “pinnulas” ex Caesare et praesertim ex Vitruvio dicimus. 14. NICHELIO [níquel - nickel - nichel, nichelio]: hanc vocem nickel H. IACOBELLI (Alma R., 11 (1924) 26) in controversiam adduxit et Almam Romam legentes rogavit ut sententiam ferrent quo modo latine vox reddenda esset; et J. TASSET (Ibidem, 11 (1923) 44) “metallum veteribus ignotum” nicelum vocavit, sed ipse lacobelli (Ibid, 11 58

IV, 8, 15-19

D a c t y l o g r a ph u m

panno 16 contingantur; — ut typi 17 semper nitidi in scriptis appareant duriore penicillo, adhibita interdum benzina 1 8 , detergeantur; — memoria tene litterarum ordinem in malleorum serie19 descriptum et ita teneas ut, dum malleolos pulsas, litteras non inspicias; — si ex dactylographe maximum percipere vis proventum et fructum omnes manuum digitos movere debes eisdemque semper digitis ad eosdem malleolos percutiendos uti; — uno semper tenore et una impulsionis vi malleolos pulsa eosque leniter deprime.

8 Cum autem domum me conferrem, Marcus amicus mihi obvius fac­ tus est; qui, cum dactylographum, laetitiae gestiens, me emisse dixissem, ducem et magistrum peramice se fore promisit —cum non tantum machinae tractationem nosset sed et machinarum reparator esset—. Domum igitur in­ gressi ad dactylographum assedimus ejusque descriptionem ita ille digessit:

(1924, 64) illud nikelium (nikelina pecunia) in latinum convertit; quam vocem deinde scrip­ tores adhibuerunt mutata tamen scribendi ratione in nichelium (ita Luciano. C. Mariano. Bacci): “nichelio obductus, obtectus” (= niquelado). -Qui de voce disputarunt, ejus ori­ ginem multimôdis sunt interpretati (cfr. Alman R., 11 (1924) 44; Bacci, Corominas, cet.).

15. E n c a u s t o [s e u ma l t h a ] pic t a [pintado al fuego, esmaltado]: “encausto pingere” (dipingere al fuoco), cfr. BACCI (Lexicon s.v. bulino et smalto); C. MARIANO, COGNASSO (Il latino, s.v. smaltare); quos etiam de v. “maltha” conferas. 16. VILLOSO PANNO [gamuza]: quae vox hispánica gamuza hic non “rupricápram Pyrenaicam” (camoscio) neque ejus pellem significat, sed pannum aliquem villosum seu laneum ad res detergendas; quanquam omnes hi sensus eadem voce hispánica gamuza ex­ primi possunt. 17. TYPI [tipo - tipo]: sunt ipsae litterarum formae; vocabulum sumimus ab arte typographica. 18. Be n z in a [bencina - benzina]: de hac voce cfr. quae alibi dixi (PAL. LAT., 29 (1959) 87 η. 36); cfr. infra, XV,. 6, n. 35. 19. MALLEORUM SERIE [teclado - tastiera]: Vallami habet: “regularum series”; Luciano: “malleorum series, malleoli” —quae Bacci probat—; C. Mariano: “pinnarum, linguarum, malleorum ordo vel series” (in organo); nescio an “abacus” ex rei similitudine probari possit; ( + ) “tastaturam, ( + ) tastarium” (in organo) nescio quis in Soc. Lat. (4 (1936) 59) perperam innovare voluit. 59

No v a

IV , * I-* 13

v e r b a l a t in a

1Z

*1. spatiorum vectis ’ 2. pinnula grandium litterarum ’ 3. pinnula majuscularum stativa '4. reditionis [regressus] pressoriolum ®5. clavicula coloris taeniae “6. calculatoris decimani retinaculum “7. manubriolum linearum, manubriolum: inter­ spatiorum ®8. caput laevum cylindri ”9. orbiculus conexionis ‘10. clavicula stativa interspatiorum '11. vecticulus carro solvendo '12. vecticulus marginum automatorum 13. marginum retinacula

espaciador, barra de espacios tecla de las mayúsculas tecla fijamayúsculas

barra dello spaziatore tasto delle maiuscole, (liberamaiuscole') tasto fissamaiuscole

tecla de retroceso

tasto di ritorno

indicador del color de la cinta fijatopes del fabulador

commutatore del nastro inchiostrato

palanca espadadora interlineal

leva della interlinea

cabeza izquierda del rodillo botón del embrague palanca del cambio de interlineación palanca para soltar el carro palanca de los marginadores automáticos marginadores

manopola sinistra del rullo bottone della frizione levetta di regolazione dell’interlinea liberacarrello leva dei marginatori automatici marginatori

60

D a c t y l o g r a ph u m

IV, * 14*25; 9, 20-24 Ί4 . '15. ’ 16. Ί7 . ‘18. ‘19. ‘20. '21. '22.

spatiorum indiculus chartae sustentaculum cylindrus pressorium chartae vecticulus marginum caput dextrum cylindri vectis solvendae chartae vectis premendae chartae globulus calculatori decimano auferendo '23. globulus marginibus auferendis '24. calculatoris decimani globuli 25. pinnula dextra majuscularum

indicador de espacios apoyo, repisa del papel rodillo aprietapapeles palanca de los marginadores cabeza derecha del rodillo palanca sueltapapel barra sujetapapel anulador de los topes del fabulador sueltamargen y párrafo

graduazione del marginatore reggifoglio rullo pressacarte leva dei marginatori manopola destra del rullo leva liberafoglio premicarta leva di riporto a zero del tabulatore liberamargine

teclas del fabulador decimal tasti di comando del tabulatore tecla derecha de las mayúsculas

tasto delle maiuscole

9 H aec est machina scriptoria Hispano-Olivettiana 20 —novum quidem exemplar Domus, “Lexicon 80” dicitur, quae ut vides vere cataphracta 21 est—; litterarum typos in extremis vectibus22 mobilibus caelatos habet; qui vectes, cum malleoli comprimuntur, statim excitantur et typi in charta de­ scribuntur ope taeniae 23 colore intinctae. Singulis digitorum pulsationibus cylindrus 24 et taenia uno spatio ad sinistram procedunt, cum autem versus conscriptus est, carrulus25 ad dexteram defertur ut alia ducatur linea”. 20. H is pa n o -Ol iv e t t ia n a : Domus italica Olivetti propriam conficit machinam scriptoriam eamque variis formis instruit: sunt enim machinae officii, portabiles, manuales, electricae. In Hispania ab eadem domo vocantur Hispano-Olivetti: quam in latinum con­ vertas “Olivettiana”, ut saepius in Latinitate Vaticana leges. 21. CATAPHRACTA [blindada, acorazada]: per translationem “cataphracta” dicitur, est enim vere 'ferreis laminis conserta tectaque’. 22. VECTIBUS [palanca]: “vectis, vecticulus” optime in hac re per translationem dicimus, cfr. Alma R., 24 (1937) 45. 23. T a e n ia e COLORE INTINCTAE [cinta de color]: “taeniam” usurpemus —quam alii etiam “lemniscum (cfr. Alma R., 24 (1937) 45), fasciolam, vittam” dixerunt—; colore intincta: si mavis “colorata”; “colorius” vero est variis coloribus pictus; neque opus videtur ut taeniam “coloriferam, colorificam” faciamus. 24. CYLINDRUS [rodillo]: est “lapis aut lignum aut quidvis aliud, oblongum quod sit ac rotundum instar columnae, aequale tamen omnibus partibus...” (cfr. FORCELLE NI, s.v.); quae vox rei aptissime aptatur. [1] Lectores humanissimi id animadvertant numeros, quibus stellula praeponitur, ad imaginem machinae delineatam et ad verborum indicem, quae in adversa pagina prostant, referri. 61

No v a

IV , 10, 25 * 3*-9

v e r b a l a t in a

1 0 “Malleolorum vides et pinnularum scriem j1] et in infima parte spa­ tiorum vectem* 1 ; cum autem prima littera grandibus litteris est scribenda pinnula, quae ad sinistram* 2 et ad dexteram* 25 est, deprimitur: quod si vox, index, sententia grandibus litteris scribenda sint, alia juxta est stativa “ma­ juscularum” pinnula* 3 ; habes etiam reditionis pressoriolum*4 ut, si quid perperam scripsisti aut mutare vis, deleas aut corrigas. Non nunquam taenia duplici colore apponitur; ut autem colorem in scribendo seligas hanc coloris claviculam* 5 convertes. Sunt etiam calculatoris decimani globuli*24 ad ratio­ nes computandas et calculatoris retinaculum* 6 . Cum vero linea absoluta est hoc interspatiorum manubriolum* 7 leniter manu comprimes, quo charta unum spatium supra ascendit et locus ad aliam lineam scribendam datur; juxta est caput laevum cylindri* 8 , cui dextra parte caput dextrum* 19 respondet, et conexionis orbiculus* 9 ”. 25. C a b r u l u s [carro]: fortasse ita dictum quia movetur, seu ab una in aliam partem machinae decurrit. * 3. St a t iv a ma ju s c u l a r u m PINNULA [tecla fijamayúsculas] : “stativus” est 'qui stat, fixus, immobilis’. Licet veteres dixerint “grandes, grandiores litteras”, nos “majusculis” (majusculae -arum) claritatis et brevitatis causa non nunquam uti possumus, nam et Cicero “majusculam curam” dixit et Plinius “folia majuscula”; et recentiores et qui de Orthogra­ phia scripserunt, de litteris majusculis et minusculis loquuntur; cfr. A. Ant. VERNEII, De orthographia latina, Romae I747, p. 8: “Quandonam littera majuscula apponi debeat dictionibus, disquirunt politi homines”; eaque conferantur de quibus P. Springhetti (Lexicon, s.v.) disserit. * 4. Re d it io n is PRESSORIOLUM [tecla de retroceso]: “reditio” est 'reditus, regres­ sus’ et adhibetur a Caesare et Cicerone; “pressoriolum” est “parvum pressorium”, i. e. 'instrumentum quo aliquid premitur’. Dic etiam “pressoriolum, pinnula regressûs, retro agens”.

* 24. Ca l c u l a t o r is d e c ima n i g l o b u l i [teclas del fabulador decimal]: “globu­ lum” adhibui in his malleolis designandis quia ex singulari eorum forma globulos exprimere videntur. “Decimanus” est ad decimum numerum pertinens; Vallauri, Mariano, Bacci aliique ita decimal interpretantur: “decimanus, decumanus”. — “Calculator” est qui rationes con­ ficit, eaque vox a Martiale usurpatur et rei bene consonat. * 7. MANUBRIOLUM INTERSPATIORUM [palanca espadadora interlineal]: “manubrio­ lum” est 'parvum manubrium: quo aliquid manu tenetur’, remque apte exprimere videtur. —“Interspatium” significat 'intervallum’, et est apud Tertullianum, Orat., 25. * 9. CONEXIONIS o r b ic u l u s [botón del embrague]: “conexio” est 'conjunctio, actus conectendi’ et embrague est 'actus conectendi, communicandi cum axe motorio’. — “Orbicu­ lus” est 'parvus orbis, circulus, rotula’. 62

D a c t y l o g h a ph u m

IV, 11-13, 26-27

11. “Lineae uno spatio vel duobus inter se separantur, quod facile hac stativa clavicula interspatiorum* 10 assequeris; ut autem lineae eodem semper incipiant et finiant loco seu in uno consistant chartae margine est vecticulus solvendo carrulo* 1 1 , et ad laevam et ad dexteram sunt marginum automatorum vecticuli* 1 2 * 18 et marginum retinacula* 1 3 . Sunt etiam spatiorum indiculus* 14 —si spatia computare vis— et char­ tae sustentaculum* 15 ; cylindrus* 16 in quo charta implicatur et pressorium prius chartae* 1 7 . Invenies tandem vectem solvendae*20 aut premendae char­ tae* 2 1 , globulum auferendo calculatori decimano*22 et marginibus auferen­ dis* 23 (seu emarginantem)”. 12. “Quod si nonnulla epistulae tuae vel scripti exempla excudere vis, in promptu est charta transcripticia 2 6 , qua adhibita haud pauca habebis transcusa exempla2 7 ”. 13. Praecepta et explicationem machinae scriptoriae, quae a Marco perhumaniter accepi —cuique maximas egi gratias—, memoria tenebo ut fa­ cilius in dactylographo tractando in posterum me expediam.

26. CHARTA TRANSCRIPTICIA [papel de calco (de copias)]: “transcripticius” est per transcriptionem, transcribendo, exscribendo factus’. 27. TRANSCUSA EXEMPLA [ejemplares, copias calcadas, sacadas a calco]: cum cudere” sit 'pulsare, tundere’, “transcusa exempla” erunt illa folia, illae chartae quae uno ictu, dum in dactylographo scribis, tunduntur et ope transcripticiae chartae transcribuntur (de his vocibus cfr. FORNARIUS - AVENARIUS, Alma R., 24 (1937) 45 et JOVEUS, Ibidem, I4 (1926) 49); cfr. supra, II, 2y.

63

V DE GRAMMOPHONO *

1. MAXIMUS. — Salve, Juli; jam diu est, o bone, cum te non videram, et admodum gaudeo quod mihi nunc obvius fis. JULIUS. —■Salve· et tu, Maxime; cur adeo de adventu meo gaudes? Rectene apud vos? MAXIMUS. — Ita, recte. Sed magno gaudio afficior quia pater paucos abhinc dies mirum commodumque emit grammophonum 1 . J. — E t ego de prospero rerum apud vos eventu voluptatem capio ac laetor quod me certiorem facis de grammophono a patre tuo nuper empto. Nos jam pridem hujusmodi instrumentum 2 habemus.

1. Ge a mmo ph o n u m [gramófono, tocadiscos, - grammophone - grammofono]: hanc scribendi vocis rationem (grammophônum) tenet ac defendit P. Caelestis Eichenseer (cfr. PAL. LAT. 17 (1957) 86), quocum conveniunt Wagner (Dictionarium... hungar.-lat. s.v.), L. Cognasso (II latino), Padellino (Dizionario ital.-lat., sub fin.: Piccolo lessico), Mariano (Nuovo Dizionario ita l.-la t.; qui grammophónium perperam scribit). — Alii vero gram­ mophónium scribere malunt, ut Card. A. Bacci et Latinitatis scriptores; (P. Springhetti alias voces simili ratione proponit: telegraphium, phono graphium, cfr. Institutiones stili lat., p. 101). Qui primam tenent sententiam etymon vocis graecum respiciunt, qui vero alteram, usitatiorem apud Romanos harum vocum finiendi modum (-ium) sequi videntur: cfr. PAL. LAT. 27 (1957) 88; 30 (1960) 28-29; 33 (1963) 77-78. 2. INSTRUMENTUM [aparato - appareil - apparecchio]: alii —Cognasso, Mariano, Tempini (Manuale di conoers. lat., p. 168)— proponunt: “machina” ; adhiberi aliquand» poterunt suis locis recte aptanda “machinatio, machinamentum” (cfr. QUICHERAT, Dic­ tion. franç.-lat.). Neque omnino reprehendendus videtur qui moderate et prudenter appa­ ratum usurpet (cfr. Cognasso: “apparatus radiophonicus”), cum antiquus hujus vocis sensus facile ad res nostrae aetatis deduci possit; qua interdum nos usi sumus (cfr. Nova et v., p. 2, et infra, V,5; XVIII, 6, 16) et cl. v. H. Tondini (Electrica domus utensilia, LATIN., 13 (1965) 12; 23).

"PAL. L A T, 32 (1962) 410-417. 64

V, 2, 3-8

De

g r a mmo ph o n o

M. — Quod probe scio, nam saepius discos3 musicam exprimentes ma­ xima delectatione apud vos audivi. J. — Ita sane; pater enim studio musicam audiendi flagrat ejusque animus suavissima completur voluptate cum musicam classicam et recentiorem 4 , musicae concentus5 , aut Mozart et Beethoven symphonias0 auditu per­ cipere potest. 2. M. — Apud Paulum amicum grammphdnum me vidisse recordor vetus absoletumque quod manubrio 7 versatur et bucinam habet qua sonos verbaque majore intentione percipiantur. J. — Haec est quidem vetus grammophonorum forma8 ; nostra vero aetate grammophona fere electrica sunt. 3. Disco [disco - disque - disco]: Cognasso: “orbis, discus phonographicus”; H. H. Paoli: “discus grammophonicus” (cfr. PAL. LAT., 27 (1957) 149); P. I. González (PAL. LAT., 23 (1953) 11); “discus (phonographicus)”; P. Caelestis (PAL. LAT., 27 (1957) 89): “discus grammophonicus, phonographicus”; neque probabilis afferri potest ratio qua orbem tantum adhibeamus et a disco recedamus, nam veteris sensus translatio in duobus exstat vocibus, illudque tantum invenimus discrimen quod orbis est vox plane latina, discus autem, qui a Cicerone adhibetur, a Graecis ducitur. — C. Bacci (Lexicon) habet: “orbis phonographicus”. 4. MUSICA c l a s s ic a - MUSICA RECENTIOR [música clásica, música moderna]: ita P. L. Sansegundo (PAL. LAT., 24 (1954) 214); et licet classicus aetatis sit argenteae, rem tamen exprimit vere definitam et musicam 'primae, optimae classis seu optimi ordi­ nis’ significat. 5. Mu s ic a e CONCENTUS [concierto - concert - concerto]: usitatus est hic nostrae aetatis novus sensus, qui facillime cum vetere aptatur, ac vel hic fere apud scriptores ro­ manos reperîtur, ut: “Ille avium concentus in agris” (VIRG. Georg., 1, 422); “Concentu victus ,vocis lyraeque” (OVID. Metam., 11, 11); “Acuta cum gravibus temperans varios aequabiliter concentus efficit” (CIC. De re pubi, [Somnium Scip,] 6, 18 (5). —Sunt qui, ut Morcelli, Bacci, concentui “musicum” addant (musicum concentum), sed saepius re­ dundabit.

6. SYMPHONIAS [sinfonía - symphonie - sinfonia]: ita Mariano, Tempini, (Manua­ le di conoers. lat., p. 167). —Ceterum symphonia non nunquam idem valet atque con­ centus, est enim eadem vox graece; alias vero ad genus quoddam musicum spectat quod ex multorum instrumentorum concentu symphonia appellatur. 7. Ma n u b r io [manecilla, manubrio]: est enim illud ferramentum quod 'manu capitur’, quodque versando interior grammophôni machinatio intenditur; dices ergo: “grammophonum manubrio versare, grammophonum intendere” = dar cuerda al gramófono. 8. F o r ma [sistema, modelo]: forma ’est delineatio et exemplar operis; imaginis forma, formae figura, species formae’ (cfr, FORCELLINI); hic etiam “structuram” dicere potes. 65

V, 3, 9-11

N o v a v e r b a l a t in a

Μ. — Grammophonum, ut musicam selectam, sacram et profanam 9 domi audiatis, magno vobis usui est. Nos vero ut linguas exteras discamus, ac vel latinam, usurpabimus. J. — Optima sane discendi ratio, nam ut sermonem patrium alios au­ diendo pueri discimus, ita etiam aliarum gentium linguas, grammophoni discos audientes, discere possumus. M. — Ita est; amici in Hispania mihi sunt qui gallica et anglica lingua loquuntur 10 iisque linguis admodum bene discis phonographicis instituti sunt. J. — E t ego amicos novi qui sermonem gallicum hac via optime didi­ cerunt. Multae quidem sunt rationes quibus linguas exteras discere possumus, ut “Assimil, Linguaphone, Polyglophonum CCC”, quod mihi maxime placet. Nuper hujus Domus discendi linguae latinae rationem vidi quam emere propediem constitui. M. — Omnes, ut credo, optimae erunt si magno animi studio et constan­ tia eas prosequaris, praesertim si epistularum commercio1 1 , in exercitationibus scripto perficiendis, moderatorum monitis praeceptisque ducaris.

9. MUSICA s a c r a ET PROFANA [música sagrada IJ profana]: “profanus” est “sa­ cro” contrarius, cui saepe conjungitur: “Miscebis sacra profanis” (HORAT. Epist., 1, 16, 51.), “Secernere sacra profanis” (ID. Ars poët., 397); quae voces ad musicam sunt relata ac saepissime in documentis adhibentur.

10. An g l ic a LINGUA l o q u u n t u r [hablar inglés - parler l’anglais - parlare l’in­ glese]: Anglia, Anglus, anglicus sunt voces serioris latinitatis, quae tamen nostra aetate pro antiquis Britannia, Britannus, britannicus non nunquam adhibentur. — “Loqui lingua latina, graeca, gallica, anglica” (animadverte casum ablativum, non vero “accusativum”), vel etiam “latine, graece, gallice, hispanice loqui”. 11. E pis t u l a r u m c o mme r c io [correspondencia epistolar - corrispondenza epi­ stolare]: sunt qui hanc locutionem reiciant aut minus probent; de qua ad nos scripsit P. Caelestis (cfr. PAL. LAT., 28 (1958) 291): “Nam in fasciculis Palaestrae Latinae haud ita recte scribi solet: Epistularum inter socios commercium, ubi hunc fere in modum res, de qua agitur, verbis exprimenda est: “Epistulae sociorum missae et allatae”... —Cui responsum dedi: “De locutione illa quae est commercium epistularum non omnes in ean­ dem convenire sententiam certo sciebam, et ideo quod prius “commercium epistolare” dicebamus, in nova edendae PALAESTRAE LATINAE ratione in “epistularum inter socios commercium” commutavimus” ... —Et quod tunc significaveram, “auctores haud suspectae sed purae latinitatis sine ulla sensuum distinctione commercium epistularum aut litterarum admittunt et adhibenda proponunt”; in quibus commemorandi: Vallami, Mariano: “litterarum commercium”; Bacci, Badellino, H. Paoli: “epistularum commer­ cium”; Bione, Georges: "litterarum, epistularum commercium - cum alqo - inter alqos”. 66

De

V,*l-7

*1. megaphôn[i]um,[i]i megalophônumj '2. discus,i orbis,is 3. phonophoron(1), i 4, vocis intentio 5. toni claritas 6. funiculus electricus 7. pinna,ae

g r a m m o ph o n o

altavoz

altoparlante

disco

disco

pick-up volumen de voz claridad de tono hilo, cordón eléctrico enchufe, clavija

fonorivelatore volume di voce chiarezza di tono filo elettrico spina

(’) Ut hoc vocabulum latine reddamus naturam et finem rei nos investigare oportet; idque facile intellegemus singulare propriumque hujus instrumenti esse ut vibrationes acusticas grammophdni in tensiones electricas convertat et in megaphonum transmittat: quo “vox foras ducitur”; verbum igitur a Graecis sumamus —id enim in verbis technicis saepe praestat—, et phonophoron [phonophorum] fingamus: cujus verbi est vis ’id quod vocem ducit, educit, quam notionem exprimere studebamus. Similia habes vocabula: hexaphoron - hexaphorum MART., 2, 81,1 octophoron MART., 6, 84, 1 acratophoron CIC. De fin., 3,15 trapezophoron CIC. Ad fam., 7, 23, 3 Ac simili ratione factum et inductum est sema-phoron, semaphorum; et rectius, ut videtur, dicemus phonophoron quam phonophoros cum illud ad res, hic vero ad hominem referatur. —Ceterum, me apte rei nomen imposuisse comperio ex ipsa voce italica fono­ rivelatore, quae ad verbum respondet propositae a nobis phono - phoron. 76

No v a

V, 4, 12-18

v e r b a l a t in a

J. — Quando curriculum 12 ad linguam anglicam ediscendam incipies? Μ. — Crastino die. 4.

J — Scisne recte grammophònum pectractare? Μ. — Parum quidem; sed velim ut singulas instrumenti partes tu perse­ quaris. J. — Primum rem ipsam ejusque historiam noveris oportet; et ex historia eognitum habes Thomam Edisson, virum m disciplinis physicis peritissimum, arino 1877 phonográphum 13 invenisse, quo instrumento vocis humanae vibra­ tiones vel quilibet sonus in cylindro14 inscribuntur. M. — Qua vero ratione id fit? Nam mira est res. J. — Haec machinatio 15, ut dixi, sonorum vibrationes 16 seu sonum quem­ libet vibrantem excipit et in cylindro, qui cereus esse solet, incidit1 7 ; haec vero incisio stilo vel graphio 18 fit. M. — Bene se habet; sed quo modo sonus in cylindro prius incisus in sonum vel vocem humanam iterum mutatur? 12, curriculum [curso - corso]: aliquando “scholarum tempus, ratio”... adhiberi po­ terunt; sed cursus et curriculum retineantur illo vulgato et peculiari sensu quo ’alicujus disciplinae materia seu lectionum series’ designantur. —Georges Kl. Deutsch - Lai. -Worterb.) habet: ’ institutionis cursus, quem dicimus; *uno semestri cursu nimis multa tractare”. Cfr. supra, IH, n. 8.

13. PHONOGRAPHUM [fonógrafo - phonographe - fonografo]: has voces, ut supra dixi sub η. 1, alii interjecto -i- (phonographium), alii praeciso (phonográphum) scribere malunt. Id tamen est animadvertendum, ut alias monui (PAL. LAT., 26 (1956) 169; 27 (1957) 86, 87, 88; 30 (1960) 28-29-33 (1963) p. 77-78), in his verbis altera compositi pars non a graphio duci, sed a verbo graeco γράφω. In hac voce explicanda, est verae ety­ mologiae confusio. 14. CYLINDRO [cilindro - cylindre - cilindro]: eodem quo apud veteres invenitur sensu, cfr. CIC. Nat. deor., 1, 10, 24. 15. M a c h in a t io [mecanismo]: est 'machinamentum, machina’; cfr: “Haec cum machinationibus demissa in flumen defixerat” (CAES, B.G., 4, 17). 16. VIBRATIONES [vibración]: in qua voce sensus verbi vibro, i.e. “paululum agitor, concutior, tremo”, retinetur. 17. INCIDIT [grabar]: usurpari etiam potest inscribere; “inscribere” autem ’speciatim est incidere, notare, signare, incidere, segnare, bollare: “Quis robur illud cecidit, do­ lavit, inscripsit” CIC. Divinat., 2, 41, 86 (FORCELLINI); cfr. supra “in cylindro inscri­ buntur”. 18. STILO - GRAPHIO [estilete, punzón]: quae idem valent, i.e. 'stilus, ferreus, aeneus, osseus, quo veteres in ceratis tabulis scribebant’. 68

V, 5, 19-21

D e g r a a Im o ph o n o

J. — Id quidem facile postquam multa rècêntiora inventa facta sunt. Aemilius enim Berliner, vir rebus physicis doctissimus, aliud reppërit instru­ mentum quo, sonus voxque amplificantur1 9 ; estque quasi contrarium phonographi instrumentum; nam phonographi cylindrus in grammophono converti­ tur in discum ita ut acus 20 in incisiones labatur: quo lamina vibrat et sonos prius inscriptos iterum reddit. ·—Nunc autem qua re grammophonum appelle­ tur penitus perspicies. M. — Explica, sis. 5. J. — Prima hujus vocabuli compositi pars e voce graeca γράμμα ducitur et “litteram” significat, altera vero a voce φωνή et “verbum, sonum, sermo­ nem” latine exprimit: ejusque sensus est “sonus litterarum”, ita ut grammopho­ num idem sit atque apparatus quo vox sonusque exprimantur. M. — Vocabulum igitur rei optime quadrat. Enarra nunc grammophoni tractationem. J. — Grammophona, quae mechanica dicuntur, sic tractantur: manubrium versatur, cujus conversione machinatio quaedam horologii similis intenditur2 1 , atque interior machinatio certum et aequabilem catini motum, cui discus imponitur, reddit. M. — Quid aliud faciendum? J. Clavem seu vectem 2 2 , quo catinus 23 gyros seu circuitus ducet, vertes; 19. Am p l if ic a n t u r [amplificar]: cfr. “Sed duros et quasi corneolos habent introitus... quod his naturis relatus amplificatur sonus” (CIC. Nat. deor., 2, 57, 144). 20. Acus [aguja]: eadem ratione latine acum dicimus qua apud nos in rem novam et peculirem hoc nomen translatum est. 21. I n t e n d it u r [“intendere horologium” : [dar cuerda al reloj - remonter la montre - caricare l’orologio]: cfr. quae Avenarius scripsit: “Horologia ubi vis motiva relanguit, novo motu donanda sunt. Hic italus serae latinitatis usus verbo caricare dicit horologium, nos dicimus “die Uhr aufziehen”, ex quo ego antehac “retorquere horologia” dicebam, nunc ab illo Baccio doctus, et a Georgio meo instructus, dico “dare vel potius restituere horologio machinationem... Neque adeo raro fit ut horologiarii indices vel lanceolae aberrent a vero tempore, ut oporteat accommodare”. —Cui ipse respondi: “Retorqueri quodam modo horologi machinatio videtur, et ideo quibusdam placeat verbum “retorquere”. Multi tamen scriptores —praeter illas Bacci locutiones (“dare, agere horo­ logio machinationem”)—, “intendere horologium” etiam dixerunt (cfr. J. Wagner, Dictionarium hung.-lat., s. v. óra), Capellanus-Lamer (Sprechen Sie Lateinisch?1 1 p. 6), MengeMiieller (Langenscheidts Taschenwortoerb., s.v. aufziehen); Bione (Vocabolario della l. lat.); ‘horologii machinationem instruere”. Tu dicis “accommodare horologium” [poner el reloj en hora], alii etiam “componere, instruere” fortasse dicent” (cfr. PAL. LAT., 27 (1957) 143 et 146). 69

V, 6, 22-30

N o v a v e r b a l a t in a

bracchiolum 2 4 , cui est appositum diaphragma 25 cum acu, caute aptabis et disco, impones qui vocem humanam, modos musicos... statina referet; ut autem vox amplificetur, grammophonum bucina 26 instruitur; quod si cursus seu rotationis 2 ' velocitatem temperare vis, velocitatum moderamine28 uti poteris. 6· Sub vesperam hodie te conveniam et in domo tua singularum partium usum tibi enodabo. Nunc id quidem memoria tene: pinna 2 9 , quae in ipso grammophono est, electridis prehensionem 30 facies; elavem seu vectem con22. C l a v e m - VECTEM [llave, palanca]: clavis, clavicula, vectis sunt voces novis rebus aptatae. 23. C a t in u s léxica silent.

[plato, plataforma]: ita P. I. González (PAL. LAT., 23 (1953) 11);

24. B r a c c h io l u m [brazo, bracito]: ibidem P. González habet “bracchium”. Cfr. supra, II, n. 11. 25. DIAPHRAGMA [diafragma]: proprie est 'membrana quae cor et pulmones a jecore et liëne distinguit, saeptum transversum’, (cfr. FORCELLINI), et dictum est a διά et φράγμα (saeptum). — Quae vox in nostris linguis ad membranas telephôni, phonogrSphi, grammophôni translata est: quod et latine jure facimus. 26. BUCINA [trompa]: adhiberi etiam potest tuba, ut Card. A. Bacci proponit (Lexicon, s. v. fonografo). “Veri tamen valde simile est, et rectas tubas fuisse, ut hodieque; certe Vegetii tempore tuba recta fuit, ut ipse tradit... Quare differt a bucina et cornu, quae semper curva sunt” (FORCELLINI, s. v. tuba). — Illam vero grammophoni curvam esse patet. 27. CURSUS ■ROTATIONIS [rotación]: rotatio, quanquam non est optimae latinitatis, adhiberi tamen potest ad rem expressius declarandam et locutionem nostrae aetatis aptius definiendam. 28. VELOCITATUM m o d e r a m in e [mando, regulador de velocidades]: sunt voces novis rebus accommodatae. 29. P in n a [enchufe, clavija - fiche - spina]: pergratae erunt legentibus quae a Patre A. Avenario et Dre. J. Holzer datae sunt epistulae de ratione latine reddendi voces enchufe - clavija - Stacker (cfr. PAL. LAT., 24 (1954) 194-195; 25 (1955) IO4-IO5). — Clavicula, ut vox communior, accipi potest; “spina” vero non admodum apta videtur (cfr. PAL. LAT., 25 (1955) 105); neque bipennium - bipinnium novare necesse est, quod a P. Avenario proponitur et, rejecta dubitatione, a J. Holzer recipitur. Sed substantivum optimae notae bipennis, is sufficit -—cujus primaevus sensus parum deflectitur—; nam 'figurate est 'utrimque aciem habens’; a bis et pinna, quae rem etiam acuminatam signi­ ficat, ut Quintii., 1, 4, 12 docet” (cfr. FORCELLINI, s. v. bipennis). ■ —At pinna saepius satis erit. 30. E l e c t r id is PREHENSIONEM [toma de electricidad - presa di elettricità]: conferantur loci supra commemorati ubi P. Avenarius et J. Holzer de re sapienter dispu­ tant. —Neque hic ad “capsulam prensoriam” (caja de enchufe) haec verba refero, sed ad

70

De g r a mmo ph o n ô

V, [61, 31-35

vertes et statim indiculum 31 senties accensum; moderamina deinde vertes quibus vocis intentio 32 et toni claritas33 temperantur; rotam moderatricem velocitatum 34 suo loco pones prout unusquisque discus postulat, bracchiolum tandem ita admovebis ad dexteram ut discus gyros ducat, tunc denique cau­ tissime bracchiolum, graphio instructum, disco aptabis, quo vocem a megaphono 35 transmissam ilico audies. M. — Facillima ergo res; hac te nocte domi exspectabo et discorum seriem seu linguae anglicae cursum, te praesente, fausto omine incohabimus. ipsam “electridis prehensionem”, quae “pinnae” (clavija) cum “capsula matrice” (caja de enchufe) conexione efficitur, eaque electris in grammophonum transit.

31.

In d ic u l u m [indicador]·, res consonat voci.

32. Vocis INTENTIO [volumen de la voz - volume]: Quintilianus cum de pro­ nuntiatione et voce agit, saepius vocis et soni “intentionem” (11, 3, 40-46) et “contentio­ nem” (Ibidem, n. 22) adhibet, et hoc, ut credimus, sensu. 33. To n i c l a r it a s [nitidez, claridad de tono]: cfr. ibidem QUINTIL., 11, 3, 41 et VITRUV-, (5, 3, 7)... “ad chordarum et sonitùm claritatem perficientur”. 34. Ro t a m mo d er a t r ic em v el o c it a t u m [regulador de velocidades]: cfr. PAL. LAT., 30 (1960) 218, n. 11, ubi de birota agens eâdem usus sum voce, et infra XIV, n. 11. 35. Meg a ph o n o [altavoz, altoparlante - haut-parleur - altoparlante]: proposita sunt: “vocis propagator” (P. I. Gonzalez, PAL. LAT., 23 (1953) 12); “capsa megaphonica..., altiloquium, vocis amplificator” —alia quae minus probentur— (cfr. Cognasso); “vocis amplificator, vocis propagator, megaphonium, megaphônum; megaphonica tuba, radiophonica tuba” (Bacci, Lexicon, s. v.); “megalophonium, megaphonium” (Sansegundo, PAL. LAT., 24 (1954) 215). —De ratione qua haec verba desinunt cfr. supra sub n. 1. Ceterum et mega- et megaio- usurpantur, a quo et magna compositorum pars nostra aetate ficta deducuntur (ut hisp. megalomania, megaloiardia, megaliiefalia, megaiofonia...).

71

VI VILLA HODIERNA *

1. Hac nostra aetate omnibus, qui opificum 1 laboribus perficiendis aut

negotiis perfungendis aut officinis2 ministrandis operam dant, mos est tri­ buendi aliquot dies feriarum 3 . 2. Qua feriarum quiete Joannes Gundisalvius cum uxore Elisabefha —cum et ipsi magnum negotium gerant—, quindecim dierum spatio perfrui constituerunt. Et urbis relicta continua permotione· hominumque frequentia, in bellum litoris maritimi oppidulum —ubi villam habent omnibus commodis ornatam— convenerunt.

3. Jamque ad villam saepto circummunitam colloquentes accedunt; quibus in via nos consociamus; et data redditaque mutua salute, villae structuram sic Joannes enarrat:

1. OPIFICUM [obrero - ouvrier - operario]: “opifex” est ’qui opus aliquod facit; operator, fabricator, artifex’ (cfr. FORCELLINI. s. v.); “operarius homo” est ’qui operam suam praebet et ideo mercennarius’; “operae” ii sunt 'quorum opera utimur ad laborem’. —Hae igitur voces saepe eadem fere significant; adhiberi etiam possunt “faber, officinator”; de his omnibus cfr. QUICHERAT, MARIANO, VALLAURI, BADELLINO, FORCELLINI. 2. Of f ic in is [fábrica, taller - fabrique, atelier - fabbrica]: apud Forcellinium exempla scripta leges: “officina aerariorum; officina monetae, officinae armorum; officinae aerariae et chartariae”, cet.

3. F e r ia r u m [vacación, día de fiesta - vacation - vacanza]: “feriae” sunt dies quibus ab opere cessamus et ideo etiam pro otio et vitae tranquillitate usurpantur (cfr. locutiones: “scholarum feriae”; “feriae aestivae”; “ferias habere”; tener sus vacaciones; “ferias agere”; pasar las vacaciones; “per ferias”; durante las vacaciones). — “Vacatio” est etiam 'cessatio ab opere’; “Nos beatam vitam in animi securitate et in omnium vaca­ tione munerum ponimus” (CIC., Nat. deor., 1, 20, 53).

* PAL. LAT. 31 (1961) 18-25. 72

VI, [3], 4-7

V il

l a

h o d ie r n a

“Ostium 4 ferreum prostat quod, ut videtis, clausum est; est tamen ap­ positum pulsabulum 5 electricum; quod si comprimimus, tintinnabulum 6 tin­ niet; aut, si vis electrica7 desit, ansam 8 pulsabimus, et statim famula descen-

4. O s t iu m Ipuerta (exterior) - porte - porta]: dicitur ’de quocumque ingressu et egressu et potissimum de prima domus janua’.

5. PULSABULUM [pulsador (timbre)]: “pulsabulum” me olim adhibuisse memini (cfr. Nova et V., p. 23), quod ex Ducangio etiam “campanam”, apud scriptores posteriores, significat (PAL. LAT., 27 (1957) 32). — Attamen P. Avenarius “pressoriolum” proposuit (cfr. PAL. LAT., ibid. p. 30) cujus haec sunt verba: “Ubi ad domum clausam veneris, ad dextram januae vel in media janua conspicies orbiculum, saepe osseum, quem si presseris, virtuti electricae, vel electrico fluento circui­ tum dederis, et campanula electrice excitata sonitum et adventus tui signum dare incipiet. Is orbiculus hic dicitur a me pressoriolum”. —Quod tamen “pressoriolum” Holzerio minus probatur (cfr. PAL. LAT., 27 (1957) 92) aut opus non esse censet; nam “pro pressoriolo —quamvis exstet pressorium pro torculari quodam— sufficit pulsabulum, malleolus, globu­ lus"; quae quidem aptiora videntur vocabula. 6. TINTINNABULUM [timbre, campana]: (cfr. PAL. LAT., 30 (1960) 219, n. 22); tintinnabuli sonitu janitores excitantur et januam adeunt. 7. Vis ELECTRICA [electricidad - électricité - elettricità]: voces electris, idis, vis electrica, electricus a, um apud optimos scriptores nostra aetate vigent; neque rejicienda videntur "fluidum electricum” (ex adjectivo “fluidus”) et “fluentum electricum” (P. AVE­ NARIUS); ac suo loco posita —praesertim cum a rei peritis adhibentur— “electricitas, electrismus” prudenter admitti possunt. 73

No v a

VI, [S], 8-19

v e r b a l a t in a

det claustrumque 9 ostii clavi aperiet. Villa nostra haud magna sane, neque id opus. In fronte 10 sunt janua, fenestrae —vitris11 valvisque 12 munitae—, maenianum 13 e quo in campum et in mare laetus latusque patet prospectus1 4 . Noctu domus ingressus, ope lanternae 15 quae januae imminet, electride collus­ tratur. Intrantibus ad laevam est triclinium, ad dexteram vero exedra1 6 : quae quidem commodissima sunt conclavia1 7 . Aliae domus partes famulis, cellae vinariae et frumentariae atque animalium cohorti destinantur. Totius aedifi­ cationis tecta multiplicis sunt generis: aliud est enim dexexum18 seu in unam tantum partem inclinatum, aliud pectenatum 19 , in duas; aliud vero testudina8. An sa [aldaba, picaporte, llamador - battente, picchiotto]: cfr. “Ansa ostii est anulus ferreus ostio infixus, ad aperiendum, claudendum vel etiam pulsandum" (FORCELLINI, s. V. ansa). — In quibusdam lexicis inveni: “cornix, cantharus, anulus, unemus”, sed, nisi exemplis locisque scriptorum hae voces comprobentur, ab iis abstineri praestat. 9. CLAUSTRUM [cerradura - toppa, serratura]: ex iis quae apud Forcellinium et Rich exemplis habentur aptius vocabulum pro cerradura “claustrum" videtur; in scriptorum locis claves cum claustris saepe conjunguntur.

10. F r o n t e [frontispicio, fachada - facciata, frontispizio]: ita Vitruvius, Inscrip­ tiones aliique scriptores. 11. VlTRIS [vidrio, cristal - verre - vetro]: MARIANO: “vitrum vel lamina vi­ trea”; carminis Horatiani (3, 13, 1) memento: “O fons Bandusiae, splendidior vitro”. 12. VALVIS [ventanillo, postigo]: “Valvae sunt ligneae fores... quibus janua aut fenestra clauditur”... 13. Ma e n ia n u m [balcón - balcon - balcone]: dic etiam “podium”; ita Fornelli­ ni, Mariano, Card. Bacci, Badellino, quos conferas. 14. PROSPECTUS [panorama - panorama - panorama]: Cicero (Pro dom., 116) habet: “Porticus prospectu pulcherrimo”. 15.

LANTERNA: cfr. PAL. LAT., 30 (1960) 220, n. 30, et infra, XIV, adn. 30.

16. E x e d r a [salón, sala de estar, sala de visitas - sala, sala da ricevere]: “exedra est locus apertus in porticu vel etiam sub dio, solibus atque aeri pervius, in quo multae circum positae sellae colloquendi causa’ (cfr. FORCELLINI, s. v.); dicitur etiam de quovis conclavi; et a nonnullis scribitur, ex etymo graeco, exhedra: de qua scribendi ratione cfr. PAL. LAT, 29 (1959) 147, n. 33, et infra XVI, adn. 31. 17. C o n c l a v ia [sala, pieza - sala, salotto]: “conclave” dicitur de quacumque aedium parte quae clavi clauditur; saepe idem sonat atque “cubiculum”. 18. T e c t u m d e v e x u m [tejado inclinado en una sola dirección]: “devexum” est 'declive, inclinatum, qui deorsum fertur’; 19.

Te c t u m

pe c t e n a t u m

[tejado inclinado en dos direcciones]; 74

Vil l a h o d ier n a

VI, 4, 20-25

tum 20 vocatur seu in quattuor partes declive. Supra tectum fulminar 21 —cui annexus est ventorum index 22 — prominet. Ante villam viridarium 2 3 , floribus varii coloris consitum, protenditur; pone vero est hortus 24 arboribus plantatus, ubi aestivo tempore jucundum est conquiescere”. 4. Ubi autem exteriores villae partes et conformationem Joannes nobis explicavit, exedram ingressi sumus, ubi domina Elisabëtha 25 benigne nos excepit atque ut assideremus, comiter invitavit. Deinde illa sic: “Ad exedrae parietem tabulae pictae pendent: aliae sunt udo illitis colori-

20. Tec t u m t est u d in a t u m RICH et alia léxica.

[tejado en cuatro direcciones]: de his vocibus cfr.

21. F u l min a r [pararrayos - paratonnerre - parafulmine]: P. JOVEUS (Alma R., I I (1924) 172) primum proposuit —dum aptius reperiretur verbum— fulminworum 'quasi instrumentum fulmina vorans’; quod tamen Avenarii auribus nonnihil poëticum sonabat (Alma R., 12 (1925) 29) et fulminarem (perticam vel antennam) et aptius fulminare solum proponebat. Cui Joveus (Alma R., 12 (1925) 67): “Plane confiteor quaesitam te propius attigisse rem tuo illo fulminari, quam ipse fulminivoro meo... Quid aliud nempe exprimunt plerumque voces in ar(e), al(e) finitae, quam res, quarum intrinseca ratio, ut philosophi loquuntur, est esse ad aliud? Unde sicut collare vocamus rem quae ad collum, tibiale quae ad tibiam, puteal quae ad puteum, calcar quae ad calcem quidni dicemus id fulminar quod natura sua ad fulmina ordinatur?”. —His sane JovZi verbis COGNASSO consentit —quem tamen sine dubio neque Joveus neque Avenarius legerant—, qui habet: “fulminaris antemna, fulminare; fulminum aversor”; MARIANO vero: “fulminum aversor”; BACCI: “adversus fulmina munimentum, vel munimen; ad fulmina munimen”. —Ceterum de hac voce cfr. Helmantica, 5 (1954) 380 et PAL. LAT., 25 (1955) 152. —Dum aptiora exspectamus vocabula a fulminari (vel fulminivoro) non recedendum censeo. 22. Ven t o r u m in d ex [veleta - girouette - banderuola]: MARIANO habet: “vexillum ventorum index”; cfr. Nova et V., p. 22, ubi eandem adhibui vocem. 23. Vir id a r iu m herbisque amoenus’.

[jardin - jardin - giardino]: est ’locus virentibus arboribus

24. Ho r t u s [huerto - verger, jardin - orto]: est ’locus maceria aut saepe clausus, in quo olera cibi causa coluntur; item in quo arbores, poma, flores et viriditas voluptatis causa’. 25. El isa bët h a [Isabel - Elisabeth - Elisabetta]: EGGER (Lexicon, s.v.): “Ab aliis non adjungitur postrema syllaba latina (Elisabeth)...”; ibidem, vocem Isabella: “Hoc nomen —Isabella—, Hispanorum proprium, corruptum esse videtur; ducitur enim ab Elisabëtha, aut, sed minus probabiliter, ab Isebel seu Jezabel...”. 75

VI, [4], 26-32

N o v a v e r b a l a t in a

bus 2 6 , aliae aquatis 27 aut dilutis coloribus oleo depictae 2 8 ; in fronte generis nostri insigne 29 et parentum photographia 30 prostat; majorum atque clarorum virorum sigilla31 et hermae 32 in angulis reconduntur; neque elegans deest

26. T a b u l a e p ic t a e u d o il l it is c o l o r ib u s [fresco - fresque - affresco]·, cfr. Plinium N. H., 35, 7, 31 (49): “Ex omnibus coloribus cretulam amant udoque illini recusant purpurissum...”. —“Opus udo illitum, pictura udo inducta” (Card. BACCI, s. v. dipinto). MARIANO (s. v. pittura) habet: “pictura muralis”; et TONDINI (.Lexicon, s. v. affresco) praeterea: “pictura parietaria”, et J. PRILL (SOC. LAT., 2 (1934) 64): “pictura in recenti calce effecta”, -—ei vero “opus tectorium” non probatur—. 27. T a b u l a e p ic t a e AQUATIS c o l o r ib u s [acuarela - aquarelle - pittura all’acquarello]:, “tabella coloribus aqua dilutis picta”. Cfr. supra II, η. 44. 28. T a b u l a e d il u t is c o l o r ib u s o l e o d e p ic t a e [pintura al óleo - peinture à l’huile - pittura ad olio]: ita quoque MARIANO et BACCI; BADELLINO (Dizionario, s. V. olio): “imago pigmentis oleatis picta”. 29. G e n e r is INSIGNE [blasón de familia]: BACCI habet: “generis insigne, gen­ tilicium insigne, gentilitatis insigne”; MARIANO: “stemmata gentilicia”; hoc tamen vo­ cabulum (stemma), a Vallami etiam propositum, minus Card. Bacci probatur. 30. PHOTOGRAPHIA [fotografía - photographie - fotografia]: ita Cognasse, Ma­ riano, Tempini et alii; in léxico Bacciano non legitur photographia, sed “imago luce im­ pressa, expressa; imago photographica”. 31. Sig il l a [estatuita]: sigillum est ’p a r v u m signum, imaguncula, statua’, cfr. Nova et V., p. 27 et 30. 32. H e r m a e [busto - buste - busto]: statua sive signum, ita a Mercurio (Hermète) dictum quod statuite Mercurii ita plerumque efficiebantur, et erant ex lapide qua-

76

V, E4], 33-42

Vil l a

h o d ie r n a

horologium. Ut autem jucundior reddatur commoratio, hiemali tempore, focus seu caminus incenditur, quo totum conclave calefit. Saepe propinquitate aut amicitia nobiscum devincti in villam conveniunt, quibuscum juxta mensam in bisellio 3 3 , in arciselliis3 4 , in cathedris 30 assidentes, amice colloquimur. Mensae vas florale 36 cum venustis fragrantibusque floribus superstat, album 37 —quo totius familiae photographiae continentur—, acta diurna 38 aviaeque ocularia 3 9 , quibus ad legendum utitur. Aliquando cum amicis cafëum 40 hic sumimus, quod coquinaria in capide cafearia41 defert potionem que in pocil­ la 42 immittit. drato sine manibus et pedibus. Mos erat in vicis ad januas aedium eas habere; item... in xystis, bibliothecis, in templorum fronte ad ornatum collocare (cfr. FORCELLINI); dicitur etiam “thorax”, cfr. PAL. LAT., 26 (1956) 173, et supra, II, n. 42. 33. Bis e l l io [sofá, diván - sofa]: haec fuit apud Romanos 'sella latior et duo­ rum capax, quamvis unus tantum sederet in ea. Sed accipitur etiam pro sella splendida atque honesta et honoris causa praeclaris viris concedi solita’ (cfr. FORCELLINI); ex quibus nostro sofá accommodari posse videtur·, cum in hac °tiam nostra sella duo saltem simul sedere possint; cfr. Nova et V., p. 27 et 30. 34. ARCISELLIIS [butaca - fauteuil - poltrona]·, 'est sella arcuata, bracchiata’, cfr. quae in PAL. LAT., 27 (1957) 36 de ea diximus. 35.

C a t h e d r is

[sillón]: cfr. ibidem.

36. Va s FLORALE [florero - pot à fleurs - vaso a fiori]: “floralis” est quod 'ad Floram —ita fere tantum apud veteres— et ad flores refertur’. Vasa esse possunt argentea, Samia, caelata, coquinaria, vinaria, escaria, cet. (cfr. FORCELLINI), ideo et “floralia” : quae et “vasa florum” dici possunt; “testa” vero “floralis” seu “testa florum” erit idem ac maceta (hisp.) cfr. Nova et V., p. 27-28. 37. Al b u m [album]: ex locis et exemplis veterum, “album” in hunc sensum —“album photographiarum”— deducere possumus. 38. Ac t a DIURNA [periódico - journal - giornale]: dic etiam “diurna”, diarium, commentarii diurni; cfr. Mariano, Bacci; et PAL. LAT., 26 (1956) 22, n. 5. 39. OCULARIA [anteojos, lentes - lunettes - occhiali]: cfr. PAL. LAT., 26 (1956) 241, ubi quam plurima de oculariis (vitris) et similibus disputavimus, et infra, XI, n. 34. 40.

Ca f e u m : cfr. PAL. LAT., 29 (1959) 39, n. 33, et supra, I, n. 34.

41. C a pid e CAPEARIA [cafetera - cafetière - caffettiera]: capis, —ïdis seu capêdo: ita vocatur quod ex ansa vasi apposita prehendi seu capi possit; et quanquam in sacris praesertim adhibebatur, sed exempla sunt quibus et in mensis capides adhibitae esse refe­ runtur. Aptius mihi videtur vocabulum quam “gemellar”, quo olim (cfr. Nova et V., p. 31) usus sum. —BACCI (Lexicon4 '): “cucuma”. —Cafearius —quanquam aliter ibi scribitur— in Alma R., 1937, 12 habetur. 42. POCILLA BACCI, Lexicon4 .

[taza, tacita - tasse - tazza]: cfr. Nova et V., p. 28-30: —cfr.

17

VI, 5, 43-48

N o v a v e r b a l a t in a

5. Postquam exedram conspeximus, superiorem ascendimus contigna­ tionem, in qua sunt cubicula. Portam aperit domina Elisabëtha et bellum atque commodissimum cubiculum cum omnibus ornamentis4 3 , quibus opus est, apparet. In medio est lectus, quem famula cubicularia44 composuit, deinde lintea 45 culcitae 46 imposuit, vestes stragulas47 et opertorium 48 instravit, et

43. ORNAMENTIS: “ornamentum” est quicquid ornat et decorum facit; hic verte: mueblaje; cfr. Nova et V., p. 30. 44. F a m u l a c u b ic u l a r ia “cubicularia, ancilla cubiculi”.

[sirvienta, criada - [emme à chambre]·, dic etiam:

45. LlNTEA [sábana - drap de lit - lenzuolo]: BACCI habet: “linteum; lecti lin­ teum; lecti lintea (i lenzuoli)”; COGNASSO: “linteum, linteum cubiculare”; a Tertulliano, B. Augustino, Hieronymo aliisque “linteamina” (sábanas') adhibentur, cfr. BLAISE, Dic­ tionnaire latin-fr. des auteurs chr. s. v. et Nova et V., p. 27 et 30. 46. C u l c it a e [colchón - matelas - materasso]: “culcita” est “id super quod dor­ mientes quiescimus...; in ea lana, tomentum, plumae et alia materia inculcatur” (cfr. FORCELLINI); et “torus” “est culcita quae lecto imponitur sive discubitorio sive funebri sive cenatorio» (cfr. Ibidem). 47. V e s t e s s t r a g u l a s [manta - couverture - coperta]: stragula vestis, stragulum”; adhibetur etiam: “lodix”.

dicitur:

“stragula,

48. O p e r t o r iu m [cobertor, cubrecamas - copriletto]: audi Senecam (Epist. 87, 2): “Culcita in terra jacet, ego in culcita: ex duobus paenulis altera stragulum, altera opertorium facta est”. —Dic etiam “toral, is” vel “toràle”; idem “plagula” significasse videtur. 78

Vil l a

VI, [5], 49-53

h o d ie r n a

cum acrior erit frigoris vis plumacium 49 super addet. Juxta est mensula cubi­ cularia ubi calcei, peniculi, m atula 5 0 , cetera recondi solent; huic imposita est lampas ejusque umbraculum 5 1 . Elegans lychnuchus 52 quatuor lampadibus instructus e tecto pendet. Crux sancta supra lectum imminet; ac ne frigidum pavimentum corpori noceat, teges53 sternitur, in qua pedes deponantur. Ad

49. PLUMACIUM [edredón - édredon - piumino]: est 'culcita plena plumarum’; eaque vox ad rem nostram optime aptari potest; olim “toral(e) plumeum” vel plumeum dixeram (cfr. Nova et V., p. 30). MARIANO habet: “stratum plumeum”. 50. Ma t u l a [vaso de noche]: est 'vas quo excipitur saccatus corpore humor’; dicitur et “matella, lassánum, scaphium”. 51. L a mpa s EJUSQUE UMBRACULUM [lámpara con su pantalla]: “Umbraculum” dixerunt Cognasso, Mariano, Zenoni, Luciano, Card. Bacci (“luminis, lucernae, lampadis, candelabri umbraculum”, Lexicon, s. v. paralume). Wagner (“lampadis, lucernae umbella”); quorum auctoritate moveor ut umbraculum in hunc sensum recipiamus. Qui tamen hoc proponunt vocabulum eo tantum nituntur sensu qui ex lexicis italicis apparet: “paralume” : 'schermo di stofa, carta e sim., per attenuare la luce di ima lampada e riparare gli occhi’ (cfr. F. PALAZZI, Il piccolo Palazzi, Milano). Attamen non defuerunt qui illud instru­ mentum pantalla - abat-jour - paralume ex alia ratione aliove quasi sensu latine redderent: apud Hispanos enim vox pantalla ita léxica explicant: “lámina de distintas formas y materias que se coloca ante la luz para que ésta no ofenda los ojos o para dirigirla hacia donde se quiere” (“Vox” Diccionario gral. ilustrado de la lengua española, Spes, Bar­ celona): ex qua extrema vocis notione vocabulum latinum finxit P. Jovëus, qui quidem auctor fuit ut pantalla latine “radiaculum” redderetur; cujus audi argumenta: “Scisne etiam quid ego radiaculum appellem? Scrinium est in cella mea, ubi sub nocturnis lucu­ brationibus electrica illuminor pirula (Q, quae etsi minus potens, abunde satis libros lumine perfundit meos per quandam campanulam, ut ita dicam, pirulae superpositam, radios super me colligentem, ne in vacuum frustra dissipentur; hanc igitur campanulam radiaculum nomino” (Alma R., 12 (1925) 67). —Hanc vocem finxit P. Joveus ante oculos habens plu­ rima illa vocabula quae in -aculum, -culum desinunt et locum vel etiam instrumentum significant: “cenaculum, signaculum, propugnaculum, tabernaculum, umbraculum, spec­ taculum, habitaculum, receptaculum, ceteraque. Radiaculum igitur erit instrumentum — lamina illa chartacea, metallica— qua lux quodammodo cogitur ejusque radii in unum locum diriguntur: et ideo hoc radiaculo 'lucis radii radiantur’. —Umbraculum admittimus, neque tamen radiaculum —novum vocabulum— rejiciendum putamus, sed nostrum prorsus facimus. 52. LYCHNUCHUS seu lucernas sustinendas’. 53.

Te g e s

[araña - lustre - lampadario]: est 'instrumentum ad lychnos [estera - natte, descente de lit - scendiletto]: idem ac “storea”.

C) Lampádem electricam ex piri figura pirulam appellat. 79

No v a

VI, [5], 54-56

v e r b a l a t in a

parietem arm arium vestiarium 54 perstat ubi vestes recondantur et a pulvere et a tinea serventur. Saepe juxta cubiculum mensa com atoria 55 cum trulleo, aquali, sapone 56 ceterisque apponi solet.

54. Ar ma r iu m v e s t ia r iu m [armario ropero - armadio per vestiti]: “armarium” est ’capsa, arca, repositorium quod altum ad parietes fere in atrio collocabatur, et in quo, vasa, nummi, libri aliaque recondebantur’ (FORCELLINI, s. v.). —Vestiarius est 'ad reponendas vestes’; cfr. : “mensas duas, abacum unum, arcam vestiariam unam” (CATO R. R., 11). 55. M en s a COMATORIA [tocador - table de toilette - tavolino da toletta]: cfr. Nova et V., p. 26 et 32; “comatorius” est ’quod ad comam, ad ornatum capitis spectat’, cfr. PAL. LAT., 29 (1959) 37, η. 13. 56.

Tr u l l e o ,

a q u a l i, s a po n e ; de quibus cfr. PAL. LAT., ibid., p. 36.

80

V II LACONICUM — CALEFACTIO *

1. Superiore mense Antonium, patruelem meum, qui Caesaraugustae in Platea Hispaniae commoratur, conveni. Ad illam principem urbem 1 octava semis hora 2 postmeridiana tramine vecti cum patre pervenimus. In statione4 ad ipsam crepidinem 5 frater patris, Josephus, cum Maria ejus filia natu mi­ nima exspectabant, quos ut vidi maximo exsultavi gaudio, laetus e tramine descendi eosque osculatus sum et amplexatus. Deinde currum tramviarium 6 conscendimus et domum patrui laetantes petivimus.

1. PRINCIPEM URBEM [capital - capitale - capitale -Hauptstadt] : “urbs regni caput; regni sedes” (VALLAURI); “urbs nobilissima; urbs princeps; urbs caput” (cfr. MENGE-GÜTHLING, Deutsch-Lat.)·. cfr. “Castellum quod caput ejus regionis erat” (LIV., 21,33,11). 2. O c t a v a s e m is h o r a [8’30]: “Semis est dimidium cujuspiam rei” (FORCELLINI, s.v,); “Semis est quelquefois traité comme un adjectif...; le plus souvent, il est consideré comme un adverbe invariable” (ERNOUT-MEILLET, Dictionnaire etymolog. de la l.l., s.v.). Semis aliud ac sesqui significat; semis est ’dimidum’: cfr. seUbra = semis libra: 'dimidium librae’; semuncia = semis uncia: 'dimidia uncia’; sesqui 'rei dimidium addit’: sesquihora = 'hora et dimidia’; sesquipes = 'mensura unius pedis et dimidii’. 3.

T r a m in e

4.

St a t io n e : cfr. PAL. LAT., 26 (1956) 20 et infra, XVII, adn, 13.

5.

CREPIDINEM [andén - quai - banchina]: cfr. infra, XVII, adn. 26.

[tren - train - treno - Zugl: de qua voce cfr. infra, XVII, adn. 2.

6. CURRUM TRAMVIARIUM [tranvia - tramway - tram, tramóla - Strassenbahn]: quae vox varie ab scriptoribus latine est reddita: “trama vialis, traba viaria, curriculum electricum” (COGNASSO, Il latino, s.v.; Colloquia lat., p. 9; et DUMAINE, Conversat, lat., p. 227); “rheda electrice acta; vehiculum electricum” (lACOBELLI, Novi flores [V.U.]; “currus electricus” (Juventus, 22, (1938)147); “curriculum electricum” (MARIANO, s.v.); “tramvia (traha viaria), traravia electrica, electrica carruca” (TEMPINI, Manuale di * PAL. LAT., 28 (1958) 405-411.

81

No v a

VII, 2, 7

v e r b a l a t in a

2. Diem —plane teneo— caliginosum et frigidum habuimus, qui dies fuit pridie festum Sancti Joseph, mense martio, eoque die ad avi patruique nominalia 7 celebranda conveniebamus. Caelum frigidum erat omnesque al­ gebamus; quare conclave intravimus ut frigidos artus refoveremus. convers. lat., p. 170); “transviaria raeda (transviarius currus) electrica vi acta (actus)” (C. BACCI, Lexicon, s.v.; LATIN., 4 (1956) 12); “electriveha” (COGNASSO, II latino, s.v.; PAL. LAT., 3 (1933)86), quod nomen P. Avenario non admodum probatur, et in “electrivêlam ( = electrivehelam) mutatum voluit (cfr. PAL. LAT., 20 (1950)183); “currus itineris electrici” (LIS, SOC. LAT., 5 (1937)11): “iter electricum” CID. Ibid., p. 12 et 22). “Transviarius currus, (transviaria raeda)” praeclaris scriptoribus probatur; sed sunt qui huic voci adversentur, quia trans indicat transversum, et ille currus non transversum vias et urbem decurrit. Attamen iis respondetur: "Trans id significat, quod Itali dicunt oltre; quam ob rem “transire” passare oltre, andare avanti" (LATIN., 4 (1956)12, η. 25). —'Sed exstat alia, quae potissima videtur difficultas iis qui contra sentiunt; in eo enim vocabulo primigenius hujus currus sensus permutatus est, nam in tramway anglico nulla habita est ratio trans eundi: “Quosdam scriptores fugit, ut videtur, tram in substantivis Anglorum esse et significare illam regulam ferream quam nos cum Anglis rail dicimus. Idque aperte lexicon Larousse ostendit his verbis: "Tramway, angi, tram = “rail plat” et way = “voie”, Plat h.e. planum appellatur hoc genus “rotalium” [i.e. regularum ferrearum: rails] quod non e solo exstet, sed ita in terra depressum sit ut pedites inoffenso pede et ut vehicula sine impedimento inibi pergant ire” (ita P.A.H.), et Avenarius (PAL. LAT., 20 (1950)183): “Mihi placuit tram anglicum nomen et italicum tramvia usurpare etiam in latino sermone indeque deducere tramviarium currum, quod is leniter laberetur per tramviam, hoc est ferream viam in urbium stratis demissam". Sed Jo. Lis SOC. LAT., 5 (1937)22) aliter censet: "Tramviam formare absurdum est; quid obstat quominus iter electricum substituamus?”. —Cui igitur suffragandum? —Equidem censeo: ex supra allatis nomen seligamus quod quasi technicum habeamus; P. Avenarius proponit: tramvia = ’via ferrea demissa in urbium stratis’; et currus tramviarius = 'currus electricus quem vulgo tranvía - tramway dicimus’. Quae quidem voces reiciendae minime videntur cum altera pars vere sit latina et in hybridis connu­ merari possint quibus uti interdum nobis liceat. Nam si clarissimi scriptores Heineccius, Vallaurius, Morcellius, Baccius, Tondinius —quorum inspiciantur léxica et in primis Baccianum—, necessitate constricti (“ut res clarius pateat” — “ad rem clare significan­ dam”), adhibent aut proponunt voces a latinitate absonas, flexione tamen latina praeditas, ut sunt: “algebra, alchimia, chimia, chimica, alcohol, archidux, automobilis (currus), baccalaureus, gasometrum, barocus,a,um margravius”, cet., quibus de causis vere probandis impediemur quominus tramviarium currum in sermonem latinum inducamus et usu teramus? Neque tamen prorsus improbaverim "transviarium currum” -—quanquam hac voce currus ille electricus non satis definitur et designatur—, cum interdum in linguis hae reperiantur nominum confusiones et quasi vulgatae populi etymologiae (cfr, VENDRYES, El lenguaje, p. 241-242). 7. N o m in a i .t a [onomástico - fête patronale - onomastico - Namenstag]: nomi­ nale “substantivorum more, dies sollemnis, quo puero imponebatur nomen” (FORCELLINI, s.v.); etiam "dies lustricus” ... ’unde diem illum quo infanti nomen imponebatur (no-

62

VII, 3-4, 8-14

L a c o n ic u m -

c a l e f a c t io

3. In magnis urbibus domos calefactionem centralem 8 habere putabam; sed haud ita esse intellexi, nam in triclinio laconicum 9 constitutum erat quod serragine 10 alebatur 11 , quam alendi laconica rationem mundissimam mini­ mique sumptus esse famulae dixerunt.

4. Alia quoque videram laconica quibus olivarum nuclei contriti1 2 , amygdalarum putam ina 13 , ligna et ramenta, ignis materiam praebebant.

minalia appellat Tertull.) lustricum diem vocarunt, quia eo infans lustraretur, hoc est, religione purificaretur’ (FORCELLINI, s.v. lustricus). — Dies vero natalis seu simpliciter natalis est 'dies anniversarius quo quis in terris natus est, quem Romani, ut nos, sollem­ niore agebant commemoratione’; “Natali die tuo scripsisti epistulam ad me plenam con­ silii” (CIC. Att., 9,5,1); “ad urbem [veni] III Nonas natali meo” (CIC. Att., 7,5,3). 8. Ca l e f a c t io n e m c e n t r a l e m [calefacción central - chauffage central - riscal­ damento, termosifone] : cfr. supra, II, adn. 45. 9. L a c o n ic u m [estufa - poêle - stufa - Ofen]: “caminus, hypocaustum, calda­ rium” —quae proponuntur—, cum peculiaribus instructa sint notis, minus apta videntur ad rem exprimendam. Quibusdam placent “fornax, furnus” (SOC. LAT.; Juventus, 23 (1939)70); et Tondini (cfr. LATIN., 13 (1965)19) habet: “fornacula rheophôro praedita” ( = stufa a resistenza). Nobis in primis placet laconicum, quia in eo “flamma et calor per tubulos in ipsum laconicum ascendebat et ad summam camerae curvaturam” (FORCEL­ LINI, s.v.), quod in nostro "laconico” fit. Quae vox saepius in Candidato L. (2(1931)7); 112; cfr. etiam Nova et v., p. 28; 31) adhibetur. 10. Se r r a g in e [serrín - sciure - segatura]·, “scobis fragmenta minutissima, quae humi cadunt, cum aliquid serra secatur”. —“Serrago” f.: legitur apud Caelium Aureli­ um medicum, neque despicienda vox, licet serioris latinitatis. —“Scobis” etiam dici potest et est ’id quod ab aliqua materia minutissimum decidit, dum lima aut scobina raditur, vel serra secatur, vel terebra perforatur, vel aliquo corpore atteritur’ (FORCELLINI). 11. Al e b a t u r [alimentarse, funcionar]: cfr. “Sunt autem stellae natura flam­ meae; quocirca terrae, maris, aquarumque vaporibus aluntur” (CIC., Nat. deor., 2, 46, 118). 12. N u c l e i c o n t r it i OLIVARUM [borujo - marc d’olives - sansa]: “Item nucleus dicitur, quod durum et osseum in quibusdam pomis includitur, ut in olea” (FORCEL­ LINI). 13. AMYGDALARUM pu t a min a [cáscara de almendras - écorce d’amandes guscio delle mandorle]: “putamina” sunt ’arborum aliarumque rerum purgamenta quae ex quacumque re projiciuntur: nucum, ovi, fabae, cocleae putamina’. 14. I g n is MATERIAM [combustible - combustible - combustibile]: cfr. “Est autem ignibus generandis nutriendisque soli ipsius naturalis materia” (JUST., 4,13).

83

Nova

V II,

v e r b a l a t in a

a

l-*lil

Corpus curate hiberno in primis tempore ut in studio litterarum et in agendo maxime caleatis! * 1. laconicum lignis com­ estufa de leña burendis * 2. focus,! brasero * 3. foci pedes pies de la estufa fulcra, orum (pl.) * 4. operimentumj cobertera operculum,i * 5. batillumj badil * 6. laconicum petróleo estufa de petróleo actum * 7. crates, is f. resistencia, calientapiés craticula electrica * 8. storea, ae esterilla eléctrica teges electrica * 9. laconicum gaso alendum estufa de gas “10. calefactionis caldarium caldera de calefacción *11. tubus vermiculatus codo 84

stufa a legna braciere piedi della stufa coperchio badile stufa a petrolio scaldapiedi termoforo cuscino elettrico stufa di gas caldaia per il riscaldamento gomito

VII,

L a c o n ic u m - c a l e f a c t io

12-'17; [4], 15-20

'12. thermomëtrumj '13. tubus,i tubulus,i '14. obex, ïcis m. clavis,is f. '15. iadiatorium,ii tubus radiatorius '16. laconicum electricum “17. laconicum anthracïnum [laconicum anthracïtae lente comburendo]

termòmetro tubo

termometro tubo

llave de paso

farfalla

radiador

radiatore

estufa eléctrica

stufa elettrica

salamandra

stufa a carbone [a combustione lenta]

Domi, quanquam foras frigus urgebat, optima utebamur temperie1 5 . In officio16 patrui laconicum electricum apparatum erat; quod admodum cale­ faciebat conclave et aera circumfusum 17 temperabat. E t ad mensam sedenti­ bus, calore ex laconico emisso, nobis membra commode recreata sunt. In alia domus diaeta foculum 18 vidi quem subinde famula batillo 19 excitabat ne exstingueretur calorque vividior emitteretur. Vel laconica vidi quae gaso 20 aut petróleo 21 agerentur 2 2 ; tunc vero cessabant2 3 . 15. TEMPERIE [temperatura - température - temperatura]: caeli, aëris temperies, temperatio. "Temperies dicitur de temperata caeli constitutione cum neque frigus neque aestus nimius est” (FORCELLINI). 16.

O f f i c i o [oficina - bureau - ufficio]: cfr. supra, II, adn. 1.

17. Ae r a CIRCUMFUSUM [ambiente - ambiant - ambiente]: “circumfusus nobis aër” (GEORGES, Kl. Deutsch-Lat. Handw.; “circumfusus aër” (MARIANO); “caeli temperatio” (COGNASSO, Il latino, s.v.); alii: “aër ambiens” : ambio 'ponitur et de rebus quae circumeunt, et est cingere, complecti’ (FORCELLINI). 18. FOCULUM [brasero - réchaud - braciere]: “foculus, focus” est 'id quo ignis servatur; qui aeneus esse solet et duabus ansis instructus ex una in aliam domus diaetam circumferri potest*. 19. B a t il l o [badil, paleta - pelle à feu - badile]: est instrumentum ferreum ad palae similitudinem; remque subtilius significare videtur quam pala, quam Mariano (s.v.) proponit; cfr. Nova et v., p. 30,31. 20. G a s o [gas - gaz - gas - gas]: de hujus vocis origine cfr. BREAL, Essai de sémantique7 , p. 181; VENDRYES, El lenguaje, p. 306; COROMINAS, Diccionario crît. etimol., s.v. —Proponuntur: “gaz; gas, gasis; gasium; aërium lumen ex carbone” (LACOBELLI, Novi flores, [V.U.]; “vapor gaz (indecl.), aër chemicus, gasium, spiritus naturalis, aëriforme (n.)” (COGNASSO, Il latino, s.v.); “gas —ut vas—; gasosus; gasiformis; gasarius; gasalis; gasomëtrum; capitis integumentum antigasale...” (LURZ, SOC. LAT., 18 (1952)8); “vapor; spiritus; flatus igneus; flatus flammescens, ardens; gasium” (BACCI, Lexicon); “vapor; spiritus naturalis”, et in appendice (Piccolo lessico): “gas; gasogënus; 85

VII, 5-6, 21-26

N o v a v e r b a l a t in a

Josephus avus stoream 24 habebat electricam qua ejus pedes calefie­ bant; cum autem cubitum ibat famula calorifërum 25 inter lecti linteamina26 interponebat quo ille pedes tota nocte calidos haberet. 5.

Postridie, primo mane, qua ratione famula Teresia triclinii laconicum cottidie accendat, intellexi: cinerarium subtrahit, cinerem in vas purgamen6.

gasomëtrum” (BADELLINO); “spiritus; attamen verbum gasium, e vulgaribus hujus aetatis sermonibus fictum, non omnino improbaverim” (TONDINI, LATIN., 5 (1957) 133; cfr. alia in Léxico Tondiniano); “gaseam permixtionem; vasa gasaria; gaseos furnos; gasi subsidêre” (AVENARIUS, PAL. LAT., 18 (1948)481; et PAL. LAT., 27 (1957)30): “gnsiaria est officina, ubi gas vel gasium comparatur”. —C. CAELESTIS EICHENSEER (PAL. LAT., 27 (1957)87): “similiter puto cum Sleumero dicendum: gasum, non gasium, ut Bacci voluit (cfr. SLEUMER2 , p. 80; BACCI3 , p. 389; PAL. LAT., 27 (1957)33). Accipiamus ex his omnibus gasum, et gasium — ex ea emolliendi voces ratione qua saepissime Romani utuntur—; eritne praeterea necessarium gas, (gen.:) gasis? 21. P f .t r rn.r. [petróleo - pétrole - petrolio - Steinol]: quod alii “oleum bitu­ minosum” (BACCI); “bitumen liquidum” (MENGE-GÜTHLING, Deutsch-Lat., s.v.); “oleum vivum" (QUICHERAT, BADELLINO: ex GRAT., Cyneg., 434, cfr. FORCELLINI, s.v. oleum), nos simpliciter petroleum nominemus; nam, quanquam cadentis seu novae latinitatis sit vox, optime latine facta (petra - oleum), rem aptissime exprimit, estque praeterea “technica” habenda.

22. AGERENTUR [funcionar]: agere dicitur ’de rebus quae non sua, sed-aliena vi admoventur, ut de instrumentis, et est adigere, injicere, impellere’ (cfr. FORCELLINI, s.v.). 23. CESSABANT [no funcionar]: “cessat” 'qui agere desinit’; res inanimes cessant “cum vacant, nihil agunt, quiescunt, deficiunt, locum amplius non habent” (cfr. FOR­ CELLINI). 24. STOREAM [estera - natte, tapis - stuoia, tappeto]: nisi fallimur, et “stoream” et “tegetem” et “cratem” electricam nominare possumus. 25. COLORIFERUM [calorífero (calientapiés) - scaldapiedi]: proposita sunt (SOC. LAT., 2 (1933)12, s.v. Thermosflasche) : "lagoena caldaria, thermolagoena”, quae parum apta videntur. —Neque probabilis induci potest causa cur a calorifero [tubo] recedamus. “Calorificus” a Gellio adhibetur (17,8): “Oleum calorificum est”. Et, quanquam in lexicis non reperitur, colon fer non est respuendus; magnam enim vocum copiam in thesauro linguae latinae habemus in —fer exeuntium, ut: “aquilifer, lucifer, vaporifer, crucifer, vexillifer, armifer, fumifer” (cfr. alias voces apud O. GRADENWITZ, Laterculi vocum latinaram), ex quibus nonnullae ut substantiva usurpantur. Si igitur “qui aquilam fert” vocatur aquilifer, “qui arma” : armifer, “qui vexilla: vexillifer, cet.: quare “qui calorem nobis fert”, coloriferum dicere nequeamus? 26. L e c t i LINTEAMINA [sábanas - draps de lit - lenzuoli]: “Videtur linteamen esse Italorum lenzuolo” (FORCELLINI); cfr. Nova et v., p. 27, n. 23, et supra VI, adn. 45. 86

L a c o n ic u m - c a l e f a c t io

V II, [6], 27-34

torum mittit; clipeum 27 et anulos 28 uncino 29 educit; in medio laconico teretem stipitem pangit, qui ad imum pertingit; deinde serragine laconicum complet, eamque pavicula 30 premit; qua compressa, stipitem caute extrahit atque sti­ pitem et paviculam suo loco reponit. Postea obicem 31 transversum collocat. alcohôle32 vel petróleo pannulum madefacit, aut xyli33 glebam, quam in locum sarragine vacuum —in quo pactus fuerat stipes— injicit et sulphurato34 27. C l ip e u m [tapa, cubierta - couvercle - coperchio]: fuit instrumentum aëneum pendens ex fenestra laconici (cfr. FORCELLINI, s.v., et RICH, Dizionario delle antichità gr. e rom., s.v. laconicum et clipeus), quo lumen aperiri poterat aut claudi eoque calor temperabatur (cfr. Candidatus L., 1 (1928) 7 et 22). 28. “orbes”.

An u l o s

[aros - cercles - cerchi]: dic “anulos”, “circulos”, et, si placet,

29. UNCINO [gancho - crochet - uncino]: 'ferrum incurvum et in se retortum’; dic etiam “uncum”. 30. P a v ic u l a [pisón, pisoncito - batte - mazzeranga]: paviculis terra et aliae res tunduntur, densantur, solidantur. 31. O b ic e m [llave de paso]: “obex” est 'quicquid objicitur et opponitur ad claudendum et impediendum’ (FORCELLINI); etiam “elavem” adhibere poteris. 32. ALCOHOLE [alcohol - alcool - alcoole]: Non est cur circuitiones, quas alii afferunt, usurpemus; sufficiat alcohol, is, quo jam pridem chimici saeculo XVI usi sunt () * —Neque tamen forma alcoholus, i novanda videtur, quam P. Mangeot (VITA L., n. 25, sept. 1965, p. 24) adhibet; retineamus potius formam inter pharmacopolas communiorem alcohol, is (cfr. J. VOLCKRINGER, Lexicum latinum-gallicum ad pharmacopoeas redigen­ das, 1958, p. 4). 33. X y l i [algodón - coton, ouate - cotone]: dicitur “xylon” et ab aliis “gossypion”, cfr. de his vocibus lexies. 34. SULPHURATO [cerilla - allumette - cerino, zolfanello]: proposita sunt: “ce­ reolus” (CANDIDATUS, 1 (1928)22); “igniarium” (JUVENTUS, 24 (1939)107); et “phosphorum” (scii, bacillum), facella, facula, (?) fricilucium, ignifricium, taedella, flam(*) Quae Jo. COROMINAS in suo Diccionario crítico etimológico de la lengua caste­ llana copiose scripsit de hac voce, curiosi lectores libenter perlegent: “alcohol, 'antimonio', 'polvo finísimo de antimonio empleado por las mujeres para ennegrecerse los ojos’, 'esen­ cia obtenida por trituración, sublimación o destilación’, 'espíritu de vino’, del hispanoárabe kuhúl (ár. kúhl) 'antimonio o galena empleados en Oriente con la expresada finalidad’, de la misma raíz que ’ákhal’ negro’... —La forma castellana normal pasó al fr. alcool [en la 2.a ac., S. XVI] y al bajo latín de los químicos donde a prine. S. XVI le dio Para­ celso la 3.a ac., y en 1612 aparece ya con la 4.a . De aquí con el nuevo contenido semán­ tico volvió al castellano y pasó a las demás lenguas modernas, en la forma internacional alcohol”. 87

No v a

VII, 7, 3'5-39

v e r b a l a t in a

accendit; cinerarium 35 sub laconicum reducit et laconicum cooperit. 7. Nunquam adhuc, quo modo laconicum appararetur, videram, cum in domo mea calefactionem centralem habeamus appositam quae mihi omnium commodissima videtur. Novi exemplaria esse quae aère; calido aut aquae vapore agantur, nos tamen ex aqua calida habemus. In hypogeo36 est calda­ rium 3 7 , e quo tubi 38 procedunt et in conclavia ascendunt; in horum tuborum ore tubuli radiatorii39 apponuntur qui calorem in omnes cellas diaetasque emittunt seu radiant.

miferum (bacillum), incendiculum” (JUVENTUS, 23 (1938)30); “cerei ignescentes” (ZE­ NONI); “lignum igniarium, flammiferum” (SOC. LAT., 2 (1963)11); “sulphurata” (VIVES); “cremia ignifera” —si sint nostrae aetatis—, “sulphurata ramenta, sulphuratum” —si ad antiquitatem referantur— (DUMAINE, Convers. lat., p. 273); sub vocibus cerino et zolfa­ nello a Baccio alia quoque afferuntur vocabula. —Ex his omnibus probaverim: “cereolus, i, (cereolus sulphuratus); sulphuratum, i, [ramentum sulphuratum]; flammiferum, i, [flam­ miferum ramentum]; [cremium sulphuratum]”. Est autem “ramentum” quod radendo aufertur, id est ligni particula; “cremium” vero lignum tenue et aridum, a cremo, quia facile crematur (cfr. FORCELLINI et ERNOUT - MEILLET, s.v.); cfr. Nova et V., 29; 31 (n. 13) ubi sulphuratum usurpavi.

35. C in e r a r iu m [cenicero - cendrier - portacenere]: est proprie adjectivum; si mavis, dic “excipulum cinerarium” ; “excipulum" autem est ’vas aut quidpiam simile, quod sit excipiendo utile’; sed ut rem apte significemus “cinerarium” sufficit, quod olim adhibui (cfr. Nova et v., p. 27; 30). 36.

HYPOGEUM [sótano - sous-sol - sottosuolo]: est locus subterraneus.

37. C a l d a r iu m [caldera - chaudière - caldaia]: voces “caldarium” et “caldaria” huic novo aëno vasi aquae calefaciendae aptari possunt. 38. T u b i [tubos - tuyaux - tubi]: “tubus, tubulus” est 'canalis, fistula, per quam aqua aut fumus aut calor ex igne permeat’ (cfr. FORCELLINI, s.v.). 39. TUBULI r a d ia t o r ii [radiadores - radiateurs - radiatori]: “radiatorius, a, um” licet in lexicis non inveniatur est optime confictum, nam hi tubi calorem “radiant”, emittunt. COGNASSO (II latino, s.v.) habet: “tubuli, radiatores, ( + ) calidarium, membrum hypocausticum”; MARIANO: “radiator, oris”; cfr. etiam CANDIDATUM L., 2 (1929) 70, ubi “radiatorium” alio sensu adhibetur. —Probandi sunt “tubuli radiatorii, radiatoria”, [radiatores]. Cfr. supra, II, n. 46.

88

v in CULINA HODIERNA *

1. Elisabëtha 1 , Joannis Gundisalvi uxor, famulam habet Mariam nomine,

quae primo mane macellum 2 adit obsonatum 3 , et ibi, quae ad jentaculum, ad prandium, ad cenam opus sunt, emit. Ad olerum venditores4 accedit ab iisque brassicas5 , spinacias 6 , fabas, 1. E l is a b e t h a [Isabel - Elisabeth - Elisabetta]: Jo. Lud. Vives (op. omn., Prima salutatio, t. I. p. 285) saepius habet: “Isabellula”, cfr. supra, VI, n. 25. 2. M a c e l l u m [mercado (de toda clase de alimentos) - marché - mercato]: ’est locus in quo obsonia venduntur’; hujusmodi loca varia primum fuerunt (forum olitorium, boarium, piscarium...), quae in unum contracta appellatum est macellum (cfr. FORCELLINI, s.v.).

3. OBSONATUM [comprar las provisiones - acheter les provisions - comprare il companatico]: obsonare est 'obsonium parare, cibos in cenam conquirere’; obsonium vero est 'quicquid cibi gratia paratur et coquitur praeter panem et vinum’; cfr. ‘Obsonatum pergam” (PLAUT. Mil. glor., 3, 1, 154). 4. OLERUM VENDITORES [verdulero]: “[h]olus” est 'omnis herba sativa, quae in cibum hominum venit’; hic fuerat cottidianus antiquorum victus, cui tamen postea carnium ac piscium usus est additus. — Vives (op. omn., Euntes in ludum litterarium, t. I, p. 290) pro olerum venditrice habet “(vetula) oluscularia”. 5.

B r a s s ic a s

[col - chou - cavolo]: olus multiplicis generis, caule et magnis

foliis. I1 ) 6. Spin a c ia s [espinaca - épinard - spinace]: vox ab hispanico-arabico ^’ispinâh proxime deducta, a Persis ispânâh vocata, ab eisque in usum inducta (cfr. J. COROMINAS, Diccionario crítico· etim. de la l. cast., s.v.); a Linneo “spinacia” appellatur. —Ab O. Badellino (Dizionario ital. lat., s.v. spinace) praeter spinaciam additur “blitum” (et t 1 ) Cibi qui supra referuntur —et erant Romanis noti—, ab J. André copiose pertrac­ tantur in libris Lexique des termes de botanique en latin, 1956, et L’alimentation et la cui­ sine à Rome, 1961; recentiora autem nomina a Linneo sumuntur.

* PAL. LAT., 32 (1962) 461-469. Θ9

No v a

V i l i , [1 ], 7-20

v e r b a l a t in a

lactucas, betas 7 , cinaras, melongënas®, asparagos, napos, carotas9 , apia 1 0 , allia 11 , caepas 12 ... emenda requirit; deinde ad tabernam condimentariam 13 et esculentorum 14 se confert, et sal, piper 15 , sinapi1 6 , crocum 17 , anisum 1 8 ... a venditore postulat et mentam —nam “grato menta, inquit Plinius (N. H. 19, 8, 47 (160), mensas odore percurrit in rusticis dapibus”—. Cum vero dies sit pisculentus 19 lanienam 20 et tabernam porcinam 21 praeterit et in foro, piscato“blitus”), quae tamen vox hispanice significat bledo (cfr. Parte práctica de Botánica del caballero Carlos Linneo..., Madrid 1784, t. I, p. 28: “Blitum capitellis spicatis terminalibus...: Bledo con cabecillas espigadas y terminales”; et alia multa ibidem); eaque herba (blitum') aliam significat quae a Forcellinio describitur.

7. Be t a s [acelga - bette - bietola]; “genus oleris, quod omnium hortensiorum levissimum esse Plinius scribit” (Nat. Hist., 19, 8, 40 (132). 8. Me l o n g e n a s [berengena - aubergine - melanzana]; ab arabico badingána, quae vox a Persis sumpta est. 9. CAROTAS [zanahoria - carotte - carota]; genus oleris...; estque praedulci radice; quae saepius aptiusque pastinaca dicitur (cfr. FORCELLIN1, s.v. carota et pastinaca).

10.

Apia

11. At .t .t a

[apio - ache, celeri - appio], [ajo - ail - aglio]; genus oleris quo in condimentis saepissime famulae

culinariae utuntur.

12. Ca e pa s [cebolla - oignon - cipolla]; cujus praecipua genera sunt “condi­ mentaria” et “capitata”. 13. T a b e r n a m c o n d ime n t a r ia m [abacería, especiería - épicerie - spezieria, drogheria]; Plinius de caepis “condimentariis” loquitur (Nat. Hist., 19, 6, 32 (105); et “condimentarius” is dicitur 'qui condimenta parat aut vendit’. 14. TABERNAM ESCULENTORUM [tienda de comestibles, de ultramarinos]; escu­ lenta sunt quae eduntur, esui apta. 15.

P ipe r

[pimienta - poivre - pepe].

16.

Sin a pi

[mostaza - moutarde - senapa].

17.

Cr o c u m

[azafrán - safran - zafferano, croco].

18.

An is u m

[anís - anis - anice]; adhibetur saepe in ciborum condimentis.

19. PlSCULENTUS ■ est 'piscibus abundans’. — J. L. VIVES diem pisculentum dixit (op. omn., t. I, p. 295: Refectio scholastica), 'quasi piscibus plenum’; quo die pis­ cibus tantum vescimur (cfr. ibidem, paulo infra: “diebus queis carne fas non est vesci”). 20. T.a nt ena [carnicería - boucherie - macelleria]; 'macellum seu officina in qua laniantur ac venduntur carnes’; a Varrone et ab aliis dicitur etiam “taberna carnaria”. 90

Cu l in a

v i l i , 2, 21-27

h o d ie r n a

rio22 conchylia, thynnum 23 , salmonem, asellum seu gadum merlucium, tructas, locustas2 1 , carpas, anguillas25 mercatur. 2. A macello tandem redit, et nunc —uti vides— in culina regnat2 6 , ibi omnia munda sunt, nam superiore nocte suo quaeque loco sunt digesta. Ad

21. TABERNA PORCINA [tocinería - charcuterie - pizzicheria]·, porcinum dicitur quod ’est ex porco, aut quod ad porcum spectat’. 22. F o r o PISCATORIO [pescadería - poissonnerie - pescheria]: “piscatorium forum” habet Columella (R.R., 8, 17, 14); interdum “piscatorium” tantum dicitur, et etiam “forum piscarium” (et absolute “piscaria”); VIVES (pp. omn., Refectio scholastica, t. I, p. 295): “Piscis recens aliquis, si sit in foro piscario”. 23. T h y n n u m [atún - thon - tonno]: est 'ingens piscis marinus ex genere cetaceo, animal pariens, ut balenae...’; scribitur etiam thunnus. 24. LOCUSTAS [langosta - langouste - aragosta]: 'piscis marinus ex genere eorum qui carent sanguine, crusta fragili obtectus, reptantis modo fluitans, cornibus, quae sunt propria rotunditate praepilata, porrectis. Vivit petrosis locis’ (cfr. FORCELLINI, s.v.). 25.

ANGUILLAS

[anguila - anguille - anguilla]: sic appellatur ex anguis forma.

26. I n CULINA REGNAT: [estar en su centro], regnare urbane dicitur de iis qui in aliqua re plurimum possunt: "Quoniam equitum centurias tenes, in quis regnas” (CIC. Fam., 11, 16, 3); «Ιίατητιχον... in quo una regnat oratio” (CIC. Orat., 37, 128). 27. Sa r t a g o [sartén - poêle - padella]: ’vas culinarium in quo cibi friguntur; vel aliud quidpiam liquefit, aut torretur’ (cfr. FORCELLINI, s.v.). 91

V ili, 3, 28-38

N o v a v e r b a l a t in a

parietem sartago 2 7 , craticula 2 8 , urceus 2 9 , patina assatoria 3 0 , patella 31 , et infra manutergium 3 2 , et pannus tersorius33 pendent. 3 . Famula Maria vestem induit semimanicatam 3 4 , quam ne maculis inquinet, cinctum 35 sibi imponit. Rem vero culinariam ita parat: sulphura­ torum capsellam 38 accipit, ignem excutit, quadrulam compressi carbunculi37 28.

CRATICULA

[parrilla - gril - graticola]: Badellino addit “crates ferrea”.

29. URCEUS [cazo]: est 'vas ansatum, plerumque praecipue ad ministrandam aquam’.

fictile, ad varios usus et

30. P a t in a a s s a t o r ia [rustidera]: patina est 'vasis genus quo utebantur ad condiendos et coquendos pisces et alia’ (FORCELLINI, s.v.) —In lexicis habentur “assator, assatura”, neque absonum est igitur adjectivum “assatorius, a, um” quod proponimus. 31. Pa t e l l a [padilla, (paellera)]: est 'vas fictile aut aereum cibis coquendis, tum mensae inferendis idoneum’. 32. M a n u t e r g iu m [toalla - ¡emette - asciugamano]: 'quod a tergendis manibus dicitur’ (cfr. ISID. Orig., 19, 26, et PAL. LAT. 29 (1959) 31); dic etiam, si placet, “lin­ teum”; cfr. supra, I, sub imag. 33. P a n n u s t e r s o r iu s [paño de cocina (para limpieza)]: qui etiam “tersorium” dici potest, id est 'pannus seu instrumentum ad tergendum’: quae vox in Glossariis in­ venitur (cfr. Nona et V. p. 74, 76). 34. SEMIMANICATAM [con media manga]: multae sunt voces compositae ex "semi-”, quae 'dimidium’ significant: "semiamictus, semiapertus, semianimis, semicinctium, semicirculus”, cet.; ex quibus patet “semimanicatus” peridoneam esse vocem in latinum inducendam. —Cfr. tamen Vives (op. laúd. t. I, p. 325): “Cedo mihi thoracem illum dimidiis manicis"... 35. ClNCTUM [delantal - tablier - grembiale]: est 'vestis infra pectus corpus ambiens, et ad genua pertingens’, (cfr. FORCELLINI et RICH); dicitur etiam “cinctum” ; Badellino habet: “cincticulus”. 36. Su l ph u r a t o r u m c a ps e l l a m [caja de cerillas - porte-allumettes - scatola di fiammiferi]: cfr. quae de his saepius diximus in PAL. LAT. 28 (1958) 411; 29 (1959) 145; 30 (1960) 162, ubi habes: “sulphuratorum, cereolorum theca, capsella”, et supra, VII, n. 34. 37. Qu a d r u l a m c o mpr e s s i c a r b u n c u l i [pastilla de carbón]·, “quadra quadrula” est 'res quaelibet quadrata figura’; sed interdum est 'quarta pars, et universim frustum, fragmentum cujusque rei’ (cfr. FORCELLINI, s.v. 2-3). —“Carbunculus” est 'parvus carbo’. "Compressus” significat rationem qua fiat seu densetur illa carbunculi quadrula. 38. ASSULAS [astilla - scheggia]: est 'segmentum seu fragmentum quod e ligno aut asse, aut marmore, aut alia materia in longitudinem dissecatur’ (FORCELLINI, s.v.). 92

v i l i , 4, 39-48

Cu l in a

h o d ie r n a

accendit, assulas3 8 , ram enta 39 lignorumque scapos40 paulatim immittit: ignis instructus est, 4. Habet praeterea parvam culinam gaso butano 41 actam ac vel au­ thepsam electricam 4 2 . Sed culina oeconomica43 famulis focariis maximo adju­ mento est, nam in ea duo sunt foculi14, lamina aerata perpetuo ardens, infra duo saltem furni45 reconduntur, ubi esculenta calida servantur aut paulatim assantur. In superiore parte thermosïpho 4 ® est appositus e quo aqua calida effluit. Fumus per fumariolum 47 foras emittitur. Maria hoc fere modo cibos apparare consuevit: mane jentaculum com­ ponit, in quo pueri chocolatam 4 8 , cafëum cum lacte —saccharo conditum—, 39. Ra me n t a radendo aufertur’. 40.

[viruta - copeau - truciolo]; “ramentum” est 'tenuis particula quae

LlGNORUM SCAPOS

[tronco]: 'dicitur de crassiore arborum trunco’.

41. Ga so BUTANO: de gaso PAL. LAT. 27 (1957) 33; 86; 88; (1958) 410, et supra, VII, n. 20. —Butanum: vulgatum nomen. 42. Au t h e ps a m ELECTRICAM [cocinilla, hornillo eléctrico]: veterem illam vocem ad rem nostram aptari posse arbitramur; quae quidem parum diverso modo a Forcellinio et a Rich describitur; sed id quidem certum, ut ex voce patet —quae ab αυτός, ipse, et 'έψω, coquo, elixo dicta est—, instrumentum fuisse culinarium quod 'ipsum per se coquebat’. 43. CuLINA OECONOMICA [cocina económica]; qua oeconomiae et carboni parcitur et ideo oeconomica vocatur; oeconomicus est 'ad oeconomiam, hoc est ad rectam rei fa­ miliaris curam et distributionem pertinens’; ad quam rectam distributionem ipsa parsimo­ nia plurimum spectat. —Quam dixi “culinam oeconomicam” eandem Card. Bacci authepsam facit latine (Lexicon4·, s.v. autocucina')·, neque tamen probabilis videtur esse ratio qua a culina oeconomica recedamus. 44. F o c u l i [fuego]; “focus - foculus” ponitur 'pro vase ferreo, aeneo, aut fictili in quo cibi coquuntur...; dicitur etiam de igne aut flamma’ (FORCELLINI, s.v. focus). 45. FURNI [horno]; furnus —praeter locum in quo panis coquitur— est 'quicquid calefaciendo inservit’ (FORCELLINI, s.v.). 46. T h ERMOSIPHO [termosifón - thermosiphon - termosifone]; aptissima vox qua illud exprimitur instrumentum quo calefit aqua et per tubos ducitur (βερμός-σίΦ0 >). 47. FUMARIOLUM [chimenea (tubo) - cheminée - fumaiuolo]: “fumarium - fu­ mariolum” id est 'locus in quo fumus colligitur’, et foras expellitur. 48. Ch o c o l a t a m [chocolate - chocolat - cioccolata]: de voce chocolata haud pauca scripta sunt; ac licet praestantissimis viris, qui latine scripserunt et normas vocesque novae latinitatis tradiderunt (ut Vallauri, Morcelli, Card. Bacci aliique), maximam de93

VIH, [4], 49-51

N o v a v e r b a l a t in a

frustula panis tosti, butyro, aut cidoniato intincti, sumunt; saepe etiam orbiculos panis 49 quibus tenuissima p ern a 5 0 , farciminis lam inula 51 aut casei immissa est. beamus et —ut par est— exhibeamus reverentiam, ab his tamen in hoc cibo potuve latine reddendo recedendum putamus. Quis enim nos latine loquentes nostra aetate intelleget cum dicamus “modo sumpsi concretionem - coagulum - quadram - crustum - crustulum pultem - cuppediam - bellaria ex faba mexicana, aut theobromatis concretionem - coagu­ lum - quadram” cet.? —quae omnia proponuntur in lexicis—; neque probanda sunt “cacaotica” (BIONE), nec “quadrae caocaticae” (MARIANO), similia. —Sed cibum illud potumve chocolatam latine nominemus, ut superiorum aetatum scriptores prudenter fe­ cerunt; ita Jo. Franciscos Ulpius, cujus scitissimum carmen de chocolata Romae typis expressum est anno 1722, ubi legas: Haec ad delicias, nostrique ad gaudia gustus Venit ab occiduis usque petita plagis. Ut patuit primum coepit Chocolata vocari, Et simili semper nomine gaudet adhuc. (Cfr. Alma R., 28 (1941) 113). Neque ex uno alterove vocabulo novo et ex necessitate ficto inficitur nostrae aetatis latinitas, neque pristina integritas adeo inculcanda est ut “obscuri fiamus” et rem ipsam exprimendam ignoremus aut perperam definiamus et nominemus, neque haec novandi vocabula ratio in Folengianam, sed in vivam et perspicuam nos ducet latinitatem. Ceterum, conferas quae scite Aloisius Guercio, vir sua latinitate praestantissimus, scripsit (Feriae Anticolenses, Certamen Capitolinum III, 1952, p. 26); —quae tamen Card. Baccio non probantur—; et quae P. N. Mangeot in VITA L., m. Septembri a. 1962, p. 43, de chocolata disserit. —Cognasso non ita recte “cocholatum” (II latino, s.v. cioccolata) scribit; et Carolus Rotius, S.J. (a. 1698-1742) habet etiam: chocólas, -citis (cfr. IJSEWIJN, PAL. LAT., 33 (1963)44): quae scribendi ratio non omnino reicienda videtur —quanquam fuit ille poèta—; nos chocolatam adhibeamus. Quod vero ad etymon spectat, si verbum penitus investigare vis, adi lexicon hispanicum J. Corominas (Diccionario crítico etim., s.v.); et infra, XXV, 24 vocum indiculum de rebus ad chocolatam spectantibus invenies. Audaciorem me fortasse nonnulli habebunt, qui talia fingere ausus sim, sed quis aliter, necessitate coactus, verba illa planius ac subtilius exprimet? 49. O r b i c u l o s p a n i s [panecillo]: orbiculus est 'parvus orbis, res in circulum conformata, quasi globulus’; qua ratione et de illis panicellis dici potest; dic etiam, si mavis, pastillum. 50. O r b i c u l o s p a n i s q u i b u s t e n u i s s i m a p e r n a i m m i s s a e s t [bocadillo de jamón]: Card. Bacci3 , Badellino, aliique “pastillum fartum” optime quidem proponunt, cui addas oportet perna: “pastillum perna fartum”. —Card. Bacci (Lexicon4 , s.v. panino) addit: “pastillum pernae quadris fartum” (panino imbottito di fette di prosciutto). 51. F a r c i m i n i s LAMINULAE [ronchas de embutido - fettine di salame, di sal­ siccia]: cfr. PAL. LAT., 32 (1962) 281; et infra, IX adn. 52. 94

Vin, 5, 52-59

Cu l in a

h o d ie r n a

5. Meridie —aut hora prima post meridient— mensas instruit ad pran­ dium in quo —pro temporum varietate— infert varia fercula seu missus, in quibus praecipua sunt: gustatio, potorium juris52 , simila53 aut sorbitio ex pasta 5 4 ; deinde cicera, phaseli, pisa, tubera solana fricta vel assa; quibus adduntur caro jurulenta 55 vel assa; bubula lardo vinoque condita 5 6 ; artocrea­ ta 57 ; laminuiae m urtati 5 8 , tomaculi5 9 , tomacmae 60 aut 'lucanicae segmenta61 ; 52. P o t o r iu m ju r is [taza de caldo - tazza di brodo]: “potorium” est ’vas potorium —id est ad bibendum—, poculum, tazza’ (cfr. FORCELLINI, s.v.). 53. Simil a [sémola - semoule - semola]: dicitur etiam similago et siligo (farina ex tritico candidissimo). —Vives habet similago (cfr. op. mem., Refectio scholastica, p. 295 et quae in infima pagina adnotantur) ; cfr. etiam BADELLINO. 54 So r b it io EX pa s t a [sopa de pasta]: vulgo dicitur “sorbitio” pro sopa minestra, cum sit a sorbendo, in eaque jusculum, ’id est cibi fortioris portionem, multa aqua maceratam, sumamus’ (cfr. FORCELLINI, s.v.). —“Pasta” vero (gr. πάστη) est 'farina aqua subacta et in massam conversa’. 55. Ca r o ju r u l e n t a [carne en salsa]: jurulentus 'est cum jure coctus, juris plenus’; eadem significatione habetur “jussulentus”, quae vox saepius a J. L. Vives usurpatur (op. mem., t. I, p. 296). 56. Bu b u l a LAEDO v in o q u e CONDITA [estofado de ternera - étouffée de veau stufato di bue]: cfr. O. TEMPINI, Manuale di conversat, lat., p. 161; PAL. LAT., 21 (1951)33-34. 57. Ar t o c r e a t a [albóndiga - boulette - polpetta]: 'edulium carne et pane constans’; cfr. TEMPINI, Manuale, p. 161; BADELLINO alia quoque habet (: insicium, globus, offa, ofella)·, at “artocreas” significantius mihi videtur. 58. L a min u l a e mu r t a t i [rodaja, roncha de mortadela - fetta, fettina di mor­ tadella]: "murtatum” 'absolute est genus quoddam farciminis myrto conditum, unde apud nostrates vulgo mortadella’... (cfr. FORCELLINI, s.v. myrtatum: quod ita quoque scri­ bitur). Quae vox proponitur etiam a Cognasso, Bacci, Badellino. 59. T o ma c u l i [salchichón - saucisson - salciccione]: tomaculum est 'genus edulii quod fere fit ex jecore, abdomine, testiculis et vulvis suum minütim concisis et jam semicoctis, infusis ovis crudis et caseo optimo et liquamine, pipere, aniso, gingibëre tegiturque omento suillo’ (FORCELLINI, s.v.). —Collatis locis ac vocibus quae habentur apud Forcellini, Rich, Quicherat, Gaffiot, Bacci (Lexicon, s.v. mortadella), Mariano (s.v. salsiccia, salciccione, salsicciotto), Tempini (Manuale di conversat, lat., p. 160), Guide de la conversation latine, S.J., p. 71, André (L’alimentation.. .à Rome), adhibere nos posse censeo vocabula quae sequuntur his notata sensibus: insicia, insicium, isicium: salchicha - salsiccia murtatum: mortadela - mortadella tomaculum: salchichón - salciccione tomacina: chorizo - salsicciotto lucanica: longaniza botulus, botellus: morcilla - roventino — nam “botuli” e

95

No v a

V ili, 6, 60-67

v e r b a l a t in a

alias vero, pasta tubulata jure illita aut caseo conspersa6 2 , oryza Mediola­ nensium aut Valentinorum more condita6 3 , asellus seu gadus merlucius frictus acetoque perfusus 6 4 . Quibus expletis, haustoque a convivis vino, famula lances fructuarias 65 apponet cum prunis, armeniacis, persicis, melonibus, citrullis, bananis 66 , aliisque. 6. Adulescentes ad vesperam saepe merendam seu antecenium 67 inter-

sanguine fiebant, cfr. ANDRE, op. m., p. 151—. Aliae voces, ut longaones, longanones, funduli, cet., alia farciminum {embutidos; genera significare possunt.

60. TOMACINAE [chorizo - salsicciotto]: genus farciminis similis tomaculo, ex carne imprimis porcinae factum. 61. L u c a n ic a e SEGMENTA [tajada de longaniza - fetta di salsiccia]·, est ’genus farciminis ex porcinis carnibus concisis’, quod Romani a Lucanicis populis didicerunt; cujus confectio apud Forcellinium legas. —“Segmentum” est 'pars, particula quae ex aliqua re secatur’. 62. Pa s t a t u b u l a t a j u r e il l it a a u t c a s e o c o n s pe r s a [macarrones en salsa o con queso]: cfr. PAL. LAT., 32 (1962) 280, ubi de “pasta tubulata”, et infra, IX, adn. 47. 63. Or y z a Me d io l a n e n s iu m a u t Va l e n t in o r u m mo r e c o n d it a [arroz a la milanesa o a la valenciana - risotto alla milanese, alla valenziana]: in editione operum L. Vives a Gregorio Majansio distributa et ordinata semper “Valentinus” legitur. 64. As e l l u s s e u g a d u s me r l u c iu s f r ic t u s a c e t o q u e pe r f u s u s [merluza a la vinagreta]: de “asello” cfr. PAL. LAT.. 32 (1962) 281, et infra IX, adn. 61. 65. L a n c e s FRUCTUARIAS [frutero - fruttiera]: “fructuarius” e s t’qui fert fructum aut ad fructum pertinet’, et de multis dicitur; hic ad lancem refertur. —Vives dixit quoque et patëram: “Cedo nobis pateram illam” {op. mem., Convivium, t. L p. 352); et tympanum: “Tympano cum cerasis” {Ibid., p. 351); cfr. etiam PLIN., Nat. Hist., 33, 52, 11 (146). 66. Ba n a n is [banana, platano - banane - banana]: ex sententia J. Ijsewijn (PAL. LAT., 33 (1963) 45) bananum aptius adhibemus quam arienam; “banânum” enim usurpant recentiores poëtae A. Zapata, H. Galante, H. C. Schur, alii; “ariena” vero est lectio admodum dubia apud Plinium {Nat. Hist., 12, 6 (12), quo loco Lud. Janus et C. Mayhoff in editione Teubneriana et A. Ernout in editione Rudeana legendum proponunt: “Arbori nomen palae, pomo arierae”. — Cfr. Card. A. Bacci {Lexicon4 } et LATIN., 6 (1958) 58. —LINNEUS: “Musa paradisiaca”; cfr. Nova et v., p. 74, 76. 67. Me r e n d a m SEU a n t e c e n iu m [merienda - goûter - merenda]: “Merenda est cibus qui declinante die sumitur, quasi post meridiem edenda, et proxima cenae, unde 96

Cu l in a

V in , 7, 68-70

h o d ie r n a

ponunt, quae ex pane constat .et ficis aridis, palmulis seu caryotis68 , uvis passis, amygdalis, avellanis, aut chocolatae quadrula aut ex pane mellito. Joannes Gundisalvius merenda parum delectatur; gustatiunculam 60 vero aut absinthitam 70 amat, quam saepe ad famem excitandam sumit. 7. Nocte, laboribus expletis, omnes ad cenam accedunt: lata paropside continentur acetaria, lycorpersica sale conspersa, oleo irrorata aoetoque in­

et antecenia a quibusdam vocatur” (cfr. FORCELLINI, s.v. antecenium), — Vives (pp. mem., Refectio scholastica, t. I, 295): “Merenda est, seu (si id mavis) antecenium, aliquid panis et amygdalarum...”. 68. P a l mis SEU CARYOTIS [dátil - datte - dattero]: “caryota” est 'fructus pal­ mae, qui et palmula latine dicitur’; —“Caryotas da mihi aliquot ad edendum...” (VIVES, op. mem., t. I, 258). 69. Gu s t a t iu n c u l a m [aperitivo - antipasto - aperitivo]: est parva gustatio seu gustulus, quo aliquid cibi sumitur. 70. Ab s in t h it AM [vermut - vermout - vermut]: “absinthites” est ’vinum absin­ thio conditum; cum vero gustationem seu illam aperitivam potionem vulgo vermut appel­ lamus quia in ea absinthii praecipua pars sit (Wermut est vox germanica = “absinthium” = ajenjo) eâdem ratione latine absinthîtam vocare possumus. Dic, si mavis, 'absinthiatum”, gustationem absinthiacam, potionem absinthiatam” (de his vocibus cfr. FORCELLINI et LATIN., 1 (1953) 156); “Vinum absinthio medicatum, conditum” (BACCI). 97

No v a

V ili, [7], 71-74

v e r b a l a t in a

tincta; deinde tubera solana imponuntur elixa cum brassicis capitatis7 1 , ferculum piscis aut carnis cum spinaciis... Et ova quae multiplici ratione parantur, sunt enim sorbilia, mollia seu elixa, durata, assa, fricta, mixta7 2 . Aliquando, diebus festis ac sollemnibus, Elisabétha placentam promet ex pomis73 , pateram cum suavillis, laterculis7 4 , aliisque cupediis quibus tandem cena absolvitur. Ubi famula Maria cenaverit, catinos, scyphos, ligulas, fuscinulas mundabit, absterget suoque loco recondet. Juxta culinam —in ipso fortasse triclinio— bellulus prostat abacus in

71. BRASSICIS CAPITATIS [repollo - chou pommé - cavolo cappuccio]: cfr. POR­ CELLINI, BADELLINO. 72. OVA SORBILIA, MOLLIA SEU ELIXA, DURATA, ASSA, FRICTA, MIXTA [huevos para beber, pasados por agua, duros, asados, fritos o estrellados, en tortilla]: cfr. TEMPINI, Manuale..., p. 161; PLIN. Nat. Hist., 29, 3, 11 (44): “ova fricta ex oleo” ; Vives (op, mem., Refectio scholastica, t. I. p. 296) habet: “ova assa, aut frixa, aut elixa, singula per se, aut in libum commixta” [ed. VERGHETTI, p. 22]; quae a Chr. Coret (Diálogos de J. L. Vives, p. 50-51) ita vertuntur: “huevos cocidos al rescoldo, fritos o estrellados, o pasados por agua cada uno por sí, o en tortilla a la sartén". 73.

Pl a c e n t a m

e x po m is

[tarta de fruta - torta di frutta].

74. P a t e r a m c u m s u a v il l is , l a t e r c u l is , a l iis q u e c u pe d iis pastelillos, carqniñoles y otras golosinas].

98

[bandeja de

v i l i , [7], 75-78

Cu l in a

h o d ie r n a

cujus loculamentis75 varia scyphorum ac poculorum genera collocabit. Supra abacum nonnulla vasa ornatus causa imponere solet: fructuum tympanum, lancem, pupamque 76 vides. Maria flores amat iet e viridario florum fasciculum cottidie conformat, quos in testam 77 reponit; ac dum tibialia 78 ac lintea sarcit ad mensam in sella sedet. 75. L o c u l a me n t is [estante - compartimento]: “loculorum plurium distinctorum series..., cavum, in quo aliquid recipitur et includitur’; cfr. supra, II, adn. 40, ubi de “librorum repositorio”. 76. P u pa m [muñeca - poupée - bambola, pupattola]: “pupa” est ’imaguncula puellaris, ex linteo insuta, tomento infarta, vestibus amicta, quibus puellae in prima pueritia lusitare solent’ (cfr. FORCELLINI, s.v. pupa). 77. (F l o r u m ) TESTAM [jarro de flores]: testa ’est terra vel argilla cocta vel aliquid ex terra cocta in formam aliquam compositum’: hinc ad varia vasa refertur. 78. T ib ia l ia [media - bos - calza]: in qua voce latine reddenda plurimi con­ veniunt: BIONE (Vocabolario della l. lat.), E. DECAHORS (Dictionnaire fr. - lat., Hatier Paris, 1957), H. GOELZER (Le latin en poche, Garnier, París, 1959), MENGE-MUELLER (LangenscheidtsTaschenwòrterbuch), DUMAINE (Conversat, latines3 ), MARIANO, VALLAURI, COGNASSO, BACCI (Lexicon), MIR (Nova et V., p. 19-20), VIVES (op. om., Surrectio m., t. I, p. 283); qui omnes “tibiale-tibialia” proponunt; eamque vocem Suetonius adhibuit (August. 82) ad hoc vel simile tegumentum significandum, cujus est sensus ’id quod ad tibiam spectat, aut ipsius tibiae vel cruris tegumentum’. Sunt tamen qui alia verba exhibeant —interdum una cum tibiale— , ut “caliga” (VALLAURI, MALLOFRE, ¿Habla V. latín?, Gilí, Barcelona, p. 24), “fasciola” (BIONE, LUCIANO); “fascia” (DE­ CAHORS)...

99

IX DE CENA ET PRANDIO APUD ROMANOS ET APUD NOS *

Quoniam vos, adulescentes, ea quae ad esculenta et poculenta1 spectant maxime oblectant, nonnulla de nostris ac de Romanorum cenis vobiscum colloqui statui. 1.

Romani, ut scitis, primo mane e lecto surgebant. Liberi, clientes, servi, orto sole, parentes dominosque salutabant. Deinde ad horam tertiam, i. e. hora fere septima aestiva nostra aut nona hiberna, jentaculum 2 —levem et facilem cibum— sumebant, quod ex pane intincto butyro 3 vel meile constabat, aut caseo, olivis, dactylis4 . Postea solidus decurrebat dies quo varia agitaban­ tur negotia. Meridie, hora fere septima, ad prandium accedebant in quo oleribus, fructibus, pane vinoque —interdum piscibus et carne— parce tamen et sobrie vescebantur. 1. E s c u l e n t a ET POCULENTA [comidas y bebidas - aliments et boissons]·, sunt res esui et potui aptae (x ). 2. JENTACULUM [desayuno - petit dejeuner - colazione]: dicitur etiam silâtum, ut apud Viverti legimus (Exercitatio linguae latinae, Refectio scholastica, op. omn., I, p. 285): “Süâtum nostrum est frustum panis autopyri et paululum butyri”. 3. BUTYRO [manteca - beurre - burro]: “butyrum” 'spuma lactis sero concretior et multa agitatione pinguior’ (FORCELLINI, s.v.). 4. D a c t y l is [dátil - datte - dattero]: “dáctylus” ita appellatus quia oblonga gracilitate digitum referre videtur; dicitur etiam “palmae fructus, palmula, caryota” (Cfr. PAL. LAT., 2 (1951) 33-34). ( x) Ampliorem, si vis, de tota ciborum re et coquorum arte tractationem, optimum consule librum: L ’alimentation et la cuisine à Rome, Paris 1961, a Jac. ANDRE exaratum.

* PAL. LAT., 32 (1962) 275-283. 100

De

IX , 2, 5-17

c e n a e t pr a n d io

2, Deinde animum recreabant, meridiationem 5, exercitia gymnica —in quibus pila, follis, trigon 6— et corporis lavationem 7 in publicis vel domesticis balneis6 peragebant. Hora vero nona vel decima praecipuum cibum, seu cenam sumebant; quae initio, pulte 9 , oleribus, pauca carne constabant; sed postea sumptuosior facta est et haec fere continebat: gustationem 10 seu promulsidem, in qua lactucae 1 1 , brassicae 1 2 , napi, cardui13 seu cinarae, asparagi14 , olivae, conchy­ lia 15 , pisces saliti, ova durata 16 cum mulso 17 —i. e. vino meile admixto— 5. MERIDIATIONEM meridianus’.

[siesta - sieste - siesta]: “meridiatio” est 'quies et somnus

6. TRIGON: 'pila parva, dura, firmo pilo farta, qua in balneis pueri ludebant’; nomen inde ductum quod tres ludebant et ita distribuebantur ut trigoni seu trianguli figuram efficerent. 7. CORPORIS LAVATIONEM [baño - bain - bagno]: adhibetur a Plauto, a Cice­ rone, a Celso: “Lavatio calida et pueris et senibus apta est” (De medicina, 1, 3, [p. 5, 35]). 8. BALNEIS [baño - bain - bagno]: “balneum, balineum” saepius de domestico balneo —de loco in quo corpora veteres lavabant— dicitur; “balnearum” autem nomine 'balnea publica’ veniunt. 9. PuLTE [papas, gachas, polenta - bouillie de farine - polenta di farro, farinata]: “puls” est 'genus cibi ex farre aut leguminibus in aqua coctis’ (FORCELLINI, s. v.); “pulmentum” saepe idem sonat ac puls, aut etiam est 'cibus ad modum pultis factus’. 10. GUSTATIONEM [aperitivo, entremés - apéritif, hors d’oeuvre - aperitivo]: “gustatio” speciatim est ’initium cenae lautioris quo leviter cibi gustantur eisque fames acuitur; sumitur etiam extra cenae tempus ad vires modice reficiendas’. —Promulsis idem significat et est ’id quod ante mulsum datur’. 11.

La c t u c a e

[lechuga - laitue - lattuga]:

12.

BRASSICAE

[col, berza - chou - cavolo]: cujus multa sunt genera.

13.

Ca r d u i

14.

As pa r a g i

s e u c in a r a e

[alcachofa - artichaut - carciofo],

[espárrago - asperge - sparagio],

15. CONCHYLIA [marisco, ostra - coquillage, huître - conchiglia, ostrica]: aliquando “conchylium” (marisco - coquillage) idem valet atque “ostrea” (ostreum). 16. Ov a d u r a t a [huevos duros - oeufs durs - uova sode]: cfr. “durata in aqua ova” (PLIN., Nat. H., 29,3, 11 (45). —MARIANO: “durata, indurata”; cfr. etiam QUICHERAT, TEMPINI (Manuale de conversat, lat., p. 161); PAL. LAT., 21 (1951)34: “ovum concretum”; Guide de la conversat, lat., S.J. (VAN TORRE), p. 342: “minutalia vitulina cum ovorum solidis vitellis”. 17. Mu l s o [mulso, vino mezclado con miel - vin mélé de miel - vino melato]: “mulsum quod’ antiquis fuit in deliciis”. 101

IX , 3, 18-28

N o v a v e b b a l a t in a

afferri solebant: eaque, quod et vos probe nostis, cibi appetentiam faciebant. Deinde fercula 1 8 , quae prima, secunda, tertia cena vocabantur: in his erant pisces, caro —porcina 1 8 , vervecina 20 , haedina 21 —; pullus gallinaceus22 et venatio —ut lepus, perdix, aper—, eaque cinnamono 2 3 , petrosilino 24 aliisque herbis condiebantur. Postea secunda mensa in qua poma, uvae aliique fructus recentes et conditi25 proferebantur, liba 26 , placentae 27 , cetera. Sed haec sane quibus fortuna opes abunde dabat; nam multi paucioribus contenti esse debebant cibis. Qui vero luxuriose vivebant in multam noctem comissationem28 protra­ hebant, in qua vino maxime indulgebant. 3 , In cottidianis cenis paterfamilias vel mensae assidebat, ut prioribus Romae temporibus, vel, quod frequentius, in lecto tricliniari cum amicis et convivis discumbebat; alii vero vel juxta eum vel in subseliis assidebant. Attamen mos invaluit edendi accumbentes in lectis praesertim ad hospites honorandos. In medio triclinio mensa erat quadrata et ad illam tres lecti

18. FERCULA [plato, servicio - mets, plat - pietanza]: 'dicuntur singuli missus ciborum qui mensae inferuntur’. 19. 20. castrato ].

C a r o po r c in a V e r v e c in a

[carne de cerdo - carne di maiale], [carne de carnero - chair de mouton - carne di montone, di

21.

H a e d in a

22.

P u l l u s g a l l in a c e u s [pollo - poulet - pollo],

[carne de cabrito - viande de chevreau - carne di capretto],

23.

C in n a m o n o

24.

P e t r o s e l in o

25.

F r u c t u s c o n d it i

26.

L ib a

27.

Pl a c e n t a e

28.

C o m is s a t io n e m

[canela - cannelle - cannella], [perejil - persil - prezzemolo], [fruta en conserva - frutta candita],

[torta - torta], [tarta - torta di frutta], [banquete de noche, comilona - gozzovìglia]. 102

IX , 4, 29-3'5

D e c e n a e t pr a n d io

tricliniares, in unoquoque tres convivae accumbebant; ad laevam erat lectus imus, in medio lectus medius, ad dexteram summus; sub rei publicae fine pro triclinio sigma29 seu lectus in semicirculum ductus suffectum est et pro mensa quadrata orbis seu mensa rotunda. 4 . At haec omnia moris erant Romanorum...; mensam nostram hic appo­ namus, non ut edamus —nam in schola sumus—, sed u t nomina singulis demus. Inspicite mensam: strata est. Mensa quadrata manteli30 mundo et albo obtecta, in unoquoque accubitu 31 est m appa 32 ad os detergendum et digitos; sunt etiam culter33 ad carnem secandam, cochlear34 ad sorbitionem 35

29.

S ig ma

[asiento, diván semicircular - lit de table demicirculaire].

30. M a n t e l i [mantel - nappe - tovaglia]: veteres “manteli” mensam tegebant. “Mantelia nunc pro operiendis mensis sunt, quae, ut nomen indicat, olim tergendis ma­ nibus praebebuntur” (ISID. Orig., 19.26.6), Et H. H. Paoli (Filius Ciceronis, p. 21); “Ci­ ceronis temporibus nondum Romani consueverant tricliniares mensas albo linteo obtegere: ignotum adhuc mantele erat, quo illi uti non ante Imperatorem Domitianum coeperunt”. —Attamen “mantele” aliquando est linteum quo manus in mensa abstergentur, ut supra ait B. Isidòrus; ita etiam Vives noster: “Ne abstergas labra manu aut manica, sed simul ipsa, simul manum mantili; nam ideo tibi datur” (Exercitatio l. lat., op. om., p. 301). 31. A c c u b it u [asiento - place à table - posto a tavola]: cfr. “primi accubitus” LUC., 14,7; ’locus in quo accumbimus’; nunc: ’in quo sedemus ad mensam’. —Qui sensus apud veteres scriptores non invenitur, apud quos “actum accumbendi” tantum significat. 32. M a ppa [servilleta - serviette - tovagliolo]: linteum quo manus et os in mensa abstergemus. —“Duplex mappa usus erat: non enim ad id tantum adhibebatur, ut os abstergeret...” (H.H. PAOLI, Filius Ciceronis, p. 23). —J. L. Vives aliter voces interpretari et adhibere videtur, nam in colloquio cui index Triclinium “unicuique, inquit, additum erat salinulum, cultellus, panis et mantile”; et parum infra: “Pone tandem mensam, et explica mappam" (“Pon finalmente la mesa y después desplega (sic) los manteles” (Diálo­ gos de J. L. Vives, traducidos por el Dr. Chr. Corei, p. 257). —Cfr. BACCI (Lexicon, s.v.) et Curso de Latín Polyglophone CCC, p. 241-243, ubi “mappa” est servilleta. 33. C u l t e r [cuchillo - couteau - coltello]: Vives fere “cultellum” adhibet, qui eundem habet sensum. 34. COCHLEAR [cuchara - cuillère - cucchiaio]: “Ad sorbitiones vel madefactos cibos ligulae adhibebantur; ligulis similes cochlearia erant, ad id idonea, ut ostrearum valvae facile dehiscere possent. Ligulae oblongae et concavae erant, cenatoriis instrumentis prorsus similes, quae nos “cucchiai” vocamus; at contra cochlearia rotunda erant ac plana” (H.H. PAOLI, Filius Ciceronis, p. 21-22). —Quorum tamen discrimen non semper in scriptoribus liquido patet. 35. SORBITIONEM [sopa - soupe - minestra]: Celsus (De medicina, 2,30): “Sor­ bitio ex alica vel ex panicis vel ex milio”; dicitur etiam ;us, jusculum (cfr. MARIANO, COGNASSO, TEMPINI, Manuale di conv. lat., p. 160). 103

No v a

IX , 5, 36-46

v e r b a l a t in a

sumendam et fuscinula 36 ad olera, legumina, carnes, pisces capienda. Apposi­ tum videtis et poculum 37 ad aquam, scyphum 38 ad vinum, quae ex vase aquario 39 et lagoena vinaria 40 hauriuntur; nec panis deest. Ante oculos sunt vas olearium 4 1 , acetabulum 4 2 , salinum, quibus cibi condiantur; unicuique convivae duo tresve catini43 ad missus44 sumendos adstant. 5 . Mensa igitur structa est; assideamus, vobisque narrabo quis ordo ce­ nae 45 esse possit. Sunt qui initium cibi a sorbitione ordiantur cum frustulis

36. F u s c in u l a [tenedor - fourchette - forchetta]·, ita MARIANO et Curso de Latín Polyglophone CCC, p. 241-243; TEMPINI (Ibid., p. 159) et PAOLI (Filius Cice­ ronis, p. 21): “Furcula”; BACCI: “escaria furcula, fuscina, fuscinula”. 37. POCULUM [vaso - verre - bicchiere]: est ’vas quo bibimus’; quanquam ele quocumque dicitur vase, vocem tamen aptaverim ad nostrum communiorem vaso (de agua). 38. Sc y ph u m [copa - petit verre - bicchiere]: cum “scyphus” saepius ad vinum bibendum adhibeatur ut ex multis scriptorum locis patet, hispanice sic redderem copa quam nos quoque ad vinum praecipue usurpamus. Quam vocem fere leges apud Lud. Vives; aliter tamen Tempini (cfr. Manuale di conv. lat., p. 41): “Jam exhauriamus pocula. —Da singulis pocula plena (vini)”. 39.

VASE AQUARIO

[farra de agna - brocca]: “vas aquarium” adhibet Varro.

40. L a g o e n a v in a r ia [botella de vino - bouteille de vin - caraffa, botiglia]: “lagoena” est ’vas collo instructum et ore angustiore quo vinum in scyphos effunditur’. 41. Va s o l e a r iu m [aceitera - huilier - oliera]: ita DUMAINE (Conversât, lat., 3, p. 365); “lecythum adhibet Vives et alii: “Instilla huc guttas aliquot ex lecytho” (Exercitatio, Culina, op. om., p. 345). —MARIANO: “olei ampulla”. 42.

ACETABULUM

[vinagrera - vinaigrier]: est ’vas quo acetum ponitur’.

43. C a t in i [piato - plat, assiette - piatto]: “catinus” est ’vas escarium vel culi­ narium continendo cibo aptum’; habes etiam deminutivum “catillus”; sed “patina”, quam Tempini (Manuale di conv. lat., p. 159) proponit, aliud saepe significat. 44. Missus [plato, servicio - assiette - portata, pietanza]: singulae ferculorum illationes in mensam “missus” dicuntur. 45.

Or d o

CENAE

[menú, minuta - menu - menu],

46. P a s t a s e g me n t a t a [tallarines - nouilles - tagliatelle, tagliarmi]: “pasta” est 'farina aqua subacta et in massam conversa’ —vox est serioris latinitatis—, cfr. supra V ili, η. 54; “segmentatus” (MARTIALIS, JUVENALIS, alii) ’est in segmentis divisus’. —COGNASSO, MARIANO: “oblonga pastae segmenta, pastae segmenta”; TEMPINI 104

De

IX, [5], 47-55

c e n a e t pr a n d io

panis vel farinae decoctae aut cum pasta segmentata4 6 , tubulata 47 , vermiculis48 aliisque farinae pastillis4 0 ; neque desunt qui ad tritum Romanorum pul­ mentum redeant. Saepius tamen initio gustatoria^0 afferuntur, quibus fames acuatur et excitetur, cujusmodi sunt: concisa et salita perna5 1 , farciminis laminulae 5 2 , olerum salgama5 3 , salsamenta 54 , quibus interponuntur acetaria 55 (Manuale di conv. lat., p. 160): “pasta oblonga”; BACCI: “oblonga pastae segmenta, pasta segmentata”. 47. (Pa s t a ) TUBULATA [macarrones - macaroni - maccheroni]: nam “tubuli” formam referunt: ita MARIANO, COGNASSO, TEMPINI, BACCI. —Minus probandi “pastilli” et improbandi “macariones” (DEL VECCHI, apud H. M. JACOBELLI, In campo latinitatis novi flores, s.v.). 48. Ve r mic u l is [fideos - vermicelle - vermicelli]: “Vidi qui a vermiculis hu­ jusmodi vehementer abhorrëret” (J. L. VIVES, Exercitatio, Convivium, op. om., I, p. 355). —MARIANO: “vermiculi”; TEMPINI: “pasta vermiculata” (Ibid., p. 160); BACCI: “farina subacta et vermiculata; pasta vermiculata”. 49. F a r in a e pa s t il l is [pastas para sopa]: Cardinali Bacci non probatur "pas­ tillus” in reddendis vocibus vermicelli, tagliatelle (Lexicon, s.v. maccheroni), cui libenter assentimur; hanc tamen vocem pro generaliore pasta para sopa admittimus, cum hoc no­ mine multa pastae continentur genera, eaque “paniculi” seu “pastilli” formam exprimant aut pillulae figuram habeant. 50. Gu s t a t o r ia [aperitivo, entremés - hors d’oeuvre - aperitivo]: 'gustatio, cibus qui gustationis causa apponitur, sive initium sit justae cenae sive alio tempore sumatur’ (FORCELLINI, s.v.); cui voci adjungendae sunt “propoma, potio aperitiva, nectar aperitivum” (cfr. BACCI, s.v. aperitivo, et PAL. LAT., 30 (1960) 232 et 31 (1961) 200-201). 51. salato].

C o n c is a

et

s a l it a pe r n a

[tajadas de jamón salado - fettine di prosciutto

52. F a r c imin is l a min u l a e [ronchas de embutido - fette di salame]: “farcimen” est 'intestinum varie ac minütim concisa carne refertum’: idque adhibui cum alia vocabula latina —“tomaculum, lucanica”, cet— (ad reddenda salsicciotto, salame, salsiccia) varie interpretentur auctores. —"Laminulam” dixi ex rei similitudine; cfr. eodem sensu PAL. LAT., 5 (1935) 109 et Vives de caseo (Convivium), p. 358. —-“Buccea, buccella” genera­ liores sunt et tantum significant 'frustulum rei esui aptae, quantum bucca capit’; “segmen­ tum” fortasse nonnullis probabitur. 53. Sa l g a ma [conservas - conserves - conserve, composte]: 'quaecumque condi­ tanea ad victum in vasis servantur interdum sicca, saepe cum liquamine et jure, ut mala, pira, fici, uva, rapae’, cet. (cfr. FORCELLINI). 54. Sa l s a me n t a [pescado en salazón - poisson salé - salume]: 'piscis sale aut muria —aqua salsa— conditus cibi gratia ad diuturnum usum’. 55. Ac e t a r ia [ensalada - salade - insalata]: 'olera, quae cruda ex acéto, oleo et sale eduntur, cujusmodi sunt lactucae, nasturtium, menta, intubus’.

105

IX, *1-*14

N o v a v e r b a l a t in a

Res suis nominibus designantur • 1. sorbitio, onis jus, juris n. • 2. ova durata, ova indurata • 3. acetaria, orum n. pl. * 4· cicera, uni (pl.) * 5. assum,i caro assa cum tuberibus solani * 6. asellus,i gadus merlucius * 7- oryza,ae oryzae patella * 8. pullus gallinaceus * 9. caseus,i *10. melOjOnis m. melopëpOjônis m. •11. lanx fructuaria •12. lucuntes amygdalini mellitique •13. anisatum.i •1 4 . (vinum) campanicum

sopa

minestra

huevos duros

uova sode

ensalada garbanzos asado carne asada con patatas

insalata ceci arrosto arrosto con patate

merluza

nasello, [merluzzo]

arroz paella de arroz pollo queso melón

riso risotto pollo formaggio melone

frutera turrones

fruttiera torroni

anís champán

anice, anisetta champagne, sciampagna, spumante 10ό

ΙΧ, *1ι5-*18; 6, 56-64

De

•15. cafêumj cafëi pocilla “16. crustula,orum (pi.) buccelâta,orum (pi.) •I7. placenta, ae •18. volumina tabacea voluminum tabaceorum capsa

café tazas de café bizcochos, galletas tarta puros cafa de puros

c en a e t

pr a n d io

caffè tazze di café biscotti torta [di frutta] sigari scatola di sigari

e lactucis, asparagi cum ovis duratis. Gustatoria tamen non ut primum ferculum saepissime accipi solent, sed inter cenam in mensa remanent ut convivis fas sit ultro libenterque desumere. In cottidianis et familiaribus prandiis post sorbitionem olera inferuntur et legumina: brassicae, cicera56 , phaseli 57 , pisa 5 8 , parum carnis et piscium. 6. Si quando fueris ab amicis invitatus diebus festis, primum apponentur pisces jure madefacti ut salmones59 , tructae 60 , asellus61 —qui vulgo: “gadus merlucius” vocatur— aut oryzae patella 62 —qua summe Valentini nostri delectantur—; deinde armi vervecini6 3 , suilla, bubula 64 , farcimina varii ge­ neris; in tertio ferculo pulli gallinacei vel columbini, perdices, lepores, capones,

56.

Cíc e r a

57.

P h a s e l i [judía, alubia - haricot],

58.

P is a

59.

Sa l mo n e s [salmón - saumon - salmone],

60.

Tr u c t a e

[garbanzo - pois chiche - dee],

[guisante - pois - pisello],

[trucha - truite - trota],

61. As e l l u s [merluza - merlus - nasello]: de “asello” multa disputaverunt scriptores et veteres et recentiores, sed “gadum” significare videtur; nos eum designamus quem Linneus “gadum merlucium” nominavit; cfr. E. DE SAINT-DENIS, Le vocabu­ laire des animaux marins en latin classique, Klincksieck, Paris; 10; J. JONSTONUS, His­ toriae naturalis de piscibus et cetis libri V, Amstelodami, 1658, ρ. 1 et tab. I, II; J. COROMINAS, Diccionario crítico etimológico de la lengua cast., Ili, s.v. merluza, qui satis abunde de hac voce disserit. 62. Or y z a e PATELLA [paella de arroz]: cum “patella” sit ’vas fictile aut aereum cibis tum coquendis tum mensae inferendis idoneum’ aptari posse videtur et fictile vasi et ferculo oryzae paratae ad esum. 63.

Ar mi

64.

Bu b u l a

v e r v e c in i [espalda de carnero],

[came de vaca]. 107

IX, [6], 65-74

N o v a v e r b a l a t in a

gallina farta: haec omnia sane delicata obsonia cum condimentis seu embam­ matis 6 5 . Tandem apponuntur bellaria 60 seu secunda mensa: caseus recens vel vetus, varii fructus: mala arantia 07 , armeniaca 66 , persica 0 9 , pruna 70 , melones7 1 , citrulli7 2 , pira recentia vel mellita73 , fraga 74 vino et saccharo condita, cy-

65. CONDIMENTIS [salsa - sauce]: “condimentum” est 'id quo aliquid conditur’ (CIC. De fin., 2, 128, 90): “cibi condimentum esse famem”. —EMBAMMATIS f1 ): “em­ bamma” est 'intinctus, liquamen, condimentum quibus panem vel obsonium intingimus et famen excitamus’. 66. B e l l a r ia [postres - desserts - posposto, frutta]: ’cupediarum omne genus, poma, nuces, cibi saccháro aut melle conditi, aliaque hujusmodi irritamenta gulae: qualia sunt quae secundis mensis inferri solent’ (FORCELLINI); cfr. VIVES, (Exercitatio, Con­ vivium, op. om., p. 358): “Tantumne bellariorum apparatum et cupidines...?; cfr. etiam PAL. LAT., 18 (1948) 393-395. 67. M a l a a r a n t ia [naranja - orange - arancia]: cfr. EGGER, LATIN., 6 (1958) 149-150; FIGHI, Latinitas, variorum scripta in latinum conversa, p. 400-401; BACCI, Lexicon*: IJSEWIJN-MIR, PAL. LAT., 33 (1963) 81-82: ubi proponuntur “arantium, pomum vel malum arantium; malum sinense; malum aurantium”. Quod —malum aurantium— Ijsewijn mavult contra Egger, quia haec vox apud pharmacopolas jam diu invaluit, et ideo emendatio etymologica “arantium” inutilis est. 68.

A r m e n ia c a

69.

P e r s ic a

70.

PRUNA

[albaricoque - abricot - albicocca],

[melocotón - pèche - pesca], [ciruela - prune - prugna],

71. M e l o n e s [melón - melon - melone]: “melo” et “melopëpo” idem multis esse videtur, cfr. léxica: ERNOUT-MEILLET... 72. C it r u l l i [sandía - pastèque, melon d’eau - cocomero]: Nebrissensis habet: “melo indïcus”; cfr. etiam COROMINAS (Diccionario crítico etim. de la lengua cast., s.v.); “citrullus” est nomen Linnei, cujus indoles et virtutes in CANDIDATO L., an. 2, n. 9, p. 54 optime describuntur. 73.

M e l l it a '· “mellitus” est ’melle conditus aut saccharo’.

74.

FRAGA

[fresa - fraise - fragola]: quae vox fere pl. numero usurpatur.

I1 ) Ex Forcellini (Lexicon, s.v. poema), Menge (Langenscheidts Enzyk. Worterbuch: Lateinisch, p. VII, III, 6), Llobera (Grammatica cías. Latinit., p. 42), aliorumque sententia saepius et rectius in dat. et ablat. pl. dicitur poematis, quam poematibus. “Dativus et ablativus pluralis neutrorum in -ma saepius exeunt in -is, ut poematis” (P. LLOBERA). 108

De

IX , [6], 75-79

c e n a e t pr a n d io

(Joneuin' ’, placentae, liba, amygdalini et melliti lucuntes76 —Natalicia in primis tempore—, amnisque generis cupediae. Prandium vino abundat, sub finem album rubrum que funduntur: nec suavissimum et spumans campanicum 77 deest ad propinationes neque alii liquores7 8 , ut coniácum, anisâtum '9 , Benedictinum 8 0 , Chartusianum 8 1 , cetera. 75. Cy d o n e u m [membrillo - cotognata, (mermellatd)]: cfr. Vives noster (Exerci­ tatio, Refectio scholastica, op. om„ p. 290): “Pro secunda mensa raphani perpusillum... mala persica, cydonia”, et alibi (Convicium, p. 359) habet “cydoniatum” quod in indice vertitur carne de membrillo. 76. Amy g d a l in i e t MELITTI LUCUNTES [turrón]: difficile sane est latine reddere dulcissimum illud edulium quod vulgo nos turrón appellamus. Nebrissensis vocat “crustum”, quod quidem non sufficit cum multa esse possint crustorum genera; léxica inveni quae interpretantur “crustum ex meile amygdalisque”, quo hoc bellariorum genus nonnihil subtilius definitur. Sed P. Em. Jové vocem lucuns — edulium pistorium— adhibendam pro­ posuit (cfr. Alma Roma, 10 (1923) 200); sed cum non prorsus placeret vocis antiquae rei novae aptatio —quia res ipsa satis non definiebatur—, in PAL. LAT., (28 (1958) 473) adhibui “amygdalinos mellitosque lucuntes”, cum ex amygdalis praecipue et meile vel saccharo conficiantur (cfr. de re J. COROMINAS, Diccionario, s.c.).* 77. C a mpa n ic u m [champaña, champán - champagne]: e regione gallica Cam­ pania, ubi illud spumans vinum praecipue paratur. 78. L iq u o r e s [licor - liqueur - liquore]: proposita sunt: MARIANO: “potu dulcia”; COGNASSO: “liquor, liquores alcoolici, odoratae potiones”; CAPELLANUSLAMER (Sprechen Sie Lateinisch?1 1 , p. 15): “aromatites”; BINI (L’uso vivo della lingua latina, s.v.): “odorata (inebrians) potio”; BACCI: “merum validissimum; potio validissima; potio odorata (liquore profumato')...” — Sed haec sufficere non videntur vocabula cum de re certa et definita agatur et saepe technica, ut ex iis, quae J. Holzer in PAL. LAT. (25 (1955) 41-43) disputavit, demonstratur; ubi discrimen inter liquores et aquas ardentes manifestum fit. Vocem olim adhibueram (Nova et V., p. 74-76); cfr. etiam LURZ (SOC. LAT, 17 (1952) 13): “liquor”. 79.

An is a t u m [anis - anice, anisetta]: cfr. HOLZER (PAL. LAT, 25 (1955)42).

* Iterum rem percurro totamque circumspicio. Praeter léxica superius commemorata inve­ nio: MARIANO: “mellita crustula”; BADELLINO (1961): “mellita placenta”; COGNAS­ SO: “mellita crustula, lucuns”. Priora tamen verba distincte non definiunt. — Nunc autem praeter P. Emm. Jové, qui anno 1923 (cfr. Alma R.) et anno 1929 (cfr. Candidatus L., n. 9, p. 58) lucuns adhibuit, hanc quoque vocem affert Cognasso (II latino per l’uso moderno, 1936); uterque tamen inter se sejuncti sunt; nam Cognasso opusculum edidit a. 1936, neque tamen ille Candidatum Latinum (1929) novit, utrum vero Almam Romam (1929) legerit nescimus. Ut nunc se res habet lucuntem - lucuntes accipiamus eosque distinctius et subtilius notantes appellemus “lucuntes amygdalinos mellitosque”, cum haec sit praecipua, ex qua fiant, materia.

109

IX , 7, 80-82

N o v a v e r ba l a t in a

7. Postremun convivae humaniter ad cafëum invitantur et hospes do­ minus voluminum tabacinorum capsam profert aut hispanicarum praebetque singulis, qui libenter sumunt et accensa hispánica vel volumine tabaceo fumo et tabaco, dum colloquuntur, delectantur8 2 .

80. B e n e d ic t in u m tinis apparatus.

[Bénédictins - Benedettino]: est liquor a Patribus Benedic-

81. C h a r t u s ia n u m [Chartreux - Chartreuse, certosino]: alius liquor a Chartusianis confectus. —Hi omnes liquores —si vox liquor non apponatur— neutro genere efferri possunt, sic: “Benedictinum” vel “liquor Benedicimus”. 82.

F u m o ET t a b a c o d e l e c t a n t u r [fumar]: cfr. infra, XVI, 2, 12.

Î10

X DE ARGENTARIA *

1 . Mense septembri, cum ferias aestivas agerem, Matritum profectus sum ut amicum, qui Argentariam 1 publicam Hispaniae moderatur, adirem. Cum matutino tempore Matritum perveni, Antonius, cujus utor consuetudine, in argentariae officio erat.

2, Diu praestolatus sum, ille enim cum viro valde pecunioso2 sermonem 1. ARGENTARIAM [banco - banque - banca - Bank]; cum de re nummaria agatur, quae a Romanis magnopere exercebatur, de vocabulo recentiores scriptores, ut par est, etiam conveniunt. Habes: “nummaria (mensa)” (GONZALEZ, Candidatus L., 3 (1930)9); "nummularia mensa” (IACOBELLI, Novi Flores -V. U-, s.v.); “argentaria” (BINI, L’uso vivo della lingua lat., s.v.); “argentaria, nummaria mensa” (DUMAINE, Conversations lat., 269); “mensa (publica)”, (LURZ, SOC. LAT., 18 (1952)3); “argentaria, nummaria mensa”, “publica mensa” (di stato) (COGNASSO, II latino per l’uso moderno, s.v.); "mensa nummaria, argentaria” (MARIANO apud PACITTI, Premier Congrès international pour le latin vivant, Avignon, p. 78); “mensa argentaria, argentaria; argentaria taberna; mensa publica” (banca di stato) (BACCI, Lexicon, s.v.); “mensa argentaria” (MENGE, Langenscheidts Taschenworterbuch, s.v. Wechselbank). — De voce argentaria legimus apud FORCELLINIUM: “2. Subaudi taberna vel mensa, et est ea in qua quis in argento, seu in pecunia negotiatur et lucrum quaerit”; et sub voce mensa: “5. Item argentariorum et rationum, in qua numerantur pecuniae, rationes confiunt, banco". —Et nos igitur optime: “argentaria, mensa vel taberna argentaria; mensa, mensa nummaria, (mensa nummularia)”. 2. PECUNIOSO [capitalista - capitaliste - capitalista - Kapitalist]: “homo pecuniosus, + capitalista, plutócrata” (LURZ, SOC. LAT., 28 (1952)11). —Delendum: “capitalista”; neque vox graeca “plutocráta” — πλούτος - κρατέω — necessaria videtur, quae tamen admitti posse fortasse quibusdam videbitur. Apud FORNARIUM (Alma R., 17 (1930)10) alias locutiones legas: “homo pecuniosus, pecuniatus1 ; bene nummatus; bene a pecunia (1) Vox expungenda —uti credo—, deest enim in lexicis. - “Nummatus est nummis abun­ dans”; “pecuniosus est pecunia abundans, bene nummatus, dives, danaroso, πολοχρήματος» (cfr. FORCELLINI, s.v.); quae voces a CIC. adhibentur.

* PAL. LAT., 27 (1957) 35-41. 111

No v a

X , 3, 3-6

v e r b a l a t in a

conferebat qui, occasionem nactus, in foro nummario 3 multas emerat colloca­ tae pecuniae syngraphas et publici census titulos5 , illamque pecuniae sum­ mam ut collocaret, advenerat. 3. In illo expediendo gravissimo negotio animum defixum Antonius habebat, neque me praesentem adesse intellexit quod de meo adventu nun­ tium telegraphicum —telegramma— casu nondum acceperat. Nolui tamen ab eo maximi momenti sermone illum abducere, et officiali exquirenti quid ego quaererem, me cum moderatore familiari conjunctum esse consuetudine meque ad illum invisendum advenisse respondi. Ille me, summa humanitate complexus, ut in arcisellio6 , sederem rogavit, cumque de itinere et parentibus paratus; a pecuniis instructus; pecuniis abundans, effluens; pecuniis refertus; copiosus”; quas locutiones praesertim si superlativo modo efferas, sensum vocabuli capitalista bene latine exprimes.

3. F o r o NUMMARIO [boisa - bourse - borsa - Borse]: “forum nummarium” (MA­ RIANO apud PACITTI, Premier Congrès intern. pour le latin vivant, Avignon, p. 78); ‘mercatus argentarius, mercatus nummularius, titulorum mercatus, Forum, ad Janum, ad Janos” (COGNASSO, II latino, s.v.); “forum argentarium —-MARIANO—, mercandis nummis sedes {sede della borsa)” (BACCI. Lexicon, s.v.); “bursa” {Candidatus L., 3 (1930)11); "mercatus nummarius, +bursa” (LURZ, SOC. LAT., 18 (1952)4); “titulorum mercatus” (DUMAINE, Conversat, lat., 373). Ex quibus optimam seliges locutionem: “forum nummarium, forum argentarium” : forum enim erat 'locus quo, negotiorum, et praecipue fenerandi causa populus convenie­ bat’ (FORCELLINI, s.v.); quae vox aptior videtur quam mercatus, hic enim non locus fenerandi proprius est, “sed ponitur pro emporio, seu loco, ad quem mercatores emendi vendendique causa conveniunt...” (FORCELLINI, s.v,). —“Bursa” vero, uti censeo delenda est, cum solum in glossariis inveniatur alio sensu, et alia habeantur apta verba. 4. Co l l o c a t a e pe c u n ia e s y n g r a ph a s [acción - action - azione - Aktie]: ita Card. BACCI; “titulus partis socialis” (DUMAINE, Conversat, lat., 373). “Syngrapham” adhibere possumus; quae tamen vox ad diversa significanda usurpatur ejusque sensus nimium multiplicari videntur; qua moti ratione syngrapham dicamus vel “titulum” collocatae pecuniae; et aeque probabilem aestimo titulum patiis socialis. Nam “tituli debitorum nomina dicuntur, praesertim in iis debitis, in quibus hominum nomina scripta sunt, quibus pecuniae commodatae sunt” (FORCELLINI, s.v. nomen II, 2 et titulus 5). Pars vero nummularia {action proprement dite) (cfr. DUMAINE, Convers. lat., p. 372); COGNAS­ SO, Colloquia latina, p. 78) erunt singulae partes, quae in societate anonyma, sortem seu summam pecuniae collocatae constituunt. 5. P u b l ic i c e n s u s t it u l o s [títulos, {valores del estado) - titre de rente titolo di rendita - Wertpapier] : ita apud COGNASSO {Colloquia lat., p. 78) et DUMAINE {Convers. lat., p. 372) scriptum legas, et locutio rei optime quadrat.

6. Ar c is e l l io [butaca - fauteuil - poltrona - Armsessel]: vocem ex Petronio sumpsi (“arcisellium de suo paravit”, 75), quem locum alii artisellium (FORCELLINI, 112

De

X,[3], 7-liL

a r g e n t a r ia

esset percontatus, se praefectum computationum 7 esse dixit. Ac dum collo­ quimur id animo percepi esse officiales qui ejus mandata exsequerentur, omnemque sortem 8 , quam argentaria haberet, sedulo perscriberent9 , quaestus 10 computarent et cum arcario 11 cottidie conferrent. Labor est accuratissimae di-

s.v.) alii vero arcisellium legunt (WALDE-HOFMANN, Lateinisches etym. Woiterb, s.v.), cfr. Nova et V., p. 19. —Subsellium; quod a Bacci3 et ab aliis profertur (“subsellium, subsellium mobile, molle subsellium”), rei nostrae parum convenire videtur, nam “subsel­ lium differt a sella, quia non habebat integrae sellae formam; constat enim, subsellium fuisse parvum scamnum quattuor suffultum pedibus rectis et sine reclinatorio...” — Quam­ quam “subsellium” voci sellae —quam vocamus butaca - fauteuil— fortasse accommodari potest, multo probabilior nobis est arcisellium, i. e. sella arcuata vel bracchiata; pro nostro vero sillón “cathedram” proponimus adhibendam. —Cfr. supra, III, adn. 26, et Card. Bacci in 4 a Lexici edit., in qua cum “subsellio” et “arcisellium” proponit. 7. P r a e f e c t u m c o mpu t a t io n u m [jefe de contabilidad, contable - comptable ragioniere - Rechnungsführer, Kalkulatar] : eodem fere sensu usurpari possunt: “ratioci­ nator, qui est "subducendae rationis peritus’ (FORCELLINI, s.v.); “computator” (SEN. Epist. 87, 5); “calculator” (ISID. Orig., 1, 3); “a rationibus”. —“Ratiocinator, computator, rationarius, calculator, a rationibus” (BACCI, s.v.); “ratiocinator” (MARIANO-PACITTI, I Congrès, Avignon, p. 78); “calculator, computator, ratiocinator” (LURZ, SOC. LAT.); “computator, ratiocinator” (COGNASSO, II latino). 8. So r t e m [capital - capital - capitale - Kapital]: "summa” (GONZALEZ, Candidatus L., 3 (1930)9); “caput, sors, pecuniae summa, pecuniae vis” (BACCI); "caput, sors, vivum, summa capitalis, + capitale” (LURZ, SOC. LAT., 18 (1952)22); “sors et fenus, pecunia, peculium, summa” (COGNASSO, II latino, s.v.). —“Caput, sors, summa, summa pecuniae” sufficiant; “vivum” in locutionibus “de vivo detrahere, resecare” (CIC.); “summa capitalis, capitale” habentur in glossariis (cfr. DUCANGE); ab his tamen absti­ neamus. 9. Pe r s c r ib e r e n t [anotar]: cfr.: “similiter perscribi dicuntur rationes rei fa­ miliaris, quae in tabulis seu codice conscribuntur accepti et expensi” (cfr. FORCELLINI, s.v.); “Similiter perscribi dicuntur quaecumque in tabulis trapezitarum referuntur, sive ut ipse debeas, sive ut tibi debeantur”. 10.

Qu a e s t u s

[ganancia - gain - guadagno - Gewin]'.

11. Ar c a r io [cajero - caissier - cassiere - Kassierer]: “arcarius” (MARIANOPACITTI, 1 Congrès, Avignon, p. 78); “pecuniae custos (?), dispensator (?), mensarius” (COGNASSO, Il latino, s.v.); “capsarius (Candidatus L., 3 (1930)9); “mensarius, arcarius” (BACCI); “arcarius, dispensator” (LURZ, SOC. LAT., 18 (1952)11). —Vox “arcarius”, licet non inveniatur apud optimos latinitatis scriptores, ad hunc rei nummariae administrum designandum omnium aptissima videtur, cum mensarius magistratus esset, qui “aliquando sub quaestoribus” pecuniae custodiendae deputaretur (cfr. RICH, DAREMBERG-SAGLIO, FORCELLINI). Et “dispensatores inter officia domus Augustae saepissime leguntur in 113

No v a

X , 4, 12-16

v e r b a l a t in a

ligentiae, nam si in numero errant, absolutam arcae recognitionem 12 non as­ sequuntur, omnesque transcriptiones13 et rationes perscriptae 14 iterum sunt recognoscendae. 4. Nunc vero, cum machinae computandis muneris —machinae calculatoriae 15 — praesto sint, computationum ratio facilior efficitur et securior. Sin­ gulis diebus prius quam ab opera cessant officiales rationum ponderationem 16

antiquis inscriptionibus” (cfr. FORCELLINI, s.v.): sed hoc officium cum arcario parum videtur convenire.

12. Ar c a e r e c o g n it io n e m [arqueo - vérification de la caisse - verifica della cassa - Kassenbericht] : MARIANO (s.v. verifica): “pecuniae acceptae renumeratio”; QUICHERAT (s.v. vérification): “rationum inspectio”; Codex Juris Additicii pro Missionariis FU. Imm. Cordis B.M.V., Matriti 1953, n. 302, &4: “de arcarum recognitionibus agetur”. 13. T r a n s c r ipt io n e s [asientos - recette - partite - Rückbuchungen]: cfr. AVENARIUS-HOLZER, PAL. LAT., 22 (1952)178; 22 (1952)192): quae vox proprie significat “actus transcribendi, describendi aut translatio obligationis in alium, quae fit transcribendo ejus nomen” (cfr. FORCELLINI, s.v.); huic tamen rei (asiento) aptari potest, nisi mavis uti “descriptione”. 14. RATIONES pe r s c r ipt a e [solidas - débit - partite - ausgegangene Rechnungen, Ausgaben]: (cfr. AVENARIUS-HOLZER, PAL. LAT., ibid.): “perscribi dicuntur rationes rei familiaris, quae in tabulis accepti et expensi conscribuntur” (FORCELLINI, s.v.); potest igitur de expensis dici (salidas). —Quae tamen transcriptiones et rationes praescriptae idem significare videntur atque illae veterum voces “acceptum et expensum”. 15. Ma c h in a e c o mpu t a n d is n u me r is - ma c h in a e c a l c u l a t o r ia s [calcula­ dora - machine à calculer - macchina calcolatrice - Rechnenmaschine]: apte rem exprimunt; “calculatorius” est in inscriptionibus et in recentioribus scriptoribus. 16. RATIONUM PONDERATIONEM [balance - bilan - bilancio - Bilanz]: “crediti et debiti compensatio” (DUMAINE, Convers. lat., p. 271), COGNASSO (Colloquia lai., p. 78); “ponderatio rationum” (MARIANO-PACITTI, I Congrès, Avignon, p. 78); “ac­ ceptorum et expensarum ratio, acceptorum et datorum ratio” (BACCI, Lexicon, s.v.); “crediti et debiti compensatio”. “Ratio, rationarium, ratio pecuniarum” (erit, nisi fallor, computandi effectus); ( + ) “bilancem prodere” (pubblicare il bilancio); ( + ) “bilanx” (LURZ, SOC. LAT., 18 (1952)3); HOLZER, PAL. LAT., 22 (1952)192); “activorum et passivorum compensatio” (AVENARIUS, PAL. LAT., 22 (1952)178)); “libratio, ( + ) libratura” (Candidat. L., 3 (1930)9). Sufficiant —uti censeo— ponderatio rationum, acceptorum et expensorum ratio, crediti et debiti compensatio: quae “generatim sumitur pro collatione rei cum re, ut debiti cum 114

X, 5, 17-19

D e a r g e n t a r ia

conficiunt et omnes computationes subtiliter compônunt. Hunc ego laborem maxime injucundum habeo., totum enim exigunt diem addendis subducendisque numeris. 5. Arcarium in tesseraria vidi, qui in tradenda et accipienda pecunia valde erat occupatus. Vel nummus sestertius, qui in argentariam infertur aut ex ea deducitur, in arcarii manus venit. Sagacissimus esse debet et emunctae naris homo ne in errorem incidat! Qua vero erat erga omnes humanitate qui illum adibant dum schedinummos17 summa digitorum agilitate computabat reddebatque creditoribus! E t erant omnis generis homines qui sua afferebant negotia: ut cottidianas instituerent computationes1 8 ; ut fenera 19 ex sorte, quam credito, damni cum emulumento, item imputatio duarum summarum, ita ut qui debeat centum, tantumdem minus debeat, quantum ex alio capite creditor erat” (FORCELLINI, s.v. compensatio). — A vocibus vero “bilanx, bilantia” abstineamus cum in lexicis et glos­ sariis non habeantur et priores voces sufficiant; "activa et passiva” novum habent sensum qui “credito et debito” = "accepto et expenso” respondere videantur; "libratio et libra­ tura” aliud designant neque opus est has voces in novum sensum deflecti.

17. Sc h e d in u m m o s [billete - billet - biglietto - BanknoteJ: “charta nummaria” (COGNASSO, II latino, s.v.); "nummi cartacei” (COGNASSO, Colloquia lat., 78); "sche­ dula argentaria, tessera nummaria” (DUMAINE, Convers. lat., 269, 334); "scheda” (Can­ didatus L., 3 (1930)9); "charta mensaria” (LURZ, SOC. LAT., 18 (1952)3); "charta nummaria (MARIANO), rei publicae syngrapha” (LUCIANO - BACCI, Lexicon, s.v.). —JOVEUS (Alma R., 14 (1927)49); ex scheda et nummus fecerat schedinummiam, scidinummiam (subaudi “tesseram”): cum similia a latinitate non sint aliena vocabula ut poscinummius, negantinummius. — Non sane displicent voces superius allatae, neque rejiciendam puto schedinummiam tesseram; attamen in “Primo Congressu linguae latinae vivae reddendae” Avennione coacto (I Congrès... Avignon, p. 124), vocem schedinummus proponere ausus sum: "Veteres dicunt “nummum”, habent etiam “schedam”; quare pro nostro billete de banco, "schedinummum” procudere dubitamus, pro qua voce haud prorsus indocte alii “chartam nummariam” dixerunt?”. Cujus vocis ratio et forma similis est omnino aliis vocibus compositis; ut “agri-cola, agri-cultor, agri-mensor, amni-cola, angui­ pes, auri-fodina, argenti-fodina”, cet., ex quibus altera compositi pars desinit littera -I, altera vero intacta remanet; "schedinummus” igitur erit nummus schedae seu chartae, ut ex superioribus “mensor agri, cultor agri, fodina argenti” (cfr. composita primae declina­ tionis "aquili-fer, aqui-manile, capri-mulgus, causi-dicus”, cet.). 18. C o t t id ia n a s COMPUTATIONES [cuenta corriente - compte-courant - conto corrente - Konto Korrent]: “quotidiana computatio, ratio (?) continuata accepti et expensi” (DUMAINE, Convers. lat., 270); “compütus continuus (? currens)” (LURZ, SOC. LAT., 18 (1952)12); “cotidiana computatio” (cfr. Alma R. in singulis fasciculis ab a. 1915-1617, in operimento). 19. F e n e r a [interés - intérêt - interesse - Zins]: “fenus, usura” (DUMAINE, Convers. lat., 359; COGNASSO, Il latino); BACCI, Lexicon, s.v. capitale: “usura, ae, f. 115

No v a

X, 6, 20-24

v e b b a l a t in a

in argentaria collocatam habebant exigerent; ut syngraphas nummularias2 0 , quas domus negotiatoriae per Argentariam Hispaniae ad eos miserant, sol­ verent; u t pesetas 2 1 , itineris causa, cum francis22 perm utarent... 6. Computationum praefectus id sua sponte me docuit —cum quae­ dam m e teneret admiratio— syngraphas aut domi solvi posse, quod ut faci­ lius et expeditius fiat apparitor 23 nuntium de syngrapha certo die solvenda domum defert, aut debitorem in argentariam, ut solvat, posse accedere. Cum moderatorem adhuc in negotio, immoraturum animdvertissem, a praefecto computationum quo fenore pecuniam acciperet quaesivi, et mutuari se dixit binis centesimis annuis 2 4 , fenori vero dare quinis centesimis.

(interesse come rendita da riscuotere e come frutto che paga il debitore per l’uso del capitale prestato”; “fenus, oris. n. (interesse da pagare, come guadagno di chi presta)”. 20. SYNGRAPHAS NUMMULARIAS [letra - traite - cambiale - Wechsél]: ( + ) “tractoria, jussum solvendi ex (+ ) cambio” (DUMAINE, Corners, lat., 270); “syngrapha, litterae ( + ) cambiales, ( + ) cambium” (LURZ, SOC. LAT., 18 (1952)21); “tabula obsig­ nata, syngrapha, cautio” (COGNASSO, II latino, s.v. cambiale); “syngrapha” (1BACCI, Lexicon; MARIANO - PACITTI, I Congrès, Avignon, p. 79). —“Tractoria” : epistula fuit quae rei nummariae, nisi fallor, aptari nequit. —Syngraphae adjectivum "nummularia” adjeci, quia haec syngrapha ad nummularios seu argentarios peculiariter pertinet, vocem enim “syngrapham” definiri oportet cum aliis quoque significationibus a recentioribus scriptoribus locupletetur. —Deleantur: “cambium, cambialis”. 21. PESETAS: de hac voce hispánica ohm disserui, cfr. Quomodo latine vertenda hispánica vox “peseta”?, PAL. LAT., 5 (1935)114-115; cfr. etiam de hac voce COROMINAS, Diccionario crítico etim. de la lengua cast., Madrid, vol. Ili, s.v. peso, 755. 22. F r a n c is [franco - frane - franco - Frank]·, vox est apud DUCANGIUM: “moneta Francica, nostris franc”. 23. APPARITOR [ordenanza - usciere]: cfr. EACCI, COGNASSO, s.v. usciere “apparitor” est qui magistratui, sacerdoti, aliis apparere solet (cfr. FORCELLINI, s.v.). 24. BlNIS CENTESIMIS a n n u is [al 2% anual - à 2 .pour cent]: maxima est dif­ ficultas ut hujus aetatis usuras cum veterum Romanorum usuris componamus. Nam primum non prorsus patet quid veteres “usura uncia, usura unciaria, fenus unciarium” significaverint. Lege quae ipse Forcellinius s. fin. v. uncia habet: “Sunt tamen qui docent, unciariam usuram esse omnium levissimam, et centesimae oppositam, qua scilicet unum pro centum non singulis mensibus, sed singulis annis solveretur”; eaque sententia con­ firmatur in editione germanica Lexici Forcelliniani Schneebergae 1833 editi, s.v. usura: ...“hinc corrigendus est Lexicographus noster in SEMIUNCIARIUS, et UNCIA, ubi perperam statuit, unciarium fenus fuisse dodici per cento”...

114

De

X, 7, 25

ARGENTARIA

7. Hoc ergo effeci, ex iis quae vidi, quicquid spectaret ad usuras com­ putandas, versuras 25 faciendas, syngraphas nummularias expediendas, cottidianas computationes instituendas, id praefecti permutationum officium esse, qui vir in re gerenda peritissimus erat. Admirationem mihi quoque movit quod suo quisque munere diligentissime fungebatur.

Deinde, usuras illi computabant menstruas, nos vero annuas. Non defuerunt scriptores qui hanc difficultatem solvere conati sint: DUMAINE (Convers. lat., p. 360, s.v. Le taux) habet: “Au lieu du système des Romains, adopter les termes modernes 1%: fenus ex uno pro centum; 3V2 p. 100: ex tribus et semis pro centum, etc.” —Quae quidem ratio comnutandi usurarum et ipsa locutio latina fortasse nonnullis non probabuntur. Aliter usuras nostras ad Romanorum usuras accommodare visus est Dr. G. Lurz (SOC. LAT., 18 (1952) 16), qui centesimas non menstruas fecit, ut apud Romanos, sed annuas; quo illa com­ putandi usuras praecipua difficultas facillime evanescit. Habet enim: “Prozent — cente­ sima; in 4% iger Pfandbrief = litterae pigneraticiae quaternarum centesimarum; 5% Zins = usura quinarum centesimarum”. MENGE-MÜLLER (Langenscheidts Taschenworterb., s.v. Prozent) eandem computandi usuras rationem insequuntur: “centesimae f. pl.; zwei (drei, vier), binae, (ternae quaternae) centesimae”. Cognasso 'Il lat., s.v. tasso) sententiam Dumaine sequi videtur: “tasso dell’1%: foenus (*) ex uno pro centum; del 3V2%: foenus ex tribus et semis pro centum”; sub voce vero interesse veterum rationem persequitur: “interesse dell’1%: usura unciaria, opp.: centesimae (partes)...; dei 4%: usura trientaria opp.: quaternae centesimae”. In quo tamen numerandi modo, veterum usus ratione, in eam verborum confusionem, de qua supra, incidit; nam, ut diximus, sunt qui usuram unciariam respondere velint nostro 1%, centesi­ mas vero usuras esse 12%; trientariam: 4%, quaternas vero: 48%. —Quae ita explicat Meissner (Phraséologie latine, p. 252): “ quaternas centesimas postulare, CIC. Att., 5, 21,11: demander un untérêt de 4 pour cent par mois ou de 48 pour cent par an”. Hanc ergo devitemus vel clarissimorum scriptorum confusionem in his explicandis vocibus et ut omne praecludamus in hac nostrae aetatis re definienda dubium, jure me­ ritoque praestare censemus omnes centesimas facere annuas, Romanorum praecisa com­ putandi ratione; ita ut “binae centesimae annuae” sint 2%, “ternae, quaternae, quinae centesimae annuae” : 3, 4, 5% al año. Quem computandi modum secutus est Giithling (Langenscheidts Enzyklop. Wiirterb., MENGE-GÜTHLING, Oeutsch-Lateinisch, 1962): “PROZENT 1. (ais Zinsen) centesimae f/pl.: zwei (drei, vier usto.) — binae (ternae, qua­ ternae usw.) centesimae f/pl.; 'A— faenus semiunciarium; 1 — faenus unciarium”. Addamus igitur, ut dixi, centesimis annuas, quo omnis praecidatur confusio et du­ bitatio.

25. VERSURAS [préstamo - emprunt - prestito]: cfr. “versura praecipue usurpatur de pecunia mutua ab aliquo sumpta vel gratuito vel cum fenere reddenda”; “versuram facit qui accepit mutuo” (FORCELLINI, s.v. 3).

(*)

Scribendum faenus vel fenus, non vero foenus. 117

No v a

v e r b a l a t in a

X,*l-*18

In argentaria sedulo laborantes * 1. administer, tri • 2. scribae sedes ’ 3. moderator,oris argentariae praefectus * 4. viri nummati qui de re nummaria agunt * 5. computationes praefectus computationum * 6. permutationes * 7. epistularum officium * 8. arca,ae * 9. arcarius,ii “10. officialisas *11. apparitor,oris *12. cottidianae computationes liber cottidianae com­ putationis *13. rationem investigat aut computat *14. mensa parsimoniae “ 15. auxiliaris,is *16. operis et muneris curator *17. telephôn[i]um,[i]i *18. telephoni administra

ordenanza secretaría director

usciere, inserviente segreteria direttore

hacendistas que tra­ finanzieri che trat­ tan de finanzas tano di finanze contabilidad contabilità (centrale) jefe de contabilidad caporagioniere cambio ufficio cambio correspondencia ufficio corrispondenza caja cassa cajero cassiere oficial, empleado impiegato botones fattorino cuentas corrientes conti correnti registro de cuentas corrientes registro di conti correnti busca o comprueba una cuenta caja de ahorros auxiliar jefe de personal teléfono telefonista

118

ricerca o verifica un conto cassa di risparmio ausiliare, impiegato capo del personale telefono telefonista

X , 8-9, 26-29

De

a r g e n t a r ia

8. Cum virum illum bene nummatum diutius sermonem protracturum essem assecutus et alios praeterea adesse qui cum Antonio Moderatore ne­ gotia agere vellent, computationum praefecto me tempore postmeridiano rediturum dixi; tunc enim temporis argentariae aditus non omnibus patet, sed officialibus tantum et iis qui cum moderatore ejusque sociis colloqui cupiunt. Quarta igitur hora postmeridiana telephono exquisivi num moderator adesset, et cum telephoni administra26 et illum adesse et me exspectare re­ spondisset, iterum ad argentariam adii. Antonius omnibus me officiis est prose­ cutus, ac de multis, una excepta pecunia, sermonem fecimus ac protraximus. Administer accessit fascemque chartarum moderatori tradidit, in quibus erant epistulae, nuntii, syngraphae, quae scriba ab epistulis paraverat. Haec subscribere 27 solet ab epistulis argentariae, quasdam vero maximi momenti recognoscere et subsignare debet ipse moderator. Primum rem nummariam valde implicatam putavi, deinde vero rem fa­ ciliorem esse intellexi. 9. Cum aliquantulum defatigati essemus moderator ad urbis monu­ menta perlustranda me invitavit; et vespertino tempore ad argentariae sedem pervenimus, moderator enim libros computationesque diei interdum recog­ noscit, et arcae recognitione et rationum ponderatione effecta, ipse subsignat. Officiales et administri ab opera non cessaverant: syngraphas ad alias argentarias transferendas obsignaverant2 8 , rationum summam confecerant2 9 ,

26. T e l e ph o n i a d min is t r a [telefonista - téléphoniste - telefonista - Telephonbeamter]: “famula telephonica (femm.); ( + ) filo dictionis minister, filo colloquendi minis­ ter; telephoni minister, telephono praepositus (masch.)” (COGNASSO, II latino, s.v.); “telephonii administer” (BACCI, Lexicon, s.v. telefono)·, (?) “telephonista” (LURZ, SOC. LAT., 18 (1952)20). 27. Su b s c r ib e r e [firmar - signer - sottoscrivere - unterzeichnen]: cfr. voces “subscribere, subsignare, subsignatio, subnotare, obsignare” (FORCELLINI). 28. Sy n g b a ph a s TRANSFERENDAS OBSIGNAVERANT [firmar, sellar las letras que se han de traspasar a otros bancos]: cfr. “Litterae... expressae de tabulis in libros transfe­ runtur. Haec omnia summa cura... ab hominibus honestissimis obsignata sunt” (CIC. Verr. 2, 77, 189). 29. SUMMAM CONFECERANT [hacer la suma - faire le total]: cfr. “potestas omnis aestimationis habendae summaeque faciundae censori permittitur” (CIC. V err, 2, 53, 151). 119

No v a

v e b b a l a t in a

X , [9 ], 30-31

omnesque transcriptiones, quas mane in ephemeride 30 notaverant, in codicem majorem rationum rettulerant3 1 .

30. I n EPHEMERIDE [diario - livre-journal]: cfr. “Eae (rationes) ex commentariis et ephemeride in codicem describebant et exhibebant” (FORCELLINI, s.v. refero, 10), cfr. DUMAINE, Conven. lat., p. 271; quibusdam fortasse probabitur etiam “rationarium”, quod est “liber in quo rationes et acta continentur, giornale, registro, sφπ μ ερίς · (FORCELLINI, s.v.). 31. I n CODICEM ma jo r e m r a t io n u m r e t t u l e r a n t [pasar al mayor]: “referre in libellum rationum” (COGNASSO, Colloquia lat., 78), cfr. CIC Verr., 2, 23, 56.

120

XI OCULUS - OCULARIA - MICROSCOPIUM °

1 . Visus est praestantissimus omnium sensus, quo rerum magnitudi­ nem, formam, colorem cernimus, atque earum a nobis distantiam metimur. Videndi sensus oculis in est, qui infra frontem positi et in orbes1 inclusi “tanquam speculatores altissimum locum obtinent, ex quo plurima conspi­ cientes fungantur suo munere” (CIC. Nat. deor., 2,56). Oculi sunt figurae fere rotundae, lubrici et mobiles ut et deciment si quid nocere possit, et facile, quo. velint, aspectum convertant (cfr. CIC. Ibid., 2.57). 2 . Tenuissimae membranae 2 oculum vestiunt; membranam illam albam,

duram, opacam —in quam nervus opticus3 in extrema parte penetrat, cuique

1. O r b e s [cavidad de los ojos - cavité des yeux - cavità degli occhi]: apud Ovidium legimus... “Me luridus occupat terror Spectantem vultus etiamnum caede madentes Crudelesque manus et inanem luminis orbem (Metam. 14, 198-200). GEORGES, Kleines Deutsch — Lat. Handworterbuch, s.v. Augenhohle) habet: “cavea, foramen oculi”. 2. MEMBRANAE: quae ab anatomicis “tunicae” etiam vocantur: “Quicquid abscedit, velamento suo includitur; id antiqui tunicam vocabant” (CELS. 7, 24, 2). “Cal­ losis contra frigora caloresque in extremo tunicis...” (PLIN. Hist. Nat., 11, 37, 54 (147), ubi de tunicis seu membranis oculorum Plinius loquitur. 3.

OPTICUS: ex fonte graeco οπτιζος: ’ad visum pertinens’.

* PAL. LAT., 26 (1956) 237-243. 121

No v a

X I , 3, 4-14

v e r b a l a t in a

in prima parte cornea4 , maxime pellucida 5 , inhaeret—, scleroticam 0 graeco nomine anatomici7 appellant. Altera membrana est choroïdes8 cui in priore parte iris 9 , circulus subobscurus, inhaeret, in eaque media est pupilla seu pupilla 1 0 ; quo foramine lux oculum penetrat. Pupula nimia lucis copia con­ trahitur 11 ne plurimi radii in oculos incursent, cum vero exigua est lux, pupula dilatatur ut quam plurimos radios captet. 3 . Crystallinus12 —ita appellatur quod vitrum seu crystallum quodam modo sua pelluciditae 1 3 imitetur— post pupulam habetur, qui lentis14 bicon-

4. CORNEA [córnea - cornée - cornea]·, “sic appellata quia est lamellae corneae tenuissimae similis” (PEXENFELDER, S. J. Apparatus eruditionis, p. 133). FORNARIUS (Communia vitae, p. 24) habet: “Ceras pars oculi est quae, a Graeco fonte, italice nuncu­ patur cornea”.

5. P e l l u c id a [transparente - transparente - trasparente]: pellucidus ’est totus lucidus, lucem transmittens, translucidus’ (cfr. FORCELLINI, s.v.). 6.

Sc l e r o t ic a m : a voce graeca σζληρο'ς, ’durus’.

7.

ANATOMICI: dva-τομιχός a v. ¿νατοαή, 'dissectio’.

8. CHOROÏDES [coroides - choroide - coroide]: a voce graeca χοριείοής (alii χοροειδής) = χόριον, corium, et είδος, ’species, figura’; quasi ’similis corio, corii referens speciem’. Quam membranam describit DOLAEUS (Encyclopaedia chyrurgica rationalis, p. 38, sqq.). Interdum vocatur etiam ab anatomicis tunica uvea (cfr. PEXENFELDER, Apparatus, p. 134): “quod uvae folliculo, cui pedunculus detractus est, assimiletur”.

9.

I r is

/iris - iris - iride]: graece ίρις, ιδος, f., in oculo.

10. P u pu l a - PUPILLA [pupila - pupille - pupilla]: cfr. “Acies ipsa, qua cerni­ mus, quae pupula vocatur, ita parva est u t...” (CIO. Nat. deor., 2, 57, 142); “Palpebrae aptissimae factae et ad claudendas pupulas... et ad aperiendas” (CIC. Nat. deor., ibid.); “Media eorum cornua fenestravit pupilla" (PLIN. Hist. Nat., 11, 37, 55 (148). 11. CONTRAHITUR: “Pulmones tum se contrahunt aspirantes, tum respiratu dilatant” (CIC. Nat. deor., 2, 55, 136; cfr. etiam ibid. 2, 54, 135). 12. CRYSTALLINUS [cristalino - cristallin - cristallino]: κρυστάλλινος, crystallinus, ’ad crystallum pertinens’; est vox anatomicorum propria, (cfr. L. RIVERÌ, Consiliarii medici ac professoris regii opera Medica Universa, p. 198). 13, P e l l u c id it a t e [transparencia - transparence - trasparenza]: cfr. “Parietes... ita tectoriis operibus expoliti, ut vitri pelluciditatem videantur habere” (VITRUV., 2, 8, 10). 14. L e n t is [lente - lentille - lente]: vox inter opticos communis, cfr. “Gli ottici per similitudine colle lente civaie, chiamano “lente” quel cristallo o concavo o convesso fatto per aiutare la vista” (O. PIANIGGIANI, Vocabolario etimologico della ling. italia122

Oc u l

χ ι/ Γ '- π

us

-

o c u l a b ia

-

m ic r o s c o p iu m

Quanta his vitris oculariis conspicere poteris antiquis ignota! * 1. monoculum,i; unoculum [vitrum] * 2-8-10. vitra ocularia * 3. perspicilla speculatoria * 4. specillum,! * 5. lentes convergentes A biconvexae B planae convexae C concavae convexae * 6. lentes devergentes D biconcavae E planae concavae F convexae concavae * 7. reticulum,i * 9. stereoscopium,ii *11. microscopium,ii

monocolo

monocolo, caramella

anteojos, lentes gemelos lupa lentes convergentes biconvexas plano-convexas cóncavo-convexas lentes divergentes bicóncavas plano-cóncavas convexo-cóncavas retículo estereoscopio microscopio

occhiali, lenti binocolo lente d’ingrandimento lenti convergenti biconvesse piano-convesse concavo-convesse lenti divergenti biconcave piano-concave convesso-concave reticolo stereoscopio microscopio

na, Milano 1937, s.v.); “Lente [1708, Tosca], tomado del lat. lens, tis., 'lenteja’, por com­ paración de forma” (J. COROMINAS, Diccionario crítico etimol., s.v.). “Lens, entis, f. (legume). Lens vitrea, vel lens crystallina (VaUaun) = lente di vetro o di cristallo” (BACCI, Lexicon, s.v.). “Lenticula, discus vitreus” (WAGNER, Dictionarium hung. lat., s.v. lenese). Cfr. PAL. LAT., 2 (1930) 27, ubi in describendo microscopio lens adhibetur. 123

No va

XI, 4, 15-21

v e r b a l a t in a

vexae 15 speciem prae se fert et lucis radios10 , qui per pupulam intrant, con­ trahit et cogit. Umor aqueus 17 —ab aquae similitudine— in priore oculi parte situs, umor vero vitreus, qui crystallino subest, lucis radios in membranam reticu­ latam 18 cogunt. Ut autem rerum imagines in membrana reticulata clare impri­ mantur crystallinus in varias mutatur formas, quo oculorum accommodatio efficitur. 4. Tunica reticulata est oculi pars sensibilis19 , intimam oculi partem convestiens in qua cellulae20 sensibiles exstant; impressionem 21 vero, quam lux in has cellulas efficit, nervus opticus in cerebrum transmittit, quo conscia fit visio.

15. BlCONVEXAE [biconvexa - biconvexe - biconvessa]: qui latine scripserunt de lentibus convexis et concavis loquuntur. Sed nulla exstat ratio qua —necessitate prorsus coacti— a verbis biconvexis et biconcavis abstineamus cum multae sint voces quae praefixo hi- (raro bis-) incipiant: cfr. bi-ceps, bi-cornis, bi-clinium, cet. —Cfr. BACCI, Lexicon. 16. RADIOS [rayo - rayon - raggio]: “Ob similitudinem transfertur ad splendorem, qui e sole, stellis, igne et hujusmodi emittitur” (FORCELLINI, s.v.): “Quem ad modum stellae in radiis solis, sic istae (accessiones) in virtutum splendore ne cernantur quidem...” (CIC. De fin., 5, 24, 71). 17. U m o r a q u e u s — UMOR VITREUS [humor acuoso, h. vitreo - humeur aqueuse, h. vitrée - umore acquoso, u. vitreo]: cfr. anatomicos: L. RIVERIUM, medicum, op. mem., p. 198-199; JOH. DOLAEI, Encyclopaediae chirurgicae rationalis, lib. I, p. 34 sqq. 18. MEMBRANAM RETICULATAM [retina - rétine - retina]: reticulatus a Plinio Nat. Hist., 9, 33, 53, (103) adhibetur (cfr. etiam VITRUV., 2, 8, 1; VARR. R. R., 3, 7, 3). Desunt in lexicis et glossariis “reticularis”, “retiformis”, “retina”, quae ab anatomicis saepe usurpantur; cfr. locos supra memoratos L. Riverii et Dolaei, qui p. 34 scite: “Dicimus ergo oculum non inconcinne alias conspicillo seu tubo optico comparandum, si demas tunicam retinam dictam, esse parvulam cameram obscuram, et omnibus numeris absolutam, non hominis artificio, sed ejus Opificis nutu et consibo inventam et fabrefactam”. PEXENFELDER saepius adhibet “reticularem”; pag. 34 ’retïnam’, pagina vero 109 'reticulatam’. —Cfr. MARIANO, LUCIANO, BIONE (Vocabolario della l. latina, s.v. ¡tal. retina): “re­ tina, ae f.”. 19.

Se n s ib il is :

cfr. de hac voce FORCELLINIUM.

20. C e l l u l a e [célula - cellule - cellula]: vox ab antiquis usurpata, sed novo sensu a biologis ditata. 21. IMPRESSIONEM: ad novam significationem hanc quoque vocem recentiores deduxerunt; eadem ratione ac verbum imprimere. 124

X I, 5-6, 22-28

Oc u l u s -

o c u l a r ia

-

mic r o s c o piu m

5. Qui oculis male afficiuntur his nominibus vulgo appellantur: caecu­ tiens qui male vidit; caecus qui oculorum visu privatur; luscus —qui et uno­ culus et codes— altero oculo captus; strabo 22 distortis oculis cernit et paetus leviter tantum obliquatis; myops23 non nisi res proxime oculis admotas dis­ tincte videt; luscitiosus qui caligat seu non vidit nisi ad lucernam; lippus cui oculi lacrimantur; nyctalops24 qui nocte hebetioribus est oculis. 6. In oculo bene affecto et quieto radii lucis paralleli in membranam reticulatam confluunt in eaque rerum imagines conformantur; in oculo vero myope radii reticulatam non attingunt paralleli25 sed inflectuntur et ideo ocu­ lus myops res propinquas, non vero distantes, percipit. Quae oculorum de­ fectio lente devergenti26 corrigitur; senum vero seu presbytarum 27 vitium —eorum qui res propinquas difficile cernunt— lente convergenti28 juvatur.

22. STRABO (graece στραβών) [bizco - louche - guercio]: cfr. “Uni animalium homini depravantur (oculi), unde cognomina Strabonum, et Paetorum. Ab isdem qui altero lumine orbi nascerentur: qui parvis utrisque, Ocellae; Luscini injuriae cognomen habuerunt” (PLIN. Nat. Hist., 11, 37, 55 (150). 23. My o ps [miope - myope - losco, miope]: “qui adeo infirma est oculorum acie, ut nisi proxime admotas oculis res cernat; cernat autem, etiamsi minima sint: longe autem oosita, non cernat, quamvis grandiora” (FORCELLINI, s.v.). 24. N y c t a l o ps [nictálope - nyctalope - nittalope]: “est qui vespere et noctu parum, aut nihil videt... Est autem vox graeca a νύξ, νυχτός, nox, et ώψ, ώπός, oculus. Latine lusciosus dicitur” (FORCELLINI, s.v.). 25. P a r a l l e l i [paralelo - parallele - parallelo]: parallelus est apud Plinium (Nat. Hist. 6, 33, 39 (211) et Vitruvium, 5, 6, j.: “Ab eo loco per centrum parallelos linea ducatur”. 26. L e n t e DEVERGENTI: devergenti radii disperguntur.

a verbo devergo, 'vergo, deorsum inclinor’; quia lente

27. PRESBYTARUM [présbita - presbyte - presbite]: πρεσβύτης = ’senex, qui procul distantia videt’. 28. CONVERGENTI: a verbo convergo, ’simul vergo’; cfr.: “Cujus (circuii) in medio punctus est quo cuncta convergunt, quod centrum geometrae Graeci Latini punctum circuli nuncupant” (ISID. Orig., 3, 12). Cur myopes lentes devergentes seu concavas, presbytae vero convergentes seu convexas adhibeant perspicue, illa qua vixit aetate, Lazarus Riverius medicus (Opera Medica universa, p. 195): “Adde quod a longa capitis inclinatione, quae vitae decursu fit, vel in legendo, scribendo, vel alia negotia tractando, humor crystallinus sensim ad anteriora vergat. Haec demonstratur usu specillorum, si quidem myopia labo­ rantes juvantur specillis concavis, a quibus radii specierum visibilium disperguntur, sicque efficiunt ut conus pyramidis longius protendatur, atque adeo res, quae ob distantiam 125

No v a

X I, 7, 29-34

v e r b a l a t in a

Lentes convergentes* 5 sunt: biconvexae (A), planae convexae (B), concavae convexae (C); lentes vero devergentes*0 sunt: biconvexae (D), planae conca­ vae (E), convexae concavae (F); quae inultis modis structae in corrigendis oculorum defectionibus et ad clariorem et subtiliorem visionem efficiendam adhibentur. 7. Medicus ocularius29 perfectissimis instrumentis oculos male haben­ tium inspicit et perscrutatur; dioptrías 30 astigmatismi31 et aliorum vitiorum emetitur et praescriptum 32 in schedula scribit, ex qua oculariorum opifex33 vitra ocularia(* 2)34 fabricatur. Quae vitra ocularia jam pridem in usu fuerunt majorem a myopicis percipi non poterat, postmodum percipiatur; protenso nimirum pyramidis cono usque ad crystallinum, qui antea in pupilla vel humore aqueo seu albugineo desinebat. Senes contra juvantur specillis convexis, quibus radii uniuntur et conus pyramidis abbreviatur, atque ita res propinquae melius cernuntur, quarum conus antea crystallinum pupillae propiorem transgrediebatur”.

29. Me d ic u s o c u l a r iu s [oculista - oculiste - oculista]: sic apud Celsum (6, 6, 8), in Inscriptionibus, cet.; interdum et ocularius tantum. 30. D io pt r ía s [dioptría - dioptrie - diottria]: dioptría est unitas ab oculariis usurpata; a vocibus graecis Stet et radix ¿X quasi 'trans video’. 31. As t ig ma t is mi [astigmatismo - astigmatisme - astigmatismo]: a vocibus ά-ατιγμ,α, punctum, quasi 'non in puncto’, quia lucis radii non in uno oculi puncto incidunt seu convergunt. 32. P r a e s c r ipt u m [receta - prescription - ricetta]: “saepissime est praescriptio, lex, norma, regula, ordine dato, precetto, regola, norma” (FORCELLINI, s.v.), unde apte dicimus medici praescriptum. — Praescriptum LAZARI RIVERII audi (op. men., p. 202): Praeterea visus conservationi plurimum conferunt specilla, quae objecta, prout naturaliter se habent, neque majora neque minora repraesentant. Nec non utile est per vices specillis viridibus aut caeruleis visum recreare”. 33. OCULARIORUM OPIFEX [óptico - lunetier - occhialaio]: qui fortasse, ut apud Hispanos, et opticus dici potest; cfr. COGNASSO (IZ latino, s.v. occhialaio) : “perspicillorum o ocularium institor o opifex”. 34. VlTRA OCULARIA [anteojos, lentes, gafas - lunettes - occhiali]: COGNAS­ SO (Il latino, s.v. occhiali) habet: “perspicilla, vitrea ocularia, visus adminicula (n. pl.)”; BINI (L’uso vivo della l. latina, s.v.): “vitrea adminicula visus”; BIONE (Vocabolario, s.v. occhiale): "vitrum oculare, perspicillum”; occhiali: “perspicilla”; QUICHERAT (Dict. franc.-lat., s.v. lunettes) apud Ducangium (?): “perspicilla, par oculariorum” ; GOELZER (Dict. franç.-lat., s.v.): “perspicilla”; LURZ (SOC. LAT., 1952, p. 4, s.v. Brille); “vitrum oculare, perspicillum”; ZENONI: “conspicillum”; DUMAINE (Conversat, latines, p. 288); “ocularia, orum”; MIR, Nova et V., p. 16-17-19): “ocularia, orum, n. pi.”; BACCI (Le­ xicon, s.v.): “vitra ocularia”; conspicillum, conspicillum non probat, quia est “locus unde 126

Oc u l u s -

XI, [7], 35-38

o c u l a r ia

-

mic r o s c o piu m

nostraque aetate multiplicis sunt generis (*2-8-10) et figurae ac multimodis appellantur. Sunt qui monoculo(*1)35 utantur; saepius tamen bina ocularia36 adhibentur, vitraque aut ponte tantum instruuntur, quo naso(w l °) adhaerent, aut vitra fultura37 circumducuntur virguilsque38 ad aures suspenduntur (*2). aliquid conspici solet” (cfr. FORCELLINI, s.v.; ibidem Forcellinius adnotat: “Porro frustra sunt qui putant hac voce significari vitra ocularia, quorum usus ne cognitum quidem illorum temporum hominibus fuit”). “Ab aliis denique —inquit Card. Sacci— ponitur perspicillum; perspicilia. Vox est tamen infimae latinitatis” (Du Cange)... — Tamen cum plurima sint hujus generis instrumenta optica, voces quoque ad singula instrumenta designanda habeamus oportet ne confusio suboriatur. Difficile autem est vocabulum perspicillum, quanquam cadentis latinitatis, respuere, cum aliarum vocum inopia laboremus et perspicillum multorum scriptorum auctoritate innitatur. Itaque nisi doctiores validiorem referant sententiam, haec vocabula, his notata sensibus, adhiberi posse censemus: “spe­ cillum” (4 ); ['instrumentum chirurgicum ad exploranda vulnera, ad inungendum, tergen­ dum’ cet. cfr. FORCELLINI, s.v.]: lupa, lente manual; -“vitra ocularia” [quae saepe simpliciter “ocularia” dici poterunt, cfr. supra DUMAINE, MIR] : lentes, gafas - lunettes occhiali - Brille; — “perspicillum speculatorium” : anteojo de larga vista - longue-vue cannocchiale, uno tantum tubulo instructum; —“perspicilia speculatoria”, n. pl.: anteojos, gemelos - lorgnette - cannocchiali, quae binis tubis instruuntur; fortasse eadem esse pos­ sunt ac “perspicilia castrensia seu theatralia”, cfr. infra, n. 47. —-Haec tamen differunt a “telescopio”, nam licet telescopium ex vocis etymo instrumentum opticum significet quo ’res longinquas videmus’, tamen apud omnes gentes propriam habet significationem et instrumentum designat ’ad res maxime distantes perspiciendas’; distinguamus igitur oportet inter telescopium et perspicillum speculatorium. 35. MONOCULO [monóculo - monocle - monocolo]: “monoculus” est idem atque unoculus; vox hybrida, et eum 'qui unum habet oculum’ significat. Sed haec vox alio sensu apud recentiores augetur e significat 'vitrum oculare unius tantum oculi’; ad quam rem designandam vocabulum “monoculum”, “unoculum” (intellege “vitrum”) aptum prorsus videtur. 36. Bin a o c u l a r ia : “vitra ocularia” cum ad binos oculos aptentur plurali numero efferri oportet, quae et “par oculariorum” a Ducangio (cfr. QUICHERAT, Dict. françlat., s.v. lunettes) et “par ocularium” a Cognasso (II latino, s.v. occhiale: un paio di occhiali) dicuntur. 37. F u l t u r a [montura - monture - montatura]: “fultuar” legitur apud Columel­ lam (R. R.. I, 59) et est idem ac fulcimentum, ’quod aliquid fulcit et sustinet’; cum autem id quod designare volumus ( = montura) ocularia quodam modo fulciat, sustineat, contineat, circumducat, aptam ad rem vocem censemus; forsitan et ’crusta’ quibusdam placeat. —In luventute (23 (1938)29) legimus: “perspicillum lamellula aurea circumcinctum” (montureEinfassung)·, sed lamina crassior et durior est et in latitudinem ducta; neque “bractea, bracteola” apta videtur. 38. Vir g u l is reapse sunt.

[varilla - branche - stanghetta]: “virgae” enim seu “virgulae”

127

No v a

X I, 8-9, 38-46

v e r b a l a t in a

8. Ad opticam quoque spectant: reticulum(*')3 9 , ·—perspicillis speculatori­

bus astronomicis e t terrestribus in primis aptandum—, quod ad 'lineam dioptrïcam 40 statuendam et ad res distantiasque subtiliter emetiendas inservit. Caleidoscopium 41 , quod cum versatur, variae diversae magnitudinis et figurae species effinguntur. Stereoscopium(e 9 )4 2 , quo duplicem imaginem planam binis oculis in­ spectam ectypo ornatam videmus. Perspicillo48 res minore distantia aut majore magnitudine, quam prae­ ditae sunt, cernere possumus. Perspicillum astronomi cum 44 —quod vulgo telescopium— rerum imagines maxime amplificatas sed inversas praebet; terrestre vero imagines minus amplificatas rectasque exhibet. Perspicilla speculatoria (*3)45 duobus constituuntur Galilaei perspicillis ita ut cuique oculo specillum ocularium 46 aptetur, vulgo perspicilla castrensia seu theatralia47 9.

39. R e t ic u l u m [reticulo - réticule - reticolo]: quae vox circulo, qui quasi reti contexitur, aptissime accommodatur. 40. L in e a m PIOPTRICAM dixi quam vulgo visual - rayon visuel appellamus; “dioptricus” (διοπτριζός) enim est ’res apta ad remotiora spectanda’. 41. C a l e id o s c o piu m [calidoscopio, caleidoscopio - caleidoscope scopio]: a voce ζάλος - είδος - σζοπεω, ’quasi pulchras figuras cerno’.

- caleido­

42. St e b e OSCOPIUM [estereoscopio - stéréoscope - stereoscopio]: a vocibus gr. στερεός - σζοπέω, 'quasi solida, éctypa video’. 43. Pe RSPICILLO [anteojo - lunette, longue-vue]: cfr. supra, η. 34: vitra ocularia. —Vox a Galilaeo adhibetur. 44. P e r s pic il l u m a s t r o n o mic u m - t e l e s c o piu m : σχοπέω: 'quasi longinqua prospicio’.

a vocibus

τήλε,

longe,

45. P e r s pic il l a s pe c u l a t o r ia [gemelos - jumelles - cannocchiali]: “specula­ torius’: ’quo speculamur, intuemur, contemplamur’; perspicilla dixi, quia binis tubis instruuntur. 46. Spe c il l u m o c u l a r iu m [ocular - oculaire - oculare]·, in PALAESTRAE LATINAE fasciculo 2.9 (1 (1930)27) microscopium describitur ejusque praecipua vocabula proponuntur latine; quae tamen FORNARIO, Almae Romae tunc moderatori, parum sunt probata (cfr. Alma R., 17 (1930) 196, et responsum: PAL. LAT., 1 (1931)94), P. Ildephonsus GONZALEZ ocularium proponit; FORNARIUS vero speculatorium vitrum, speculatorium: quae tamen voces nimis vagae videntur ad rem designandam cum in re optica 'speculatoria vitra’ multa esse possint. Si cui tamen —ut Fornario— ocularium non placet, fortasse lens ocularia, lens ocularis vel potius specillum ocularium probabun­ tur, quod facile —ut plerumque fit— in ocularium desinet. Tamen ab ea voce quae est ocularium, — sive alii vocabulo ut adjectivum conjungitur (specillum ocularium), sive ut 128

Oc u l u s -

χ ΐ , 10, 47-40

o c u l a r ia

-

mic r o s c o piu m

His similia sunt prismatica 4748 quae intra tubulos prismata continent e t lucis refractione res magnopere amplificant. a ppellant.

1 0 . Microscopium est instrumentum opticum rebus perquam exiguis perscrutandis; quae enim nos oculis cernimus, mira magnitudine microscopio amplificantur, et plurima, visui impervia, conspicere possumus. Microscopia simplicia una lente convergenti constituuntur, perfectiora vero duobus aut pluribus lentibus biconvexis quae specillum ocularium et specillum objectus49 seu objectivum vocantur. In disciplinis geologicis, physiologicis, anatomicis, cet. ad vitam in primis et structuram minimorum corporum explorandam maximi est usus et momenti microscopium. Praecipuas voces, quae in microscopio tractando tibi aliquando commo­ do esse poterunt, tolle memor: ocularium [specillum], ocular tubulus versatilis, tubo estirable tubulus fixus, tubo fijo objectivum, specillum objectús, objetivo catinus, platina speculum, espejo

coclea, tornillo fulmentum, pes, pie rechamus, cremallera rota dentata, piñón praeparatio, preparación micrometricus, micromètrico

—De his vocibus cfr. P. lid. GONZALEZ, PAL. LAT., 1 (1930)27; 1 (1941)94; Alma R., 17 (1930)196.

substantivum sumitur (ocularium simpliciter)—, recedendum non esse censeo, cum multae sint res quae simili ratione designari possint, et ideo vocabulum est eligendum quasi technicum” quod obvium ac prorsus intellectu planum omnibus sit. 47. P e r s pic il l a c a s t r e n s ia , t h e a t r a l ia [anteojos de campaña, de teatro binocolo da teatro]: castrensis, theatralis habentur in lexicis. 48.

PRISMATICA ¿pe r s pic il l a / [prismáticos]: vox eruitur a voce graeca πρίσμα.

49. Spe c il l u m o b je c t u s [objetivo]: FORNARIUS (Alma R., ibid.) objectivum improbat; “nonne, inquit, sufficiat lenticula?" — Hanc tamen minime sufficere arbitramur, cimi vox nimis vaga sit, —innumerae enim sunt in re optica lenticulae— , et de re prorsus technica agatur. Quodsi pura latinitate obstricti ab inducendo substantivo objective re­ cedamus —nam est infimae latinitatis, fortasse objicient—, ad vocem seu locutionem deveniamus oportet, quae in praecipuis gentium linguis adhibetur: objetivo - objectif obiettivo - objective - Objektiv, cet.: quae quidem locutio esse poterit: specillum objectús (cfr. NEP. Hann. 5): “Sarmenta in cornibus jumentorum deligata incendit... quo repentino objectus viso...”; “Translate est id quod visui objicitur”, adnStat Forcellinius s.v.; ideo specillum objectus erit 'specillum earum rerum quae visui objiciuntur quod rei seu ob­ jective quadrare videtur. —Cfr. Card. BACCI (Lexicon*'): “lens telescopica”; quae nimis vaga videtur dictio.

129

X II CANALES *

1. Omnes naturae vires homo diligentissime investigat, ex quibus

magnam in dies percipit utilitatem et fructum. In his naturae viribus aqua —in mundo universo ubique copiosissima— eminet, quae non tantum ad hominum et animalium potum usui est, piscibusque elementum 1 in quo vivant et moveantur, sed est praeterea vel ab antiquissimis temporibus praeci­ pua via qua homines per magnos océanos ab una in aliam continentem terram trajiciant ad mercaturam faciendam vel ad nova loca invisenda. 2. Sunt tamen aquae hinc inde ad terras constitutae —parvoque dis­ sociatae isthmo— quae si hominis opera e t industria conjungantur, magna navigationis itinera vitantur. Ideo et Ptolemaei et Pharaones Nilum cum Mari Rubro canalibus2 conjungere sunt conati et Graeci Isthmun Corinthium

1. E l e me n t u m [elemento - élément - elemento]·, ab optimis latinitatis scripto­ ribus adbibetur tantum plurali numero; sed non est cur, necessitate compulsi, elementum usurpare nequeamus cum apud Plinium, et quidem de aqua, scriptum legamus: “Aqua­ tilium secuntur in medicina beneficia... hoc elementum ceteris omnibus imperat” (Nat. Hist., 31, 1, 1); cfr. etiam: "Gignit aliqua et contrarium naturae elementum (N. H., 11, 36, 42 (119). 2. CANALIBUS [canal - canal - canale]: “Canalis est alveus, tubus, fistula, meatus, plerumque arte in similitudinem cannae factus, qui tamen potest esse et apertus” (FORCELLINI, s.v.). “Per tria autem passuum milia partim effoso monte, partim exciso canalem absolvit aegre et post undecim annos” (SUET. Claud., 20). Item fossa dici potest: “Ab averno lacu navigabilem fossam usque ad ostia Tiberina depressuros promiserunt squalenti litore aut per montes adversos” (TAC. Annal., 15, 42); et euñpuss "Eunpi dicuntur alvei, fossae, aut canales manu facti magnifico opere, qui aquas in morem fluviorum deducunt: quod sicut in marinis fretis, ita in his aquae ripis utrinque angustis inclusae decurrant... Dicuntur etiam nili, sed cum discrimine, quia nili exiliores sunt et angustiores, euripi amphores” (FORCELLINI, s.v.). •PAL. LAT., 28 (1958) 353-353. 130

XII,

Ca n a l es

Canalis ©jusque partes 4

1-6. caracta.ae

*

2. claustrum,!

* *

presa, dique 3· agger,ëris m. 4. aquarum receptaculum embalse, pantano

*

lacus,us m.

*

stagnum.i

4 β

• * 4

aquae derivatio 5. canalis, is m.

cateratta, saracinesca

compuerta

conca, chiusa

esclusa

diga, argine lago artificiale

canal de derivación

presa d’acqua

canal

canale, fossa

alza

chiusa mobile canaletto

fossa,ae euripusj 7. pluteusj

*

8. canaliculus,!

* *

canalicula,ae rivulus,!

4

incile,is n.

4

9. canaliculus decimans “10. margo canaliculi *11. imus canalis

acequia

brazal quijero

fosso di scolo, incile

balate solera

arginetto

lato discendente del canale superficie del fondo del canale 131

X I I ; 3-4, 3-6

N o v a v e r b a l a t in a

fossa proscindere voluerunt quo duo maria isthmo dissociata copularent —quod tandem saeculo superiore feliciter ad exitum perductum est—, Augustumque claustra Lucrino lacui addidisse narrat Vergilius (Georg., 2, 161). Haud pauci hujusmodi canales sunt exstructi; in quibus praecipui fama apud omnes praestant Canalis seu Euripus Suetiensis3 et Canalis Panamen«is. Leges et pacta condiciones edicunt quibus in pace et in bello canales patriae naves et exterae trajicere possint. 3 . Praeter maria sunt amnes, e quibus multi altam aquae copiam continent et navigabiles sunt; quorum .exundantia fluenta homo sagaciter coegit canalibusque compressit ut his ad res transferendas, ad navigandum, ad irrigandas terras, ad fluctum electricum 4 generandum, ad multarum artium utilitatem amplissime uteretur. Cum vero duo sunt rivorum fluenta quae ad libellam 5 non respondent, claustrum 6 efficitur ostiisque ad aquam immittendam et emittendam instruitur ut naves ab una fluminis aqua in aliam transmeare possint. 4. Ut autem canales temperentur et ad

aequabilitatem dirigantur praegrandia conformantur aquarum receptacula quae stagna vel lacus arti-

3. E u r ip u s s u e t ie n s is Alma Roma.

[Canal de Suez]: ita Bacci (Lexicon, s.v. canale), ex

4. F l u c t u m e l e c t r ic u m [corriente eléctrica - carrent électrique - corrente elettrica]: MARIANO (N. Dizionario ital.-lat.); “rivulus electridis, fluctus rivuli electridis, fluentum electricum” (COGNASSO, Il latino, s.v. corrente); cfr. ejusdem COGNASS1 Colloquia latina, p. 5: “fluctus electridis, rivulus electricus, fluentum electricum”; Bacci habet: “electris-idis”; qui hanc vocem et adjectivum “electricus, a, um”, praeter cetera ab aliis proposita retinenda recte censet; “vis electrica, electricitas” : WAGNER (Dictionarium hung.-lat., s.v. villamosság). 5.

Ad LIBELLAM [nivei - niveau - livello]: de qua voce cfr. léxica.

6. CLAUSTRUM [esclusa - écluse - conca, chiusa]: "Generatim ponitur fere de omnibus, quae claudendo qualibet ratione inserviunt, ut sunt aggeres, saepta, moenia, vallum, etc., imo etiam dicitur de quovis loco concluso” (FORCELLINI, s.v.): ubi claustra Hellesponti a Xerxe et lacus Lucrini ab Augusto exstructa memorantur; quo quidem nomine etiam aquae receptacula, de quibus est sermo, claustra appellari posse videntur. —J. LIS (Alma R., 26 (1939)14) proponit “cataractam”, sed vide infra, sub adn. 10, 132

Ca n a l e s

2CÎÎ, 5, 7-14

ficiosi7 appellantur. Hae stagnantes aquae aggeribus8 continentur ne exundent; ex his fit aquae derivatio 8 , quae per fossam deducitur; aqua vero pedetentim et moderate ostiis seu cataractis10 in aggere constitutis emittitur; quod si aqua redundat, per emissarium 11 profluit aut per exonerationis catarac­ tam 1 2 . In canalibus qui ad rigandum in primis inserviunt cataractae pluteis13 instruuntur qui, ut aquae viam patefaciant, machinatione aliqua attolluntur, quo in rivulos, canaliculos, fistulas, incilia, sulcos, aqua derivatur. 5. Canales fluctui electrico generando saepe lapideis fornicibus per montes —ut aquae praecipites maxima decidant impulsione— deducuntur; deinde aquae tubulis metallicis vel e lithocolla14 comprimuntur et in sedem

7. L a c u s ARTIFICIOSI [embalse, pantano]: inscriptionibus, monumentis, historia Romae multos fuisse lacus constat in quibus aquae ex aquae ductibus in usum publicum recipiebantur; quare... receptacula, in quibus aquae ad irrigandos agros, ad electridem gignendam continentur, nostra aetate “lacus artificiosi” vel “stagna artificiosa” dici possunt. 8.

AGGERIBUS [presa - digue - diga]: cfr. Vergilium, Aen. 2, 496; Non sic aggeribus ruptis cum spumeus amnis Exiit, oppositasque evicit gurgite moles. Ex quo etiam moles dicuntur 'quae fiunt ex saxis, terra, materia et in mare jaciuntur portubus muniendis vel piscinis faciendis’. 9. presa.

Aq u a e

d e r iv a t io [canal de derivación - presa d’acqua]:

cfr. Mariano, s.v.

10. C a t a r a c t is [compuerta]: “Sunt etiam cataractae claustra in fluminibus arte facta ad aquarum impetum temperandum. PLIN. Ep., 10: “Cataractis aquae cursum temperare” (FORCELLINI, s.v.). 11. EMISSARIUM [vertedero]: “Opera multa perfecit: in his emissarium Fucini lacus” (SUET. Claud., 20); “emissarium” autem est 'locus unde aqua emittitur’. 12.

E x o n e r a t io n is

13. P l u t e is praesaepitur’.

ca t a r a ct a m

[compuerta de descarga, desagüe],

[alza - chiusa mobile]: plutei dicuntur 'tabulae quibus aliquid

14. LITHOCOLLA [cemento - ciment - cemento]: adhibetur a Calonghi, Bacci, Egger, cfr. PAL. LAT., 27 (1957) 228. —Cfr. infra, XXV, 36. 133

No v a

ΧΠ, [5], 1'5-16

v e r b a l a t in a

primariam15 electridi generandae penetrant ubi sunt rotae16 aquariae, quae labentis aquae vim impulsumque in vim motoriam commutant.

15. Se d e m pr ima r ia m ELECTRIDI g e n e r a n d a e [central eléctrica - central élec­ trique - centrale elettrica]·. Bacci (Lexicon, s.v. centrale): “primaria electrici machinamenti, vel electricae machinationis sedes”. Saepe sufficiet: “sedes electridi generandae, sedes electridis”. 16. R o t a e a q u a r ia e [turbina - turbine - turbina]: “aquilega rota” (MARIANO, s.v.); “rota aquaria, rota aquilega” (BACCI, s.v.); “turbo, inis, m.” (DUMAINE, Con­ versations latines, p. 291; PAL. LAT., 2 (1932) 58); “turbo, inis, m.; turbinea, machina turbine mota; rota aquilega” (COGNASSO, II latino, s.v.; cfr. etiam ejusdem Colloquia latina, p. 5). —Cum vero vox “turbina” — ut ab etymorum inquisitoribus explicatur (cfr. COROMINAS, Diccionario crítico etimól. de la l. cast., t. IV, s.v. turbar, n. 1) a “turbine” (turbo, inis) sit deducta, haec in latino sermone non prorsus rejicienda videtur ut vox technica, quae et “turbinea [machina]” forsitan vocari possit cum adjectivum “turbineus” ab Ovidio sit usurpatum.

134

X III IN CAMPO ATHLETICAE*

1. In Collegio seu Gymnasio, ubi superiora litterarum studia prose­ quor, praeter amplam bibliothëcam et libros scholares, quibus vacamus, athleticae i campum2 quoque habemus. Ibi, dum ludimus, campestri3 tantum

1. At h l et ic a e [deporte - sport - Sport}·. Plinius (N. H., 6, 56 (57), 205) memórat Pittheum athleticam invenisse. MARIANO habet: sport·, «(corporis) exercitationes»; EGGER (LATIN., 5 (1957) 118): «athletica»; SACCI (Lexicon, s. v.): «ludicra, vel lusoria exercitatio; ludicrae, vel lusoriae corporis exercitationes...»; similia habet COGNASSO (II latino, s. v.): «lusus, gymnici lusus, ludi; corporis exercitatio». In hac tamen re enodanda primas tribuendas esse puto Jos. Holzer, doctori Saraludovicensi, qui hanc rem subtiliter pertractavit (SOC. LAT., 6 (1938) 19; PAL. LAT. 23 (1953) 48); neque praetereunda sunt quae disseruit G. R. Padberg-Drenkpol, doctor in urbe Rivo Januario (SOC. LAT., 7 (1939) 48), qui «athletismum» —ut Graeci nunc quoque dicunt— vel «rem athleticam» proponit. Deque ea voce «sport» iterum disputavit G. LURZ, Monacensis (SOC. LAT., 9 (1941) 26), qui, omnibus perpensis argumentisque allatis, auctor est ut «disportum» vulgo adhibeamus, et in vocum indiculo, quem in Societate Latina (17 (1952) 1-22) edidit, habet: sport: «disportus (ml. = vox mediae lati­ nitatis), antletismus, res athletica»; quas voces Holzer (PAL. LAT., 23 (1953) 50) iterum proponit: «res athletica, athletismus, disportus-us»; suadet tamen argumentisque com­ monstrat a voce quae est «disportus» non esse recedendum (1): «Ludicras corporis exercitationes, quae quibusdam placuerunt, nimis puto diffusas esse atque instar ha­ bere definitionis. In sermone autem ad usum commodo quaerimus vocabula fixa, non vagas circumscriptiones. Minus igitur mihi probantur. Sunt enim tantum Leibesüb ungen, ejercicios corporales, nihil ultra. In qua re etiam adjectum «ludicrae» non facit momentum» (PAL. LAT., ibid.). Et JO. LAMER (PAL. LAT., 5 (1935) 129) «Sport est sine dubio originis latinae; nam derivatur a «disportus» (nempe re gymnastica dispor-

* PAL. LAT., 28 (1958) 284-288. (1) Contra tamen opinatur J. LIS (SOC. LAT., 6 (1938) 45): «Omittamus propositas vo­ ces potissimum disportum et sportum et potius «rem gymnasticam» vel «gymni­ cam» dicamus. 135

No v a

Χ Π Ι, 2 2-7

v e r b a l a t in a

et subtili interula" utim ur. Sunt alumni quibus lucta graeca-romana 45 et luctatio libera pla­ ceat: quo ludo socius ut socium terram um eris contingat nititur. Qui hoc est adeptus, victoriam reportat. Bracchiorum et crurum motus qui dedita opera peraguntur ut adversarius apprehendatur, claves vocantur seu pre­ hensiones 6 ; claves vero sunt modi seu rationes impetum in adversarium faciendi: quibus repulsa seu impetûs rejectio 7 opponitur. Mihi sane haec hom inum lucta semper inhum ana visa est, quam quam illi, quos ego ita colluctare vidi, artificiose et perite pugnabant. Novi veteres Graecos et Romanos hujusm odi aut simili lucta delectatos esse, quam et Homerus in Iliade (23, 710) commemorat cum Ajacem et Ulixem pugnantes indücit; fortasse in museis luctatores summa arte factos tu ipse vidisti.

2.

Aliud ludendi genus, quo ego exerceor —cum ex optimis corporis exercitationibus sit: musculos enim robustiores reddit viresque auget— est saltus: ludus elegantior, qui maximam m em brorum agilitatem secum

tantur cogitationes antea in unam rem directae). At, «disportus» est vox medii aevi, id est, sermonis paucis noti. Itaque erant qui vocem neolatinam «sportus» proponërent. Tamen in hac re tuo jure haerere potes. Nam qui latinitatem medii aevi didicerint la­ mentabuntur vocem vere latinam injuria mutilari; qui non didicerint mirati interroga­ bunt cur praefixum sit di—». Adhibeamus «athleticam», neque «disportum» prorsus rejiciamus. 2. Ca mpu m: in universum ab scriptoribus haec vox admittitur ex similitudine Campi Martii ubi similia ludicra certamina et exercitationes fiebant; sunt tamen qui praetera «stadium» et «palaestram» accipiant; hae tamen voces propriam habent signi­ ficationem. 3. Ca mpest r i [pantalon de deporte - pantalon de sport - pantaloncini - Turnhosé}: cfr. Nova et v., p. 12 et 14; HOLZER, PAL. LAT., 23 (1935) 50; fuit autem «campestre» 'velamentum quo primum usi sunt Romani, eoque nudi in Campo exercebantur’. —Dic etiam «subligaculum». 4. I nt er ul a [camiseta - maillot - maglietta - Sporthemd): cfr. Nova et v., p. 12; Holzer (PAL. LAT., ibidem) habet: «inducula gymnastica». 5. Luct a gr a eca -r oma na [lucha greco-romana - lutte gréco-romaine - lotta greco­ romana - Griech-romischer Ringkampf): cfr. Eg g er , LATIN., 5 (1957) 120; Hol zer , SOC. LAT., 6 (1938) 23. 6. Cl a ves , 6 (1938) 23.

pr eh en sio n es

7. Repu l sa ,

[llave, presa - prise - presa - Griffe): cfr. Hol zer , SOC. LAT.

impet u s r ejec t io :

ita appellavi parada, quite - contromossa - Abwehr. 136

X III, [2], 8-14

In

c a mpo a t h l e t ic a e

fert. Facilior est saltus in altum 6 ; amicos habeo qui sesquim etrum 9 attin­ gant altitudinis; sollertia tam en in saliendi modo opus est, nam non recto corpore 10, sed a latere 11 vel in latus inclinatus fere exsilias oportet. Et sunt qui triplici saltu in longitudinem contendant12. Vidi etiam socios in eculeum insilire 13, qui, ut longius transgre­ diantur, desultorium 14 adhibent.

8. Sa l t os in a l t um [salto de altura - saut en hauteur - salto in alto - Hochsprung]: cfr. E g g er , LATIN., 5 (1957) 119. 9. Sesq u imet r u m [metro y medio-mètre et demi-un metro e mezzo - ein und ein hatb Meter}: novum verbum induxi, quod cum compositis, ab optimis scriptoribus adhi­ bitis, congruit: nam «sesqui» toti rei dimidium addit: «sesquihora» est ima hora cum dimidia; «sesquipes» est mensura pedis et dimidium. Neque vero est cur in adhibendo «metro» anxia religione praepediamur, «metrum enim, graece ρ-έτρον, est decem millies millesima pars meridiani terrestris quadrantis sive distantiae poli a linea aequatoriali. Quae pars proprio sensu appellata est «metrum» ut cardinalis sive princi­ palis mensura linearis» (G. LURZ, Per lo studio e l'uso del latino, 4 (1943)82). —Haec decumana numerandi ratio apud omnes fere gentes nostra aetate usurpatur. Ut autem novam vocem metrum vitemus —et ab hoc derivata «chil(i)ometrum, hecatometrum, decametrum, decimetrum», cet.—, ne recedamus ad veterem Romanorum numerandi modum, et «passum, pedem, palmum, stadium, duo cubitos (= metrum), transversum unguem (= ad milimetrum)» [cfr. Card. Bacci Lexicon4] his temporibus, quibus res summa diligentia dimetimur, adhibeamus; cum nos «metricam» rationem, quam avi nostri usurparunt mente vix retinere possimus: neque tamen ineleganter minusque pure quam illi nostra loquimur lingua. 10.

Rect o

cor por e

[de frente - de face].

11. Sa l t us a l a t er e [salto de lado, lateral - saut latéral - salto laterale - Rollstil]: cfr. Card. BACCI (Lexicon’): «saltus ex latere». 12. [Sa l t us in l o n g it u d in em], sa l t u in l o n g it u d in em saut en longeur - salto in lungo - Weitsprung].

cont enda nt

[salto de longitud -

13. [Sa l t us ec u l ei], in ec u l eum [in eq uu m] in s il ir e [salto de caballo, saltar en el potro - saut du cheval - salto al cavallo - Pferdlangsprung]: cfr. EGGER, LATIN., 5 (1957) 120: «utuntur... eculeo»; Hol zer (SOC. LAT., 6 (1938) 22) habet: «caballus». —Cfr. Card. Ba cci, Lexicon4. 14. Desu l t o r iu m [trampolín - tremplin - trampolino - Sprungbrett]: cfr. Egger (LATIN., ibid., p. 123) habet: «suggestus desultorius»; qui mihi visus est in «desul­ torium, ii» simpliciter converti posse. —Wa gner , Dictionarium hung. - lat., s. v. ugrosdng: «pulpitum desiliendi». 137

No v a

v er ba

X III, [21, *l-*5, 15

La t in a

Mihi tam en p arum p ro b a tu r saltus p e rtic a riu s 15 sive in altum sive in longitudinem : quanquam hujusm odi sociorum exercitationes in­ spiciens m agnopere oblector.

*1. lucta graeca-romana lucta libera prehensio, onis *2. saltus, us saltus in altum saltus in longitudinem saltus a latere *3. natatio, onis natatio pectoralis, natatio ranae more natatio corpore supino *4. discobolos, i disci jactus ponderis jactus *5. cursor, oris cursor impedimentis interpositis

lucha greco-romana lucha libre presa, llave salto salto de altura salto de longitud salto de lado natación braza de pecho braza de espalda lanzador de disco lanzamiento del disco lanzamiento del peso corredor corredor de carreras de obstáculos

lotta greco-romana lotta libera presa salto salto in alto salto in lungo salto laterale nuoto nuoto di petto, nuoto a rana nuoto sul dorso discobolo lancio del disco lancio del peso corridore corridore, saltatore di ostacoli

15. Sa l t us per t ic a r iu s [salto con pértiga - saut à la perche - salto con l’asta - Stabhochsprungl: cfr. E g g er , LATIN., ibid., p. 119; Hol zer (SOC. LAT., 6 (1938) 22): «con­ tomonobolon (!), assis saltui augendo» (ex Wa gner , Dictionarium hung. - lat., s. v. ugrodeska). —Card. Ba cci (Lexicon1): «saltus perticarius; saltus perticalis; saltus perticatus». —Sed «perticalis» potius valet 'ex quo fiunt perticae’; et «perticatus» est 'is qui gerit perticam’; et ideo recte dixit Martialis, 5, 12, «fronte perticata», et nos quoque in campo athleticae «hominem perticatum» inspiciemus; saltum vero, cum 'ad perticam referatur’, appellabimus perticarium». 138

X III, 3 16-2ώ

In

CAMPO ATHLETICAE

3 . Aestate maxima voluptate afficior cum natationi indulgeo; a puero omnibus modis natare didici: a latere 16, supinus 17, bracchiis con­ tendens 16 seu ranae more, ac varios projiciendi in aquam modos adhibeo, in qua vel supinus planus 19 et tergo incumbens immotus maneo; saepe etiam in altitudinem aquae imm ergor ita ut urinari audeam et illis homi­ nibus, qui spelaeologi20 dicuntur aut ranis similes fiunt eoque nomine apud nos appellantur, et ego similis sim; aliquando uno alterove m inûto 21 in aqua imm ersus mansi.

16. [Na t a t io ] na t a r e a l a t er e [.natación, nadar de lado, a la marinera - nage à la marinière - nuoto alla marinara - Seitenschwimmen); cfr. Hol zer (SOC. LAT., 2 (1938) 23): «latëris natatio, latere natare»; quem nandi modum Egger (LATIN., ibid., p. 123) his vehis significare videtur: «alii corpora in obliquum flectentes». —Card. Ba cci (Lexicon*); «natatio obliquo corpore, corpus in obliquum flectendo natare». 17. Na t a r e Su pin u s [nadar de espaldas - nager sur le dos - nuoto sul·dorso - Riickenschwimmen; E g g er , ibid.; Hol zer , SOC. LAT., ibid.; «dorsi, tergi natatio; dorso, tergo natare». —Card. Ba cci (Lexicon1'); «natatio supino corpore». 18. Br a c c hiis cont endens [natación a la braza, nadar sobre el pecho - nager à la bras­ se -nuoto a rana - Brustschwimmem); Hol zer , SOC. LAT., ibid.; «natatio pectoralis; pectore natare». —Card. Ba cci (Lexicon*); «natatio ranae more». 19. Su pin u s pl a nus ma neo [flotación en plancha, hacer el muerto - flotation en planche - ufare il morto», «nuoto a morto» - «Toter Mann»), 20. Spel a eol ogi [espeleólogo - spéléologue - speleologo - Hòhlenforscher); a vocibus graecis σπήλαιον, specus et λόγος, sermo, verbum; qua simplici voce ii homines appel­ lari possunt qui specus cavernasque inquirunt atque perlustrant; (quin «spelaeologiae studiosos, peritos» eos nominare necesse sit), cum et «theologum, philosophum, physiologum» tantum dicamus. 21. Min u t o [minuto - minute - minuto primo - Minute); quo modo latine vocem hispanicam minuto reddendam putem, alias exposui (PAL. LAT., 16 (1946) 166). Qua in re probe investiganda apteque solvenda in mentem revocare oportet commentationem G. Lurz, Moderatoris olim Societatis Latinae Monacensis, qui «de mensuris ponderibus­ que» docte et acute scripsit (cfr. Per lo studio e l’uso del latino 4 (1942) etPAL. LAT., 16 (1946) 164-165), qui «minutam et secundam partem» proposuit adhibendam Graecos imitatus qui «partem minutam primam» dicunt πρώτον (λεπτόν) et «partem minutam secundam» δευτερόλεπτον: eo quod «in Claudii Ptolemaei systemate sexagesimal! μοίρα nominatur trecentesima sexagesima pars circuli; pro μοίρα Latini usurpant nomina pars et gradus». —Minutam vero partem et secundam, simpliciter, omissa parte, efferi posse censet Dr. Lurz ut Angli, Galli, Hispani, Germani fecerunt: «Quae cum 139

No v a

X III, 4-5, 22-25

v e h b a l a t in a

Disci jactus 22 in antiquissimis ludis et certam inibus habetur; vel ipsum Homerum memini hunc ludum inter Graecorum ludos (Odys. 8, 186) commemorare. Haec exercitatio bracchia et pectoris musculos fir­ m at roboratque; sed u t victor ex eo discedas non tantum viribus opus est, s?d etiam sollertia ut discum procul projicias. 4.

Aliud disportûs 23 genus est pedibus am bulare et cursus confi­ cere 24; praecipuus est cursus velocitatis saepimentis interpositis percur­ rendus 25 : alius est cursus centum et decem m etrorum , alius ducentorum, 5,

ita sint, non dubitandum esse putaverim, quin latine quoque sexagesima minutae pars secunda sine ullo additamento [dici possit]. — «Punctum temporis, momentum temporis, momentum secundum, secundum temporis» aliaque, quae hic et illic occurrunt, nonne minus probanda esse videntur?». Minuta autem et secunda ex iis sunt verbis quorum genus anceps multis erit doctis viris (cfr. La mer , PAL. LAT., 5 (1935) 129: «anilina - anilinum, aspirina - aspirinum»; cfr. etiam Mir , Helmantica, 18 (1954) 389); nam ut «pars», ita et «tempus» subaudiri facile potest; nobisque suffragatur Breviarium Romanum in quo sub indice «De anno et ejus partibus» saepe minutum adhibetur: «Quod dictum est, annum continere trecentos et sexaginta quinque dies, et fere sex horas, intelligendum est sex horas non esse integras, cum ad earum complementum aliqua minuta deficiant. Ex quorum minutorum neglectu progressum est, ac si annus ultra dies 365 contineret integras sex horas...» — Ex quibus efficitur optime latine minutum dici posse —cum in ea anni explicatione Breviarii Romani locutio emendata et pura adhibeatur—; iisdemque innixi rationibus et secundum usurpabimus. Evellamus igitur ex animo scrupulum haec verba adhibendi neque ad «temporis momentum punctumque» —quae sunt voces incertae ac dubiae— pro minuto et secundo, quae rem innuunt satis «definitam et certam» qua horas diligentissime dimetimur, confugiamus. Ceterum, minutum et secundum haberi possunt ut voces technicae ut aliae quamplurimae. — In 4.‘ Lexici editione Bacciani habetur: «Temporis momentum; punctum temporis» (senso generico)·, «minutum, i, n.». 22. Dis c i ja c t us [lanzamiento de disco - lancement du disque - lancio del disco Discuswerferi]: cfr. Eg g er , LATIN., 5 (1957) 119. 23.

Dispo r t û s , cfr. supra sub 1.

24. Ped ibu s c u r su s conf ic er e [hacer una carrera a pie - (faire) une course - corsa a piedi - Lauf); cfr. E g g er , LATIN., ibid., p. 118: «pedibus ambulans... viam... confecti». 25. Cu r su s [v el oc it a t is ] sa epimen t is [imped imen t is ] in t e r po s it is per c u r r end u s [carrera de (velocidad con) obstáculos - course d'obstacles - corsa agli ostacoli - Hiirdenlauf): cfr. Eg g er , LATIN., 5 (157) 119): «saepimenta per intervalla... disposita transiliit». — Cfr. C. Ba cci (Lexicon*). 140

Χ ΙΠ , [5], 26-28

In

c a m po

a t h l e t ic a e

tertius vero quadringentorum , in quibus saepim enta novem, quindecim, quinque et triginta m etra inter se fere distant, eaque im pedim enta altitu­ dinis habent m etrum et sexaginta centim etra aut nonaginta tantum centim etra. Ego vero breviore cursu 26 velocitatis C m etrûm sum exercitatus, in quo saepius uno m inuto m etam attïgi et praem ia haud ignobilia in certam inibus reportavi. Sed in longiore 27 et longissimo cursu 26 nondum victoriam sum assecutus, in quo praeter pernicitatem , magna crurum laterum que firm itate opus est.

26. B r e v io r e c u r s u v e l o c it a t is C m e t r u m [carrera corta de velocidad a 100 m. course à parcours réduit - corsa ai cento metri - Kurzstreckenlauf], 27. L o n g io r e c u r s u [ v e l o c it a t is ] [carrera de medio fondo - course à parcours moyen - Mittelstreckenlauf], 28. Lo n g is s im o laufY

c u r su

[carrera de fondo - course à parcours long - Langstrecken-

141

X I V SUMMUS SUM BIROTARIUS*...!

1, Cum puer essem studio flagrabam tricÿcli1 habendi. Antonium amicum saepe videram qui suo insidens tricyclo per viam ante parentum domum arroganter incedebat. 2. Natalicia Domini festa adveniebant cumque his feriis parentes aut per se aut per Reges Magos —quos vocamus— crepundia2 omne genus soleant muneri dare filiis, patrem adii eumque rogavi ut mihi quoque tricyclum emeret. Quo et ego utens cum amicis elato animo procedebam... Post aliquot vero menses —haec est enim crepundiorum fortuna— tricyclus absumptus est iliumque prorsus abjeci. Sed jam hujus-

1. Tr ic y c l i [triciclo - tricycle - triciclo - Dreirad]: res et nomen recentioris sunt aetatis; est autem nomen rite a vocibus graecis τρί (τρεις) et χόχλος fictum et rei consonat cum tres sint in hoc vehiculo rotae seu orbes. Et quanquam in lingua latina verba invenies quae ex prima compositi parte (tri-~) constant, ut tri-ceps, tri-cornis, tri­ cuspis, tri-dens, cet., tamen tricyclus non hybrida vox habenda videtur, sed graeca. —MARIANO habet: «tricyclula», deminutiva forma latina, quae adhiberi etiam po­ test.—Cfr. C. BACCI, Lexicon*. 2. Cr epu nd ia [juguetes - jouets - giocattoli - Spielsachen]: «sunt reculae pueriles, quaé infantibus tum ornatus, tum ludi causa dantur... Solebant esse anuli, ensiculi, se­ curiculae, maniculae, bullae, siculae, fasciolae» (cfr. FORCELLINI). —His ergo Romanorm crepundiis dulciola, curiosa, ludicra, alia quam plurima ad­ denda sunt quae his temporibus infantibus puerisque muneri dantur quibusque hi ma­ xime gaudent.

* PAL. LAT., 30 (1960) 215-222. 142

Su m m u s s u m b ir o t a r iu s !

X I V , 3-4, 3-6

modi vehicula moderari didiceram atque obvenientia pericula et discri­ mina superare; callide quoque pedalia3 versabam. 3. Deinde cum in Collegio vel convictu4 quodam commorarer adhi­ bitis Collegii birôtis5 in excursus6 extra urbem progrediebamur, aut per horae spatium modico pretio soluto birôtas mutuas postulabamus. Qua corporis exercitatione multum delectabar. 4.

Advenit tandem hora qua litterarum studiis absolutis ad laborem,

3. Peda l ia [pedal - pédale - pedale - Pedal]·, «pedale, is» substantivum a recentioribus scriptoribus accipitur et probatur (cfr. GONZALEZ, Candidatus Lat., 3 (1930) 26; PAL. LAT., 3 (1933) 85; Juventus, 21, 6, 84; SOC. LAT., 1 (1932) 5; COGNASSO, II latino, s. v.; C. MARIANO); neque hujus nominis exempla apud Romanos desunt, cfr. FORCELLINI, ERNOUT-MEILLET, Dictionn, étimolog. de la l. lat., s. v.; WALDE - HOF­ MANN, Lateinisches etymol. Worterbuch, s. v., ubi recensentur «pedale, is» et «pedalis, is» (sc. solea).—BACCI [Lexicon, s. v.) tamen habet: «pedale adminiculum; pedale ins­ trumentum» quin substantivum proponat. 4. Co n v ic t u [pensionado, internado - pensionai - pensionato - Pensionai]: «con­ victus» est 'actus vivendi simul, convivendi, consuetudo aliquem ad mensam cottidie adhibendi’ (cfr. CIC. Ad jam., 5, 14, 3), et concreto sensu erit 'locus ipse ubi simul cum alio quis vivit', et hic sensus respondet voci pensionado, internado (cfr.: «Cicéron a deja convictus au sens «de vie en commun» et le fils de Cicéron convictor, -tio»: ERNOUT-MEILLET, Dictionn. étym. I. lat., s. v. vivo: convivo). —Adhiberi etiam potest paedagogium: «locus in aedibus, ubi servi puerilis aetatis, et ad nobiliora et delicatiora ministeria destinati sub paedagogo versantur... Translate paedagogium dicuntur ipsi pueri servi, vel coetus et veluti collegium puerorum, qui sub paedagogo educantur» (cfr. FORCELLINI, s. v.); usurpatur a Seneca, Plinio, Suetonio. — Paedagogium et convictus proponuntur a MARIANO (s. v. pensionato); BACCI habet: «communis vic­ tus sedes, hospitium; convictus; convictus sedes». 5. Bir o t is [bicicleta - bicyclette - bicicletta - Fahrrad]; cfr. Candidatus L. 3 (1930) 26; PAL. LAT., 3 (1933) 85: «birota»; COGNASSO: «birota velocissima, biciclula» (scri­ bendum «bicyclula»); O. TEMPINI (Manuale di conversaz. lat., p. 170) «birota, bicycucla» (!); MARIANO: «bicyclula»; ZENONI: «birotula»; BACCI: «birota»; ocypes (ex Vallauri et aliis); velocipes, edis (ex Antonibon); bicyclula (ex L. Oraziani); birotula (ex Luciano)». 6. Ex c u r s u s [corrida, salida, excursión - course, excursion, voyage - corsa - Herauslaufen]: «excursus» vel etiam «excursio»: de quibus léxica conferas. 143

N o v a v e r b a l a t in a

X IV , *1-* 12

BI R O T A *1. manubrium, ii *2. capulus, i manicula, ae *3. frenum, i *4. lanterna, ae *5. pedale, is n. *6. pneumaticum, i *7. *8. *9. *10.

canthus, i luticipulum, i compages, is f. rota dentata major *11. catena, ae catenatio, onis *12. sedile, is n. sessibulum, i

manillar puño

guidon poignée

manubrio manopola

freno faro pedal neumático, cubierta

frein phare pédale pneu

llanta guardabarros cuadro piñón grande, plato cadena, trasmisión

jante, (bandage) garde-boue cadre pignon, plateau de pédalier chaîne

sillín

selle

freno faro pedale pneumatico, co­ pertone cerchione parafango telaio ruota dentata, pignone catena, catena di trasmissione sellino, sella

144

Su m m u s s u m b ir o t a r iu s !

X I V , 5, 7-14

com m unem hom inum fortunam , incubui et in a rg en tariam 7 H ispanicam Am ericanam prim um a p p a rito ris 8 m unere, deinde a rcarii 8 operam m eam contuli; u t autem com m odiore ratione ad arg en tariam cottidie celerius accederem , p a te r birôtam m ihi em it, quae quidem m irae e ra t artis et prim ae n o ta e 10 ; in te r am icorum birotas princeps m ea conspiciebatur. 5 , Domi m ecum duo e ra n t fra tre s m inores n atu qui a m e quaesie­ ru n t quo m odo tam fidenti anim o birotae insiderem et ea celeritate p ro ­ cu rrerem . Tunc ego m ea scientia et usu b iro tae fretu s m eque m agistrum profitens, p rim u m nom ina cujusque p artis birotae singillatim eis rettuli, in quibus sunt: ro ta re c trix 11 , ro ta m o trix 12 , sedile 13 , m an u b riu m l 4 , rota

7-8-9. Ar g en t a r ia m - Appa r it o r is - Ar c a r ii: de his vocibus cfr. PAL. LAT. 27 (1957) 36, 37, 39 et supra n. 1-23-11. 10. Pr ima e not a e [de primera calidad, de la mejor marca]: «primae notae acerri­ mum acëtum» (COLUM. R. R., 12, 17, 1; «Ut Chio nota si commixta Falerni est» (HORAT. Carni. 1, 10, 24; cfr. PAL. LAT. 39 (1959) 144, n. 9). 11. Rot a r e c t r ix [rueda delantera - roue avanti: cfr. Curso de Latin Polyglophone CCC, XII, p. 329; d'c etiam «rota moderatrix»; cfr. ibid. 12. Rot a mo t r ix [rueda trasera - roue d'arrière - ruota posteriore - Hinterrad]: cfr. ibidem. 13. Sed il e [sillín - selle - sellino - Sattel]: cfr. «Tamdiu se in sedili suo tenuit...» (SENECA, Epist, 70, 23); adhibetur a Vergilio, Seneca, Suetonio, Gellio, Horatio, aliis. —Sunt qui sessibulum etiam proponant (cfr. Candidat. L.; MIR, Curso de Latín Poly­ glophone CCC, locis supra commemoratis), quod a Plauto et ab scriptoribus posterio­ ribus usurpatur. —BACCI (Lexicon4, s. v. bicicletta} voces accipit. 14. Ma n u br iu m [manillar - guidon ■ manubrio - Lenkstange]: est 'quidquid manu tenetur' (cfr., ut supra, Candidat. L.; PAL. LAT.; Polyglophone CCC). 145

X I V , [5], 15-20

N o v a v e r b a l a t in a

dentata 15, canthus 16, lumen posticum 17, luticipulum 18, catena 19, compa­ ges20, cetera; deinde birotae tractationem et usum ita explicavi: «animum advertite: pedem in pedali laevo prim um innitor, sedili eodem temporis puncto insido et dextrum pedem pedali dextro nitor. Jam probe sedeo, m anubrium teneo, im petum facio et per stratam adeo velociter curro ut ventum praetervolare videar; ne detinear aut decidam in via, pedalia

15. Rot a convenit.

dent a t a

[piñón grande - grand pignon - pignone - Kettenrad); vox rei

16. Ca nt hus [llanta - jante - cerchione - Radfelge)·. est 'ferrum quo rotae absis cingitur’. 17. Lumen post ic um [piloto, luz roja - jeu arrière - fanalino posteriore - Rücklicht): cfr. Curso de Latín Polyglophone CCC, toc. mem. —«Posticus» est 'retro positus, aver sus, posterior'. —Cfr. BACCI (Lexicon', s. v. bicicletta). 18. Lu t ic ipu l u m [guardabarros - garde-boue - parafango - Schutzblech]: vox quae ex luto et —cipulum conflatur; altera vero vocabuli pars invenitur in substantivo mus­ cipulum 'instrumentum quo mures capiuntur’ (—cipulum est a verbo capio, cfr. etiam ex-cipulum); luticipulum ergo erit quod 'lutum capit’. —Nonnullis mirum fortasse vide­ bitur hoc verbum, sed cum regulis, quibus nova cudenda sunt verba latina, prorsus convenit, et in thesauro linguae latinae similes sunt voces (: «excipulum, muscipu­ lum»). Cfr. Candidat. L.; PAL. LAT.; Curso de Latín Polyglophone CCC, locis supra memoratis. —Jos. Holzer, doctor Saraludovicensis, «pluteolum» proposuit (Alma R., 25 (1938) 120), quae quidem vox, si genetivum «luti» adjungatur, multis fortasse probabitur («luti pluteolus») praesertim in curribus automobilibus. —Quae omnia Card. BACCI (Lexicon', s. v. parafango) commémorât. 19. Ca t ena t io [cadena, transmisión - chaîne à maillons - catena, trasmissione a ca­ tena - Kette, Kettenantrieb): «catenatio» est 'junctura, colligatio quae ipsa catena —vel alio ligamine— fit': respondet voci transmisión; «catena» vero est ipsum ligamen seu vinculum ex ¿mulis conexis factum. 20. Compa ges [cuadro - cadre - telaio - Fahrradrahmen): est 'conexio, colligatio re­ rum simul compactarum’; cum autem birotae partes in «compage» (cuadro) conve­ niant ibique conectantur, ideo vox rei quadrat (cfr. Curso de Latin Polyglophone CCC, p. 329; BACCI, Lexicon', s. v.). —Sunt qui quadrum admittant (cfr. Candidat. L., 3 (1930) 26), neque vocabulum omnino improbandum, cum saltem per translationem illa praecipua birôtae pars ita appellari posse videatur; ibi enim quasi «quadrum» apparet. 146

XIV, 6, 21-28

Su mmu s

s u m b ih o t a r iu s !

continenter verso 21 ; si hominem aut vehiculum video, tintinnabulum 22 pulso u t de via décédant. Multa itinera, birotam adhibens, perfeci et pro­ pinquos invisi qui summa laetitia domi suae me exceperunt. 6. Cum longum et flexuosum suscipio iter, aliquando detrim entum 23 capio; tunc si forte gummes inflatae 24 aera am ittunt —quod facile sentio—, e sedili desilio, pneum aticum 25 investigo num perforatum sit; locum perforatum 26 abrado, e capsella ceratum 27 detraho, partem perforatam oblino et ceratum pneumatico agglutino. Deinde antliam 26 sumo, pneu­ m aticum inflo et viae iterum me committo. 21. Peda l ia ver so [pedalear - pédaler - pedalare - Radfahren): COGNASSO (Il lati­ no, s. V. pedalare) habet: «pedalia versare, pedalibus uti, tamquam pede alato currere»; MARIANO: «pedalia versare; pedalibus uti»; C. BACCI: «birota insistere (ex Luciano); aptius tamen dixeris: Birotam pedibus agere; birotam pedibus propellere; birotam pedibus provehere; alato pede in birotam insistere». 22. Tin t in n a bu l u m [timbre - timbre - campanello - Klingel): est 'instrumentum quod percussum sonum edit, tinnit’. 23.

Det r imen t u m

ca pio

[sufrir una avería): etiam: «jacturam subire, pati».

24. Gummes inf l a t a e [cámara de aire - chambre à air - camera d’aria): adhibetur «gummi vel cummi» indeclinable, sed invenitur etiam «gummis, is». — Bacci habet: «gummes inflatae»; sed adjectivum «inflabiles» ('quae inflari possunt’) non nunquam usurpari forsitan praestet; apud ipsum praeterea leguntur: «pneumaticae cummes; pneumaticae rotarum cummes, vel gummes» (Lexicon, s. v. pneumatico). 25. Pneuma t ic u m [neumático, cubierta - pneu(matique) - pneumatico, copertone Pneumatik, Luftreifen): adjectivum «pneumaticus, a, um» apud Plinium, Vitruvium, aliosque scriptores legimus; vox graeca quae latine reddi potest ’aëre, vento inflatus’; interdum «pneumaticum» totam inflatam rotam —ut vulgo apud nos— significare po­ test. 26. Locum per f or a t um: «perforare» est pinchar; saepe a P. F. Sánchez Vallejo, S. J. (Gallia iterum birota circuitur, Humanidades, 12 (1960) 7) adhibetur (p. 28); etiam: «pneumatica pertunduntur» (p. 9), «pneumatici perforationem pati» (p. 21); «forum in pneumaticis» (p. 35), «bis foro laboravit»; qui tamen fori sensus pro foramine, nullibi, quod sciam, apud Romanos legitur, et abjiciendum censeo. 27. Cer a t um [parche - pastille collante - rappezzo, toppa - Flick): est 'quidquid cerae modo tenax, rei impositum adhaeret’; dicitur etiam cerotum (ζηρωτόν). —Cfr. C. BACCI, Lexicon*, s. v. bicicletta. 28. An t l ia m [bomba - pompe - pompa - Fahrradpumpe): proprie de machina ad hauriendam aquam dicitur. 147

XIV, 7-», 29-36

N o v a v e r b a l a t in a

7. Si quando ardua est via percurrenda aut nimium in birota innitor, compagem abrumpo; tunc juxta viam exspecto ut quis mihi hum anitei opem ferat meque secum asportet; mihi vero illa curruum automobilium retentio 29 —qua fortasse nonnulli per vias abutuntur— parum , quod scitis, placet. Nocte lanterna 30 viam collustro; si quae vero loca luto infecta invenio, luticipülum —ne vestes inquinem— magno mihi usui est. 8, Nunc autem optimus birotarius 31 fieri cupio et adeo birotae studio 32 allicior ut petitor 33 in birotariorum circuitionibus34 congredi velim. Clarissimos novi birotariorum principes 35 Anquetil, Rivière, Gimondi, nostrum que Bahamontes et Michaëlem Poblet qui suis procursionibus 36,

29. Cu r r u u m a u t o mo bil iu m (in v ia ) r et en t io [autostop]: —«Retentio» est 'actus retinendi, retentandi'; «retinere» autem est detener - fermare - empêcher d’avancer: legimus apud Plautum, Caesarem, Ciceronem: «quid nunc me retines» (Pl a u t .); «Liscum retinet» (Ca es ); «tempestate retentus» (Ca es . - Pl in .); «retinebis homines» (Cic). 30. La n t er na [faro - phare - fanale - Scheinwerfer]: 'vas, capsa, instrumentum in quo ignis seu lumen asservatur ne vento exstinguatur'; sunt qui minus recte laterna scribant. 31. Bir o t a r iu s [ciclista - cicliste - ciclista - Radfahrer]: COGNASSO: «birotularius», «cyclista»; BINI: «birotularius»; PAL. LAT., saepius, et C. L. Polyglophone CCC: «birotarius». —«Birotularius» erit a «birotula»; «birotarius» a «birota». —In 3.‘ Lexici Bacciani editione et in Latinitate adhibetur «birotularius», in 4.· ve­ ro et deinceps potius «birotarius». —At Dr. Lis (SOC. LAT., 5 (1937) 11), in. quadam narratione: «birotator». 32. Bir o t a e st u d io [ciclismo - ciclisme - ciclismo - Fahrradsport]: COGNASSO: «birotularia ars»; BACCI: «ocypedis (vel birotae) exercitatio, exercitium, ars, studium». 33. Pet it o r [competidor, corredor - corridore]: proprie est 'qui aliquid petit vel assequi contendit’; dicitur etiam «cursor» et «competitor» 'qui simul cum alio aliquid petit seu assequi contendit’ (compañero de carrera, de competición); 34. Bir o t a r io r u m c ir c u it io n ib u s [carrera, vuelta - tour - giro]: circuito, circuitus» est 'actus circumeundi’, cfr. léxica, in quibus multa invenies exempla huic nostrae no­ tioni facile aptanda. 35. Pr in c ipe s [uses]: F. S. VALLEJO (Gallia birota..., p. 23): «princeps cursor». 36. Cit a t is pr o c u r s io n ibu s [sprint]: «procursio» est 'actus procurrendi’; procurrit autem qui ante alium currit; «cohortem, quae temere ante ceteras extra aciem procur­ rerat, circumveniunt» (CAES. B. C., 1. 55); citata igitur procursione extrema illa biro­ tariorum celeritas seu acceleratio rite reddi videtur, quam vulgo sprint dicimus. —Cfr, C. BACCI (Lexicon'1, s. v. bicicletta): «extrema birotariorum acceleratio».

148

XÌV, 9, 37-44

Su m m u s

s u m b ib o t a b iu s !

cum ad stationem 37 praestitutam propius adest, apud omnes nobilissimus est. 9 . Amicum quoque memini qui proximo anno in montium angus­ tiis 38 superandis, in montem Altum Leonum (Alto de los Leones) et in Na­ vam Clausam 39 ascendens, ex certam ine prim us discessit, et in collusorum ordine generali40 quinque tantum m inuta 41 a principe aberat duasque metas medias seu volantes 42 victor attigit. Alius vero amicus in «hispáni­ co birotae circuitu» 43 maxima adeptus est praemia: nam victoriam in attingenda statione Derthosâ - Barcinonem et Caesaraugustâ - Oscam re­ portavit: qui quidem excursus 44 valde arduus fuit cum 70 chiliom etra

37. St a t ionem [final de etapa - meta]: «statio» est 'actus standi vel locus in quo consistimus’; consistunt autem petitores birotarii in statione ( = «etapa»), —Dic etiam «metam» quam P. F. S. Vallejo adhibet. 38. An g u s t iis [puerto - défilé, gorge de montagne - gola di montagna - Schiuditi: «angustiae» 'dicuntur de loco angusto, arto, brevibus limitibus clausus ut in mari, in saltu, in montibus'. —Dic etiam «fauces». 39. Navam cl a usa m: ita latine reddidi Navacerrada, vocem hispanicam ad verbum exprimens; «Nava» autem vox esse videtur Vascônum propria, eaque significat «locum planum» qui montibus circumdàtur, vel prata quae in montibus exstant. 40. Or d in e gener a l i [clasificación general - classifica generale]: ita P. S. Vallejo (p. 10, 13, 17); «descriptionem» etiam adhibere potes.

aptissime

41. Min u t a [minuto - minute - minuto - Minute]: cfr. de hac voce PAL. LAT., 28 (1958) 287, et p. 413, et supra, XIII, n. 21. 42. Met a s media s seu vol a nt es [metas volantes]: «meta» dicitur 'de termino quem quis obit vel circümit aut quo quis tendit’; «mediam» autem dicimus metam quia ultima non est; per translationem autem, ut apud nos, «meta volans» —in qua curso­ res non consistunt, sed quasi praeter eam volant— dici potest. 43. I n hispá nic o bir ot a e c ir c u it u [la vuelta ciclista a España]: pro genetivo «biro­ tae», P. S. Vallejo adjectivum adhibet «birotalis, e» ( = «birotalis homo», p. 21); quo et nos infra utimur; habet etiam: «cyclisticus» («de circuitu cyclistico gallico»), 44. Ex c u r su s [etapa, corrida]: eo tamen sensu: ut tempus et loca quae percurren­ da sunt hac voce significemus, non vero extremum illum locum in quo competitores cottidie conveniunt ibique consistunt; hunc enim locum supra «stationem, metam» diximus. 149

Nova

XIV, 10, 45-49

v e h b a l a t in a

superanda essent et contra horologium 45 pugnandum; in hac excursione maculam viridem seu pugnacitatis 46 bis est indutus...; et adeo elato fidentique animo ex his victoriis exstitit u t ad percurrendam «Rotam Auream parisiensem» 47 accesserit; hunc tam en cursum birotalem , competitores belgae Van Loy et Cerami adepti sunt, et in «parisiensi principum cursorum Criterio» 48 amicus tertio loco describi m eruit. 1 0 , Inseguenti anno et ego ad «circuitionem birotalem gallicam»49 com petitor accedam in qua nomen et gloriam Hispaniae honestandam celebrandamque totis viribus curabo.

45. Cont r a ho r o l o g iu m [contra reloj - contre horloge}: ita P. S. VALLEJO «contra horologium» (p. 13); «adversus horologium» (p. 24); dicitur cursus «adverso horolo­ gio» (p. 13). —Cfr. QUICHERAT, s. v. contre-poil: «à contre-poil, contra pilum PLIN., adverso capillo PLIN.»; et MARIANO, s. v. contrappelo; «capillus adversus; contra pilum. «Dare il—, radere a—,» adverso pilo navaculam radere. «Andare a—», adverso tramite incedere». 46. Ma cul a m v ir id e m s e u pu g n a c it a t is [maillot, jersey verde o de la combatividad}: «macula» saepius a P. S. Vallejo adhibetur (p. 11, 15); etiam «scutula» dici potest; «praemium pugnacitatis» (: P. VALLEJO, p. 22). 47.

Rot a m

a u r ea m pa r is ie n s e m

[Rueda de Oro de Paris}.

48. Pa r is ie n s i pr in c ipu m c u r so r u m c r it e r io [Criterium de los Ases]: «criterium» est a voce graeca ζριτήριον = «instrumentum judicandi». 49.

Cir c u it io n e m

bir o t a l em g a l l ic a m

150

[vuelta ciclista a Francia}.

XV DE TABACO * I

1. Superiore die dominico postquam sacris adfuimus, amici congre­ gati sumus in thermopolio1, cui vulgo nomen «Aegypti pyramides», ubi

1. Ther mopol io [bar (café) - bar (café) - bar (caffè)): . Β-ερμοπώλιον, caupona ubi calida venduntur...: a 0·ερμο'ς, calidus, et πωλέω, vendo. Nam calida olim in de­ liciis erant» (cfr. FORCELLINI, s. v.); Ernout-Meillet (Dict., s. v. thermae) habent: «thermo et thermipolion (avec i proprement latin), Tri. 1013-1014»; quam vocem ad­ hibet interdum Plautus (Trin., 4, 3, 6; Rud. 2, 6, 45); eamque proponit C. Mariano (N. Dizionario ital. lat., s. v. caffè; s. v. bar habet: «taberna pytissatoria»); cfr. etiam C. Bacci, Lexicon. Cognasso proponit «taberna potoria; potorium» sed «taberna potoria» parum probatur H. H. Paoli, qui sufficere probe censet «ther­ mopolium»: «Erras enim et vehementur tu, cum credas nullas potorias tabernas ve­ teribus fuisse. ...Graeco nomine thermopolia vocabant. Idem igitur fuit apud Graecos et Romanos thermopolium quod 'bar’ apud nos. Quod cum ita sit, quid attinet nova vocabula fingere?» (H. H. PAOLI, Varius libellus, p. 51-52; eadem habentur in Primo libro’ —inscribitur Primus liber— p. 306); cfr. etiam Filius Ciceronis, p. 27: «Ne cre­ dideris tabernas potorias («bar» recentores homines dicunt) apud antiquos Romanos nulla fuisse. Thermopolia vocabantur; nec rariores erant quam apud nos». Quod si pressius tabernam significare vis in qua cafëum sumunt seu sorbillant viri dessïdes, (tabernam) cafeariam recte nominabis; ita quoque A. GUERCIO, Feriae Anticolenses, Certamen Capitolinum III, p. 15: «taberna caffearia» et Alma R., 26 (1939) 105; «taberna caffearia» (at rectius: cafearia, cfr. supra, I, adn. 34).

*PAL. LAT., 29 (1959) 81 - 88.· (*) Cfr. «tabaco, 'Nicotiana Tabacum L.’: Ia planta y la costumbre de fumar sus hojas son oriundas de América, pero el origen de la palabra es incierto; consta que 151

XV, tU

N o v a v e r b a l a t in a

serm onem seruim us et usque ad prandium m eridianum libenter p ro tra x i­ m us. Ibi cum Paulo, praeceptore clarissim o, qui m ultis quidem litteris est vir, congregati sum us am ici: in quibus P etrus, studiorum socius, et Anto­ nius, vicanus noster. Omnes consuetudine veraque am icitia adstricti.

tabacco, atabaca y formas análogas (procedentes del ár. tabbâq o tubbâq) se emplea­ ron en España y en Itaba desde mucho antes del descubrimiento del Nuevo Mundo, mo nombre de la olivarda, del eupatorio y de otras hierbas medicinales, entre ellas algunas que mareaban o adormecían, y es posible que los españoles transmitieran a la planta americana el nombre europeo porque con ella se emborrachaban los indígenas; aunque ya los cronistas de Indias del S. XVI afirman que es palabra aborigen de Hai­ tí, no es éste el único caso en que incurren en tales confusiones. 1.* doc.: 1535, Fz. de Oviedo. Ya Colón en su diario menciona la costumbre indígena de fumar, aunque no su nombre, con referencia a Cuba y con fecha 6 de noviembre de 1492: «hallaron los dos cristianos por el camino mucha gente que atravesaba a sus pueblos, mugeres y hom­ bres, con un tizón en la mano, yerbas para tomar sus sahumerios que acostumbraban» (Fz. de Navarrete, Col. I, 51)... Los americanistas como Frieder'ci, a pesar de habérselo recordado M. L. Wagner (RFE XV, 297), siguen sin prestar atención a la existencia de una planta llamada tabaco en Europa antes del Descubrimiento, de suerte que sólo L. Wiener parece haber de­ fendido la opinión de que el vocablo era procedente del Viejo Mundo; los roman'stas Volpi, Bertoni y Richter, tuvieron el mérito de señalar la existencia del tabaco europeo precolombino, pero admitieron que se trataba de un mero homónimo. Tan fuerte es el prejuicio que causa el origen americano de la planta... ¿Hay razones lingüísticas para sostener la procedencia americana del vocablo taba­ co? Desde luego nada en la apariencia fonética nos permite identificarlo como taino o como perteneciente a otra lengua americana: C. H. de Goeje, el más especializado en el estudio del taino y en el del Caribe antiguo, se abstiene de ponerlo en su catálogo de las palabras de aquel idioma, y en cuanto a éste sólo registra (p. 66) tamam o tamun como propio del dialecto Kaliña, cuya relación con tabaco es evidentemente muy pro­ blemática; tampoco ofrece gran probabilidad la opinión de A. Ernst (cita del NED) de que se trataría de una variante del guaraní taboka, nombre del tubo de fumar, que los españoles habrían aprendido de una tribu guaraní que habitaba (?) el extremo Norte de la Española. Estas semejanzas fonéticas son demasiado vagas para ser seguras. Muy diferente es el caso del it. tabacco, nombre de la planta que ya figura en el florentino A. Braccesi (1445-1503)»... (J. COROMINAS, Diccionario crítico etimológico de la lengua castella­ na, s. v. tabaco). 152

X V , Z, 2-7

De t a ba c o i

2. Cum ad m ensam assedissem us p u er cauponarius 3 accessit et, p o st­ quam nos inclinato capite 3 salutavit, quibus nos potionibus re cre ari velle­ m us interrogavit: cui responsum Antonius dedit, et statim pocilla 4 fum antis et odorantis cafêi 5 cum parvis coniaci 6 scyphis nobis su n t apposita. Tunc

2. P u er c a u po n a r iu s [camarero - garçon - cameriere]: cfr. C. MARIANO, s.v. Suis apta locis vocabula erunt: «promus» (cfr. RICHT, s. v.) et quod induximus: «ciblfer» cfr. Nova et v., p. 61, n. 8; p. 63; PAL. LAT., 26 (1956) 23. 3. I n c l in a t o c a pit e : cfr. A. GUERCIO [Feriae Anticolenses, p. 15): «salutatione, gestu, semincllni capite, festinanter, obliquato corpore, agit gratias». 4. Poc il l a [taza, tacita - tasse - tazza, tazzina]: cfr. Nova et v., p. 28 et 31; C. MA­ RIANO, s. v.; A. GUERCIO, Feriae Antic., p. 15; «sorbillant tractim fumantis cafaei po­ cillum»; cfr. etiam H. H. PAOLI, Apophoreta XXVI, PAL. LAT., 27 (1957) 150. 5.

Ca f e i: cfr. supra, I, 8, 34.

6. Co n ia c i [coñac - cognac - cagnac]: cfr. J. HOLZER (PAL. LAT., 25 (1955) 42): «Scribe conacum, quae melior mihi videtur scriptura. Cfr. GRAESE BENEDECT, Berolini, 1909. Conaceus, vox ab Arcadio Avellano contra linguae latine rationem facta, eliminandus. Adjectiva in -eus ab urbium nominibus non formantur. Rectius Lurtius Monacensis praebuit: «aqua vitae conacensis». Etiam «potio» aut «sucus conacensis» audientium animos non offendit. Sufficit metonymice conacum·». —Et P. Avenarius (PAL. LAT., 25 (1955) 162): «Dum illi nostri sorbillant alcoholicam potionem, quam cognac appellant ii qui linguam latinam non callent, nos delibabimus nostrum (vinum) «coniacum»... Xylander [qui et «Holzer»] credo, ausus est «conacum», ego «coniacum» imitari...» —Latinitas vero (1 (1953) 156): «potio condatina (ab urbe Condate [ = cognac), vel potio conniacensis». Eadem habet C. Bacci in Léxico. Haeremus igitur in scribendi ratione; proponuntur enim: «conacum, coniacum, conniacum (=potio conniacensis)». 7. Theca m (v o l u min u m) [cigarrera - porte-cigares, étui à cigares - portasigari - Zigarrenetui - cigar case]: distinguamus —ita saltem censeo— inter capsulam seu cap­ sellam, qua continentur et veneunt volumina tabacïna, et thecam seu pyxtdem, qua pauca reconduntur volumina quae praesto sint tabaco indulgentibus. Et quanquam capsa est 'arca, cista scrinium ex ligno vel metallo aliquo, in quo praecipue libri et tabulae et litterae reponebantur’ (cfr. FORCELLINI, s. v.), alias quoque res interdum continebat, idque in «capsula» et «capsella» factum esse scimus. :—Theca vero est 're­ positorium, vagina, loculus in quo aliquid recondimus’; et pyxis 'proprie est vasculum e buxo excavatum, teres, et operculo in ipsum vas intrante clausum: a π ό ξ ο ς , bu­ xus; ,sed translate accipitur pro vase parvo ex quacumque materia' (cfr. FORCELLI­ NI, s. v.) —Habes igitur: «voluminum theca; theca, pyxis, pyxidicula voluminibus tabacinis asservandis»; pyxis adhibetur in carmine cui index «Amor capnophilus» (SOC. LAT., 9; 1941) 41-42); Card. Bacci cfr. Lexicon, s. v. tabacchiera) addit «cistellam». 153

No v a

XV, [21, 8

v e b b a l a t in a

m agister quadam anim i ostentatione thecam 7 volum inum tabacinorum 8 8. Vo l u min u m t a ba cinor um [cigarro (*), puro — cigare — sigaro — Zigarre — cigar]: «volümen tabaceum, volumen tabacïnum, volumen tabaci, [convolvulus tabaceus]». Ratio vocis adhibendae: quia efficitur foliis volumine intortis; ac volumen dicitur 'quicquid in gyrum volvitur.’ Proposita sunt: «convolvulus tabaci, fasciculus convolutorum foliorum» (COGNASSO, II latino, s. v.); «calamus fumificus, stilus tabaci» (Zbid.); «convolütum tabacum, tabaci bacillum» (C. MARIANO, s.v.); «convolvulus tabaceus, convolvulus nicotianus» (SOC. LAT., 7 (1939) 45); «nicotianum bacillum, tabaci bacillum; tabacum tortile; convolutum tabacum; tabaci fasciculus» (Card. BACCI, Lexicon*, s.v.); conferas etiam: «convolutis tabaci foliis utëre» (Alma R., 28 (1941) 20); «ad incendendam nicotianan frondem convolutam» (Ibid.). Quod autem ad proposita verba spectat: fasciculus doctori Jos. Holzer non pro­ batur, quia verbi ratio non adest, cum nullus ibi sit fasciculus (PAL. LAT., 30 (1960) 156). Neque bacillum eidem placet cum nostra aetate «bacilla» dicantur morborum ger­ mina quae homines, plantas ipsumque tabacum invadunt. —Quae tamen ratio animum prorsus non flectit, cum sint verba quae dispares habeant sensus; et ipse Holzer gla­ dium adversariis promere videtur —qui in eum convertatur—, nam «convolvulus», ab eo propositus, valet etiam «uvarum vermiculum qui erodit pubescentes uvas» (cfr. FORCELLINI, s.v.): novum igitur «bacillum». Ratio tamen praecipua, qua voces «baculum, bacillum, virga, virgula, hastula» parum probandae videantur, est quia haud facile cum ipsa re latine exprimenda con-

(*) Cfr. «Cigarro, origen incierto, quizá derivado de cigarra por comparación con el cuerpo cilindrico y oscuro de este animal 1.a doc.: h. 1610... La realidad es que no tenemos seguridad alguna de que cigarro sea voz creada en América, como no lo es pipa, pues la aparición del vocablo es posterior a la in­ troducción de la costumbre en el Viejo Mundo. De ninguna manera parece «ridicula» (como lo califica Gonçalves Viana, RL. VIII, 28 n. 1) la idea de una comparación con el cuerpo de una cigarra, cilindrico, terminado en punta y de color oscuro; por el contrario, la analogía existe, al menos con el cigarro puro, o cigarro en términos estrictos, y la relativa antigüedad de la forma cigale 'cigarra' aplicada al cigarro en el francés de las Antillas (1724), indica, por el contrario, una tradición que, en estos lugares, no carece de valor; por otra parte, la analogía de forma no es lo bastante grande para asegurar del todo la idea. La etimología maya si'c (que otros escriben ciq, y hay variantes jiq), inspirada en las consideraciones discutidas, no convence en el aspecto lingüístico: significa 'tabaco' y, por extensión, 'cigarro' o 'pipa', y hay derivado sicar (o jiqar), pero es verbo y significa 'perfumar' o 'fumar'. No es verosímil que de un verbo saliera un sustantivo»... (J. COROMINAS, Diccionario crítico etim., s. v. cigarro). 154

XV, [2], 9-12

De t a ba c o i

exprom psit —m eri quidem e ra n t habani 9— su lp h u rato ru m th ecam 19 ape­ ru it, cereolum 11 sum psit, volum en incendit et, u t cam inus, fum um sugere 12 coepit. Ut tabacum libenti anim o degustabat!

veniant; nam illa tabaci folia convoluta quis in hominum linguis «parvum baculum» nominabit? (ita BINI-HOLZER, PAL. LAT., 30 (1960) 156). A «cigaro» vero (SOC. LAT., 18 (1952) 22) prorsus abstinendum: nam «Non latina vox «cigarus». Quis non Avenario, sodali nostro clarissimo, «convolvulum tabaceum» in SOC. LAT., 5, 3, 35 scribenti assentiatur?» (LIS, SOC. LAT·, 6 (1938) 46). Quam vocem vere improbandam in Juventute (26, 5, 42), in Alma R., (28 (1941) 20), alibi saepius scriptam leges. Optimo igitur jure P. Ae. Springhetti, S. L, (Institutiones stili l., p. 105) eorum simplicitatem reprehendit qui dicunt emi "sigarum”, ut italico verbo utar (cfr. VITA L., n. 25: m. sept. a. 1965, p. 11-12). 9. Ha ba n i [habano - havane - avana): ita latine scribendum, non vero «havani» —u t est apud C. Mariano et alios—, quanquam Itali avana dicant et Galli havane; nam princeps Cubae urbs Ha&ana scribitur, et ideo voces ab hac derivatae littera b sunt scribendae. —«Habanus», supple «convolvulus». 10. Su l ph u r a t o r u m t heca m [caja de cerillas - boîte d’allumettes - scatola di fiam­ miferi - Streichholzschachtel): de «sulphurato» satis in PAL. LAT., 28 (1958) 411 scripsi. Conferas: «flammiferorum theca» ( COGNASSO, II latino, s.v.); «theca sul­ phuratis asservandis; theca flammiferis ramentis asservandis» (C. BACCI); «hastula­ rum flammiferarum theca» (H. PAOLI, Apophoreta, PAL. LAT., 27 (1957) 148); «capsu­ lam sulphurariam», quam olim adhibui (Nova et v., p. 29), obscuriorem locutionem esse fateor. —Cfr. supra, VII adn. 34; VIII, adn. 36. 11.

Cer eo l u m: idem ac «sulphuratum»; cfr. supra, VII, adn. 34.

12. Fu mu m s u g e r e [fumar - fumer - fumare - rauchen - smoken}: in medium afferuntur: «ore ducere fumum tabaci» (Juventus, 27, 7, 53); «fumum tabaci haurire» (Ibid., 26, 5, 41, et MARIANO, s.v.); «ducere fumum tabaci» (Ibid., 27, 7, 52); «fumum sugere» (SOC. LAT.); «fistulam tabaci sugere» (cfr. IACOBELLI, Novi flores, p. 45 [VOX URBIS]); eàdem fere in léxico Bacciano referuntur et in eo quod nuper H. Tondinius (Roma 1964) apparavit. —VALLAURI: «fistula tabacum haurire» (=fumare tabacco, s.v. tabacco). Sunt tamen qui verbum «fumare» hoc sensu adhibeant (CAPELLANUS-LAMER, Sprechen Sie Lateinisch?", p. 102; COGNASSO, II latino, s.v.; SOC. LAT., 2 (1933) 6; Juventus, 24, 9, 99; P. Mangeot, Avenarius, alii; quos primum imitari non oportere dixi (PAL. LAT., 29 (1959) 84 —cfr. etiam LATINITAS, 1 (1953) 156—), cum apud Romanos fumare sensu transitivo non adhibeatur. Et quanquam a P. Caeleste duo afferuntur exempla, in quibus fumare «transitive» usurpatur et benignior Jo. Rubenbauer sententia memoratur, qui hoc verbum in Thesauro linguae latinae trac­ tavit, ita ut «tabacum fumare, volumen tabaci fumare, convolvulos fumare» repre­ hendenda, ex ejus sententia, non sint, animum tamen non prorsus inclinant. Nunc 155

No v a

XV, *1 - *1Ó

v e r b a l a t in a

Voces quae ad tabacum spectant *1. herba tabacum, nicotiana herba *2. flos tabaci

planta de tabaco

plante de tabac

flor de tabaco

fleur de tabac

*3. folium tabaci

hoja de tabaco

feuille de tabac

*4. capsa, capsella vo- caja de cigarros boîte de cigares luminum (tabacinorum) *5. volûmen tabaci- cigarro, puro cigare num, volümen tabaci, [convol­ vulus tabaceus] *6. hispanicarum cap- cajetilla, paquete de paquet de cigarettes sula, cucullus cigarrillos *7. hispánica, convoi- cigarrillo, pitillo cigarette vülus tabacïnus *8. fístula tabacma boquilla fume-cigarette *9. sulphuratorum caja de cerillas theca 10. sulphuratum, ce- fósforo, cerilla reôlus

boîte d'allumettes allumette

156

pianta del co fiore del co foglia del co scatola di

tabac­ tabac­ tabac­ sigari

sigaro 1; ! ' 1’‘ pacchetto di garette sigaretta

si­

bocchino da fu­ mare scatola di fiam­ miferi fiammifero

XV, 3, *11 - *17 *11. sacculus tabaci *12. cinerarium, ii *13. compacturae pyxis, theca *14. libellus chartae tabacinae

De blague petaca cendrier cenicero caja de picadura, ta­ boîte de tabac baquera librito de papel de cartouche de papier fumar

t a ba c o i

borsa da tabacco portacenere scatola di tabac­ co pacchetto di car­ tine per siga­ rette Pipa

*15. fumariolum taba- pipa pipe cinum, fumisugium, ii accendisigari *16. igniarium, ii briquet encendedor *17. theca voluminibus estuche de cigarros, porte-cigares, étui à portasigari asservandis cigares cigarrera

3. Tabacum, inquit, salübre est; mihi nervos sedat lenitque schola­ rum curas et labores. Tabacum dicunt valetudini esse noxium —si quis eo abutitur scilicet—, fauces irritare, incommodo afficere, ad nauseam concitare13; mihi sane, sive paulisper sive diu sugo, tabacum nullum in­ commodum affert. In fumo hauriendo —id sponte profiteor— vel maxime sum obstinatus 14, neque tamen infirma utor valetudine, tabacum laudibus celebremus oportet, amici; iis qui illud in Europam exportarunt faustissi­ ma adprecemur! Nam, quod vos scire non ignoro, nicotiana herba15 ex Ame­ rica advecta est. Ita sane, cum enim Christophôrus Columbus ejusque socii vero, ex iis quae ibidem (pag. 322-324-25) a P. Caeleste et a P. Basilio sunt disputata, intellego nos a latinitate non aberrare cum locutiones adhibemus: «cottidie tabaco fumo; Petrus hispanicis fumat», si «ablativo quasi instrumental!» efferamus id quod fumo consumitur; qui ablativus haud multum abesse videtur a: «vetus ara multo fumat odore»; loca sulfure fumant». Ibi quoque P. Basilius: «fumificare non omnino displicet, modo absolute usurpetur, ita ut cum eo neque accusativus neque ablativus adhiberi possit: fumifico·, «je fume (I smoke»)...» (cfr. VITA L., n. 25: m. sept. a. 1965, p. 17-18). 13. Ad na usea m concit a r e [marear - avoir des nausées - muover a nausea]: cfr. locutiones «nauseare; nauseam movere; nauseam facere, sedare, arcere; nauseae molestiam suscipere; stomachi fastidio laborare», cet. 14. I n f umo ha ur iendo su m obst ina t us [soy un fumador empedernido]: cfr. SOC. LAT.: fumator perpetuus, cyclicus»; sed «fumator — cyclicus» non inducenda videntur. 15. Nicot ia na her ba [tabaco (planta)] ita vocata est herba, i.e. «tabaci planta» et «nicotiana tabacum» (LINNEUS; MARIANO) et «herba regia» (COGNASSO); vulgo tabacum dicitur, quod ad fumum hauriendum adhibetur. Quam vocem in Lexici appendice Forcellinius apponit eamque C. Baccius in suo memorat; alia de tabaco in «Dictionario etymologico ling. cast.» a J. COROMINAS exarato invenies. 157

No va

XV, 4, 16-18

v e r ba l a t in a

in Cubam insulam pervenissent, illius insulae indigenas quasi titionem ex altera parte accensum m anu tenere viderunt, et ex altera sugere et aspirare, et fumum absorbere. Titionem illum, qui ex foliis siccis convolûtis fiebat, Hispani —prim i exploratores inventoresque Americae— taba­ cum dixerunt. —Mira nobis refert magister, Antonius respondit. —Prosequere, bone magister, omnes simul conclamamus. 4. Postea, inquit ille, dum volumen tabacinum 16 ad cinerarium 17 admovet u t cineres excutiat-—, nescio quis Missionarius Hispanus, anno 1518, ad Carôlum I Im peratorem hujus herbae semina misit, quae Impe­ rato r serenda et colenda curavit et ex eo tem pore tabacum in Europam est invectum. In Galliam anno 1560... Ita est, Joannes Nicot, legatus Gallus apud Lusitanorum regem tabaci usum induxit —Silvius scholasticus dixit—, m agistrum interpellans, hujus quoque rei se peritum ostentans, additque de tabaci foliis non pauca quae nuper in libris didicerat. Cui cum ego hispanicarum capsulam 18 et 16. Vo l u men t a ba c in u m [cigarro - cigare - sigaro]: adjectivum «tabacïnus, a, um» jam pridem in latinum est inductum (SOC. LAT., 7 (1939) 45; 18 (1952) 19), ubi etiam praebentur «tabaceus et tabacarius». 17. Cin e r a r iu m [cenicero - cendrier - portacenere - Aschenbecher]: cfr. quae in PAL. LAT., 28 (1958) 411 de hac voce disputavi. —Adhibe: «cinerarium; excipulum cine­ rarium»; «vasculum cinerarium» (ita C. BACCI, Lexicon}: «cineris receptaculum» (ita H. PAOLI, Apophoreta, PAL. LAT., 17 (1957) 148). Cfr. supra, VII, n. 35. 18. H ispa n ic a r u m c a psu l a m [cajetilla, paquete de cigarrillos - paquet de cigarettes ■ pacchetto di sigarette ■ Zigarettenschachte!}: «capsulam» dixi, ut supra sub η. 7, 'qua continentur et veneunt hispanicae’; dic etiam, si placet, «cucullum»: cfr. infra, parvum lexicon de tabaco, XVI, n. 8. Vox cigarrillo - sigaretta multimodis in latinum conversa est: «cigaretta» (SOC. LAT., 2 (1933) 15); «cigareta» (A. SLEUMER, Deutsch-Kirchenlateinisches Worterbuch, s.v.); «cigarrulus» (SOC. LAT., 18 (1952) 22); ««garrula» (COGNASSO, II latino, s.v.); «volvella» (Juventus, 24, 6, 66); J. WAGNER. Dictionarium hung.-lat., s.v. cigaretta}: «volvuletta» (de qua in PAL. LAT., 23 (1953) 116; 29 (1959) 85): quae omnes prorsus sunt improbandae. Haud pauci sunt scriptores qui ex léxico Bacciano «fistulam» adhibeant ut hispanicam ( = cigarrillo - sigaretta} significent; in eo enim legimus: «Nicotiana fistula; tabaci fistula; candida tabaci fistula; candidum tabaci bacillum; candidus tabaci fasciculus». —Cui tamen rei «fistula» convenire non videtur, cum proprie sit «tubus, canalis apertus claususque, per quem aqua fluit; item quicumque cavatus tubus per quem quid defluit» (FORCELLINÏ, s.v.); et omnes, qui per translationem derivantur, hujus vocis sènsus quid cavum —tubum— designant. —Quis autem fuerit primus 158

De

XV, [4], 19

t a ba c o i

igniarium 19 obtulissem atque invitassem u t Hispanicam sumeret, renuit qui «fistulam» hoc intellectu dixerit, non constat. Tamen Cajetanus Bugantia (cfr. Poesie latine dell’Abate Gaetano Buganza, p. 189) scripsit: Purpureum capiti stet vertice tegmen acuto, Pulveris et labris fistula Nicosii»; ubi res poetice describitur, et Nicosius ibi —et in illo poëmatio II tabacco (Ibid., p. 186): «Nicosio dives pulvere»— eo adhibetur sensu quo scriptores nostrae aetatis «nicotianus, a, um» dicunt. Fistula tamen ex toto carminis contextu non liquet qua sit interpretanda significatione; sed maxime veri simile est ibi tubum, harundinem valere qua tabaco indulgentes utuntur —quam Hispani boquilla appellant et Itali bocchino—; eaque aptissime hispanicarum fistula a Jos. Holzer (PAL. LAT., 30 (1960) 160) appellatur, ab aliis «fistula tabacïna» aut «tubus tabaclnus» (cfr. SOC. LAT., 7 (1939) 45). In commentario qui Vox Urbis inscribebatur, ex lacobelli opusculo In campo latinitatis novi flores, p. 45, fumare la sigaretta ita latine redditur: «fistulam tabaci subtilem pariter atque exiguam sugere»; quem locum investigare non potui. —Ceterum Card. Bacci (Lexicon, s.v. pipa): «A nonnullis ponitur: fistula, vel fistula nicotiana, vel arundo, vel arundo nicotiana. Hae tamen voces videntur potius significare la cannuccia della pipa, il bocchino da fumare». —Ergo si id «potius significare videntur», ne «fistulam» quoque appellemus hispanicam —i.e. cigarillo - cigarette - sigaretta—, ut ibidem (s.v. sigaro) proponitur. Et hoc sensu recte interpretamur Vallaurii locu­ tionem: «fístula tabacum haurire», id est «tubulo ( = boquilla - bocchino) tabacum haurire», —aliter in léxico Bacciano' p. 343—. Probandae igitur sunt hispánica, (hispanüla, hispaniôla), quas referunt COGNASSO (II latino, s.v.); G. ZENONI (Morfologia lat., p. 13); MARIANO; H. PAOLI, Apophoreta, PAL. LAT., 27 (1957) 148, alii. Ratio adhibendae vocis hispanicae haec fortasse esse videtur: quia, cum primum in Hispaniam exploratores Americae tabacum importassent, illam involvendi tabaci rationem Hispani adhibuerunt, aut quia apud ipsos potissimum mos est ut manibus hispánicos convolvant. Avenarius, Holzer aliique, auctores sunt ut convolvulum etiam usurpemus; quam vocem primus induxisse videtur Arcadius Avellanus in vita Robinsonis Crusoei, vol. I, p. 192 (cfr. HOLZER, PAL. LAT., 30 (1960) 161). —Ea tamen vox, «convolvulus», a mul­ tis adhibita scriptoribus (cfr. SOC. LAT., 5 (1937) 35; 6 (1938) 46), nonnullos forsitan adversarios habeat, cum proprie «vermiculum» significet; attamen ex intima vocis notione —a 'convolvendo' enim ducitur— rei bene convënit. —Distinctionem quoque excogitavit Holzer in his verbis adhibendis: «convolvolus»: cigarro; «convolvillus»: cigarro pequeño - petit cigare - Zigarillo; «convolvellus: cigarrillo, pitillo - Zigarette. —Ceterum, «convolvolus» Arcadii Avellani auctoritate roboratur (cfr. VITA L., n. 25: m. sept. a. 1965, p. 12-15). 19. I g n ia r iu m [encendedor - briquet - accendisigari - Feuerzeug): «igniarius, a, um» est 'id unde ignis elicitur’ —ut «lapis igniarius»—; igniarium igitur esse poterit id ’e 159

No v a

XV, [4], 20

v e r b a l a t in a

ille benigne: secum enim fum ariolum tabacm u m 20 ad d u x erat oblongum ,

quo ignis gignitur’, ut est hoc quo utuntur instrumento tabaco indulgentes, quanquam «igniarium» aliam habuit sententiam apud veteres, id est 'materies apta ad ignem accendendum'. —Haud illepide, sed poëtice, H. PAOLI (PAL. LAT., 27 (1957) 148): «machinula ignipárens», et TONDINIUS (Lexicon novorum vocab., s.v.): «machinula nicotianis incendendis bacillis»; «igniaria machinula». 20. Fuma r iol um t a ba cinum [pipa - pipe - pipa - Pfeife - pipe}: ut latine reddatur vox pipa multa proposita sunt vocabula: «pipa fumatoria» (SOC. LAT., 2 (1933) 11); Juventus, 23, 4, 58; 25, 5, 57; WAGNER, Dictionar. hung.— lat., s.v. pipa}·, LURZ, SOC. LAT., 18 (1952) 16; «fistula fumando; fistula fumo tabaci hauriendo; canriula fumi­ fera; infundibulum» (COGNASSO, II lat., s.v.); «fistula fumaria» (SCHELLER, cfr. HOLZER, PAL. LAT., 30 (1960) 156). Sed «fistula», ut supra, n. 18 monui, rectius simplici tubulo aptari videtur qui boquilla - bocchino appellatur; idem dicendum de «tubulo tabacino, fistula tabacina» a G. A. Padberg-Drenkpol (SOC. LAT., 7 (1939) 45) et a Lurzio proposita (SOC. LAT., 18 (1952) 16). Cognasso primus —quod sciam— attulit infundibulum; illudque Card. Bacci in suum induxit Lexicon et cum eo multi adhibent novae latinitatis scriptores (cfr. Lexi­ con Tondinii). Mihi quidem nunquam defuerunt dubitationis causae et argumenta contraria (PAL. LAT., 30 (1960) 167); quae in animo reconderam, et vocabulum in novae latinitatis thesaurum excipiendum suaseram (PAL. LAT., 29 (1959) 86). Neque tamen placebat. —Sed jam pridem admodum arriserat fumariolum, quod est 'locus per quem fumus exit'; quo uno verbo saepissime satis erit ut vocem pipa bene latine reddamus, eoque rem definite signemus; nam id quod praecipuum in ipsa re est —locus seu 'instrumen­ tum quo fumus emittitur’— aperte exprimimus. Vocabulum nonnulli probarunt (P. CAELESTIS et BASILIUS (PAL. LAT., 34 (1964) 324-325). Praeter fumariolum, omnino probandum fumisugium —contra Pradberg-Drenkpo) sentit (SOC. LAT., 7 (1937) 48)—; aptissime enim est a «fumum sugere» ductum; nam si vocabulum fumar - fumer in latinum vertimus «fumum sugere», illo instru­ mento quo utimur ut «fumum sugamus», recte fumisugium nominare possumus. Ac legibus, quibus voces novantur, optime consonat, et centum annorum usu justa civitate in léxico latino gaudet (HOLZER, PAL. LAT., 30 (1960) 156). Qua tamen voce hoc uno sensu utamur oportet; «fistulam vero tabacïnam» latine boquilla de fumador inter­ pretemur. Nonnulli fortasse in usum recipient «siphunculum tabacinum» (?) (cfr. PAL. LAT., 30 (1960) 167). Infundibulum qui ament, auctoritate lexici Bacciani et Tondiniani fulti, usurpent; tamen «infumibulum, infumabulum, infurnibulum» sunt voces abs latinitate a lexicographis expunctae, cum pro «infundibulo» perperam scriptae habeantur (cfr. ERNOUT-MEILLET et WALDE-HOFMANN léxica); cfr. VITA L., n. 25: m. sept. a. 1965, p. 15-17. 160

XV, 5-6, 21-34

De

t a ba c o i

scholasticorum p ro prium , cum operculo, et convexo 21 ad salivam ex tra­ hendam , cum subtili funiculo 22 et eleganti apice 23 et fistu la 24 ; quod tabaco optim ae notae re fersit, su lp h u ratu m adm ovit atque, suavem et ju cu n d u m spirans fum um , qui ad nauseam quibusdam fere m ovebat, se in te r fum i nubeculas ex ore p ro latas m agnum fum i h au sto re m 25 p ra e d i­ cabat. 5. In terd u m sum m is digitis exustis e t flavo colore in tinctis tabacum com prim ebat, fum um p e r nares e m itte b at 25 , au t p e r lab ra re d d e b a t 27 ac vel p e r oculos fum um re fe rre sim u lab at 28 . Qua elegantia fum o indulgebat 2 9 ! 6. Rem stupens A ntonius, vicanus et plebejus hom o d em ira b atu r u t ego. Qui cum e plebe esset, sacculum 30 extulit, ch a rtae tabacihae libellum 31 p rom psit, concisi tabaci fila 32 im m isit, hispanicam convolvit —ego enim optim am m achinulam convolvendis hispanicis 33 m anus esse sem per a r­ b itra tu s sum , non m achinulas illas quae in tabernis tab ac ariis 34 veneunt—, 21. Convexo [codo]: dicitur «convexum» 'de eo quod superne aut inferne curvatur'; etiam fundulus dici potest. Fu n ic u l o [cordoncillo], 22. Apic e [borla], 23. Fist u l a [boquilla - cannuccia della pipa, bocchino]: cfr. supra, adn. 18 et 20. 24. 25. Fu mi ha ust or em [fumador - fumeur - fumatore]: dic etiam «fumum sugens, hauriens», et, ex P. Caelestis sententia (PAL. LAT., 34 (1964) 325), etiam «fumificus» (?). Fumum per na r es emit t eba t [sacar humo por la nariz], 26. Per l a br a r eddeba t [sacar (humo) por la boca], 27. Per ocul os f u mu m r ef er r e simul a ba t [simulaba que sacaba humo por los ojos], 28. Qua m el ega nt er f umo ind u l g eba t ! [ ¡con qué estilo fumaba] ] 29. 30. Sa ccul um [petaca - blage - borsa da tabacco - Tabaksbeutel]: cfr. HOLZER, PAL. LAT., 30 (1960) 160; «sacculum» potissimum Romani dicebant de parvo sacco in quo pecuniam reponebant, nostroque «tabaci sacculo» merito aptari potest. —A quo pyxtdem distinguamus. Py x is t a ba ci [tabaquera - tabatière - tabacchiera - Tabaksdose]: «pyxis tabacïna; pyxidicula tabacifëra; theca tabaci»; cfr. carmen de tabaco a Jo. Fco. Ulpio conditum, anno 1722 Romae editum (Alma R., 29 (1942) 15), ubi habes: «jam theca patet»; «quos pyxide dignos»; ibique in adnotatione Jos. Fornari adhibet «tabac[h]iferam urnam». Cha r t ae t a ba cina e l ibel l u m [librito de papel de fumar], 31. 32. Co n sc is i t a ba ci f il a [tabaco picado, picadura, (paquete de tabaco) ■paquet de tabac, tabac en coupe - Parket, Pdckchen Tabak (Feinschnitt)]. 33. Ma chinul a convol vendis h is pa n ic is [maquinilla para hacer o liar cigarrillos ■ roule-cigarettes, rouleau à cigarettes - Zigarettenwickler], 34. Ta ber n is t a ba ca r iis [estanco]: dic etiam «tabacopolium», ut «cafeopolium», et apud veteres: «thermopolium, oenopolium, monopolium, myropolium». 161

No v a

ver ba

XV, 7, 35-40

l a t in a

et quanquam igniarium ei porrexi benzinae35 plenum, eduxit ipse vetustum ellychnium igniferum 36 , extiilit nonnihil ellychnium, quod cum ter m anu percussisset, scintilla tandem excitata est et hispánica incensa; et quanquam tabacum quod ingesserat haud optimae erat notae, se tamen eo deliciose frui 37 dicebat. 7. Ita, inter cafëi pocilla et tabaci haustus 38 et gratum magistri et Silvii colloquium, per duas horas ductus est sermo. Tunc denique Silvius fumisugium 39 suum diligenter abstersit, Anto­ nius vero volumen u ltra dimidium absum ptum 40 abjëcit, omnesque a m ensa surrexerunt, atque hum aniter inter se vale dicto, quisque domum suam revertit. 35. Be n z in a e [benzina - benzine, essence - benzina - Benzin]: proposita sunt: «benzina» (Candidatus L., 2 (1929) 36, η. 6; SOC. LAT., 1 (1933) 59; Juventus, 24, 6, 69; CAPELLANUS-LAMER, Sprechen Sie L. ?, p. 101; WAGNER, Dictionar. hung. - lat., s.v. benzintartdly). —«Benzinum» vero: SOC. LAT., 1 (1932) 15 ( = Warum nicht ben­ zinum?): LURZ, SOC. LAT., 18 (1952) 3; H. IACOBELLI, Novi flores, s.v.; Juventus, 26, 4, 32; MARIANO, s.v. —Afferunt «benzinam» et «benzinum»: TEMPINI, Manuale di composiz. lat., p. 67; ID., Manuale di conversaz. lat., p. 170; COGNASSO, Il latino, s.v. —qui et «Petroleum tenue» proponit— (cfr. etiam SOC. LAT., 1 (1932) 15). Praeterea Cognasso et Zenoni: «benzoina» quam vocem ex ipsa verbi vi reicere non possumus, quanquam vulgo benzinam d : cimus(‘). Card. Bacci habet: «benzinum» et «benzinium». —Cui autem generi adscribenda sit vox, non liquet, ut ex superioribus patet, et ex iis esse videtur de quibus in disputatione Viget latinitas (H dmantica, 5 (1954) 389) egi; scriptoribus igitur danda est generis libertas; suadenda tamen benzina. 36. El l y c h n iu m ig n if e r u m [chisquero - (accenditore)]: ellychnium est 'funiculus ille papyraceus seu sparteus, cannabinusve, aut stupeus in lychno, qui oleo affuso incensus flammam nutrit et lumen praestat’ (FORCELLINI, s.v.); «ellychnium» igitur idem ac «funiculus incendiarius, ignifer funiculus». «Ignifer» est 'qui fert ignem’; «incendiarius» est 'ad incendium aptus'; ergo ellychnium igniferum erit 'ellychnium seu funiculus qui secum fert ignem’ (in igniario lapide, quo percusso excitatur scin­ tilla et ellychnium nonnihil succenditur). —Discrimen animadverte inter «igniarium» (encendedor) et «ellychnium igniferum» (chisquero). 37.

Eo [t a ba co ] d el ic io se e r u i [saborear el tabaco],

38.

Ha u s t u s [chupada - tirata]: etiam «aspiratio» et «suctus».

39.

Fu mis u g iu m [pipa - pipe - pipa]: cfr. supra, adn. 20.

40. Vo l u men u l t r a d imid iu m a bsu mpt u m a bjec it [tirar el cigarro a medio fumar]: cfr. «Sed ubi in cinerem ultra rei dimidium absumpseris, projïce abs te» (Alma R., 28 (1941) 20). (1) «Bencina, del latín moderno botánico benzoe, nombre dado por los botánicos al benjuí, del que se extrae por sublimación el ácido benzoico» (COROMINAS, Dic­ cionario crítico etimológico, s.v. bencina). 162

X V I DE TABACO *

I I

1. Postquam quindecim dies ferias egimus, cum Marco et Carolo amicis domum revertimus. Quo autem jucundior commodiorque esset reditus, tram ine vul­ gato nomine «Talgo»1 iter percurrere constituimus. Ac prius quam nos viae commisimus, magnam tabaci copiam com parare animum induximus; in urbe enim m aritim a Portu Sancti Em eterii2 com m orabam ur in qua abun­ de venibat et copiose absum ebatur. Passim institores et circitores 3 tabaci viatores voluptarios 4 conveniebant et adoriebantur voces illas edentes: I.Ta l g o : quod nomen initialibus constituitur litteris ex vocibus «Tren Articulado Ligero Goicoechea Oriol»; (Goicoechea autem est traminis inventor; Oriol vero num­ marius vir qui pecuniam ad tramen conficiendum praebuit). Hujus currus in rota­ rum triangulis innituntur ac priores desunt uniuscujusque currus rotae: quo liberius et securius procedit tramen et ex minimo pondere majorem obtinet velocitatem (180 ehm. h.). 2. Po r t u s a n c t i e me t e r ii : Santander; cfr. «Sancti-Emeteri» Santan­ der, cfr. MENENDEZ PIDAL, Gramática Española, 1944, 55, 1. 3. I n s t it o r es et c ir c it o r es t a ba c i: «institor» praeesse solet tabernae vel negot; ationi et suo loco stat; «circitor» est qui circuit ut res vendat. 4. Via t o r es v o l u pt a r io s [turista - touriste - turista]·, cfr.: «(voluptatis causa) pere­ grinator» (C. MARIANO, Nuovo dizionario ital., s.v.); «in animi oblectationem (vel voluptatis causa) viator vel peregrinator» (WAGNER, Dictionarium hung.-lat., s. v.);

* PAL. LAT., 29 (1959) 144- 148. 163

Nova

ver ba

XVI, 2, 5-42

l a t in a

*

*

*

«Tabacum!, est vobis tabacum! Emite tabacum flavum!»5 ; alii vero cla­ m abant: «Est luckianum 6 tabacum! Emite «ideales»7 hispánicas». 2. Nos quam quam ea tentatione et occasione alliciebamur —Carolus tabaco flavo magnopere delectabatur—, tam en ad tabernam 8 tabacariam accessimus ubi facilius commodiusque tabacum optim ae notae 9 variique generis invenire possemus et in tanta eligere varietate. At inter viam abjectum vidimus spectaculum minimêque oculis gratum : homines illos huc illuc in praetereuntes et in terram oculos conjicientes, ubique quae­ ritantes ac vel ex sordibus cicca 10 colligentes, ex quibus etiam tunc nonnulla fum abant 11 aut media tantum absum pta erant 12; dum vero iter nostrum prosequim ur haud procul ab statione tabernam tabacariam reppenm us. «peregrinator delectationis causa, vel peregrinabundus delectationis causa» (BACCI, Lexicon, s. v.). — Nobis maxime placet «voluptarius viator»; voluptarius enim 'ad voluptatem spectat’; quod si Tuitus {Tuse., 2, 7, 18) et Plautus (Rud., 54) de «homine voluptario» loquuntur qui ad voluptaten est deditus, nos de viatore loquimur qui non nihil ad voluptatem inclinat seu voluptatis aut delectationis causa peregrinatur; «peregrinatorem» quoque (voluptarium) adhibere potes. — Multa nova verba quae in Directorio Generali pro ministerio pastorali quoad «Turismum» in Actis Apostolicae Sedis (61 (1969) 361-384) habentur et de quibus P. C. Eichenseer refert (cfr. Vox Lat., η. XX, 1970, p. 47-50) rursus penitusque perpendenda sunt prius quam in usum inducantur; in eo enim libello verborum claritas et in­ tellegendi facilitas in primis conquiritur; agitur ergo de sermone quedam vulgari seu «populari» et de re in integra sua tractatione «technica». Verba tamen quae ibi pro­ ponuntur in latinum sermonem deinceps fortasse adsciscentur; nonnulla tamen indoli linguae latinae adversantur et aptiore ratione reddantur oportet. 5. Ta ba cum f l a v u m [tabaco rubio]·, est genus tabaci. 6. 7. Lu c k ia n u m t a ba c um; id ea l es (h is pá n ic a s ) [lucki; ideales]: genera apud Hispanos nota.

sunt alia tabaci

8. Ta ber na m t a ba ca r ia m [estanco - tabaccheria]: cfr. supra, XV, adn. 34. WAGNER {Dictionarium hung.-lat., s.v. dohdnyostozsde) habet «tabacopolium». 9.

Opt ima e not a e [de calidad superior].

10. Cic c a [colilla - mégot - cicca]: Proprie «ciccum» est «membrana tenuis malo­ rum punicorum» —ex Festo et Varrone—; sed «apud Latinos occurrit translate tan­ tum pro re parvi aut nullius momenti vel pretii»; et ideo optime proponitur ad ex­ tremum voluminis seu hispanicae designandum. 11. Fu ma ba nt [humear - far fumo]: hoc sensu verbum «fumare» optime usurpa­ tur. Cfr. supra, XV, adn. 12. 12.

Med ia t a n t u m a bsu mpt a er a n t [a medio fumar]: cfr. supra, XV, adn. 40. 164

D e t a b a c o ii

5¿VI, 3, 13-21

Quanta ibi tabaci varietas et copia! In pluteis tabacum tureum13 e fibris contûsum 14 condebatur, quod tamen ex ejus suavi odore statim olfecimus; in vitrato autem loculamento15 conspiciebatur tabacum flavum seu anglïcum16, atrum 17, philippinum18, optimumque pulverei tabaci genus, quod, ut Carôlus ait, in primis Itali elaborant. Erat praeterea fumariolorum tabacinorum 19 magna copia ex quibus nonnulla mirae et exquisitae figûrae erant, nova et recentia igniaria, capsellae igneae e sandallde cum crustis auratis tabaco pulverato condendo20. Ingredimur: universam nos velle tabernam coëmere diceres! 3.

—Salve, bone tabacarie!21.

13. Ta ba cum t u r c u m [tabaco turco]: est genus tabaci. 14. E f ib r is c o n t u su m [picado de hebras]: dic «contûsum» vel «concisum». 15. Vit r a t o l ocul a ment o [escaparate]: cfr. «Pueri consistebant ad vitrata locula­ menta referta lusoriis» (escaparates repletos de juguetes) (AVENARIUS, PAL. LAT., 24 (1954) 151); et etiam: «Sibi visus est... vidisse vitratas ostentationes mercium (los escaparates de muestras) (AVENARIUS, PAL. LAT., 24 (1954) 152); et: «vitrata locula­ menta» sunt vestri escaparates, eademque liberius quidem, sed fortasse non nimium insulse «ostentationes»,i.e. «monstrationes», muestras, voco, siquidem istis in loculis ostentantur res venales» (AVENARIUS, PAL. LAT., 24 (1594) 135). — «Armarium, repo­ sitorium vitreum» habet Mariano, s. v. vetrina, et nuper ampi. v. H. Tondini (LATIN., 12 (1964) 15); monstrativi plutei. 16. 17. 18. Ta ba cum a n g l ic u m; a t r u m; ph il ippin u m [tabaco inglés; tabaco negro; fi­ lipino]: sunt alia tabaci genera. 19. F u ma r io l o r u m t a ba c in o r u m [pipa - pipa]: cfr. supra, XV, adn. 20; sunt qui illis vocibus «nicoturam» adjiciant, quae nullo modo usurpanda est neque in usum inducenda. 20. Ca psel l a e l ig n e a e e sa nda l ide c u m c r u s t is a u r a t is t a ba co pu l v er a t o condendo [cajitas de madera de sándalo, para rapé con incrustaciones de oro]. Ta ba cum pu l v er a t u m, pt jl v er eu m [rapé]. 21. Ta ba c a r ie [estanquero - tabaccaio]: COGNASSO, MARIANO, BACCI praebent «tabaci venditor», («tabaci venditrix; qui tabacum vendit»); sed adjectivum «tabacarius, a, um» in Soc. Lat. (7 (1939) 45) legimus; (cfr. supra, XV, adn. 16), et nihil obstat quominus substantivum quoque inducamus e tabaco eductum cum in lingua latina plurima sint hujusmodi substantiva in -arius desinentia. 165

Nova

ver ba

XVI, *1 - *9

l a t in a

Adulescens eleganter tabaco fumat! *1. fumariôlum taba- pipa cïnum, fumisugium, ii *2. cinerarium, ii cenicero *3. volümen tabaceum puro, cigarro * volumen tabaci cigarro pequeño minütum precinta * fascia fiscalis * 4. adulescens per la­ el joven echa humo bra fumum red­ por la boca dit encendedor * 5. igniarium, ii * 6. hispanicarum the­ pitillera ca, [capsella] * 7. hispanicarum cap­ cajetilla, paquete de cigarrillos sula cucullus * 8. fistiila tabacïna boquilla ”9. voluminum tabaci- caja de puros norum capsa 166

pipe

pipa

cendrier cigare cigarrillo, petit ci­ gare bande fiscale l’adolescent fait sor­ tir la fumée par la bouche briquet porte-cigarettes

portacenere sigaro sigaro corto

paquet de cigarettes

pacchetto di si­ garette bocchino scatola di sigari

fume-cigarettes boîte de cigares

marca fiscale il giovane fa uscire il fumo dalla bocca accendisigari portasigarette

De

XVI, [â], 22-30

t a ba c o π

—Salvete et vos, optimi adulescentes! Quid vobis gratum ? Opusne vobis aliqua re? E t antequam quicquam ab eo postulavimus, eduxerat ille et mons­ traverat omne genus tabaci: tabacum batâvum 22, quod minime virtutis 23 e r at, —u t ille explicavit—, tabacum praem atûrum , quod e foliis conficitur antequam m aturescat. Marcus, qui omnia tabaci insignia24 optime cognita habebat, multis allatis explicationibus ostendit Dianae tabacum 25, grati gravisque aromatis; tabacum bubálum 26 , flavumque grato sapore praedi­ tum; ex quibus non nihil emit; et quanquam crum ena 27 jam flaccescebat, Carôlus tam en tabaci flavi capsulam 28 postulavit et Marcus, qui exquisi­ tioris palati erat, com pactüram tabaci hispanici29 m aluit et tabaci «lucki» capsulam u t rei adderet varietatem. Atque illa nostra emptione laetitia gestientes ex tabacaria egressi sumus. Carolus hispanicam seu convolvellum flavum extülit, in fistulam 30 immisit, et dum callide haustus fumi sugit, et ego «ideales» hispánicas experior, et Marcus in luckiano suo magnam capit voluptatem, stationem petimus, quanquam tram en nondum sui adventus praevalidum sibilum edidërat.

22. Ta ba cum

ba t a vum

[tabaco «holandés»'].

23. Ta ba cum

pr a ema t ur um

[tabaco «verdín»].

24. I n s ig n ia [marca - marca]', «insigne» est signum, indicium, nota, id quod in quaque re insigne vel insignitum est; sunt qui tantum «nota, signum» ad vocem marca latine reddendam proponant, his vero anteponendum «insigne» videtur; cfr. HOLZER, PAL.LAT., 27 (1957) 93. 25. 26. Dia na e t a ba cum; t a ba cum buba l um [tabaco «Diana»·, tabaco «Búfalo»]·, sunt alia tabaci genera; «bubalus» est quoque adjectivum ut «bubalinus». 27. Cr umena [bolsillo, cartera]: est sacculus in quo pecunia reconditur (cfr. FORCELLINI, s.v.); «Pasceolus» etiam dici potest «qui est sacculus ex alüta in quo etiam pecuniam reponebant» (cfr. FORCELLINI, s.v.). 28. Ta ba ci f l a vi ca psul a m [cajetilla de tabaco rubio]: dic etiam «cucullum»; cfr. sapra, XV, 4, adn. 18; infra, parvum lexicon de tabaco, n. 8; forsitan «fascis, fascis charteus». 29. Ca mpa ct ur a m con de tabaco, n. 9.

t a ba ci h is pa n ic i

[cajetilla de picadura española]: cfr. infra, lexi­

30. Fist u l a m [boquilla de fumador — fume-sigarette — bocchino per fumare]: cfr. supra, XV, 4, adn. 18. 167

XVÎ, 5, 31-36

N o v a v e r b a l a t in a

Tesseras comparavimus et pedetentim in tram en venimus; cum­ que ascenderemus secundae classis loculamentum, hunc legimus titulum: «Omnibus severe interdicitur exspuere et tabaco uti». —Male nobis factum est! amicis dixi; sed paulo post id a quo-. dam viatore intellegimus; in singulis prim ae et secundae classis curribus loculos seu exedras 31 tabaco indulgentibus proprias esse in quas, a desig­ natore 32 inducti, nos recepimus. 5. Tota exedra tabacum redolet. Libere respirare nequimus, aër spi­ rabilis fere non est. Fenestram aperimus et ad eam assedimus; ac dum tram en velocissime per illas patentes valles composque Portus Sancti Em eterii praetergreditur et rapidum in cuniculos33 penetrat, sermonem conserimus et extremos aestatis dies in illis montanis locis exactos perli­ benter memoramus. Senex qui nobis assidebat, sevocato animo intextum tabacum 34 mandebat; alius vero cum hispanicam accendere vellet, ignarium a nobis postulavit. Marcus viatorem nobis indicavit qui ex loquendi ratione et fere peregrina lingua advena esse videbatur: americanus quidem erat vir qui miro fumisugio sucineo 35 tabacum sugebat suavissimum exhalans odorem; tabacum illud verginium 36 erat, in Verginia affabre elaboratum, quae in praecipuis connum eratur provinciis ex quibus in alias civitates tabacum exportatur. Convolvellum hum aniter nobis obtulit quem libenter accepi­ mus; ille vero ad viginti quinque cottidie sugebat. Tramen «Talgo» in praestitutum finem, Hispaniae Caput, velocissime pervolat.

31. Locul os seu exedr a s [departamento (coche)]: hi loculi exedrae dici possunt, uti videtur, ex his quae apud FORCELLINIUM (s.v. exedra) habentur. Ceterum P. SPRINGHETTI (Institutiones stili latini, p. 101) latine «exhedram, exhodum, synhodum scribere mavult; aliter tamen FORCELLINIUS: «aspirationem frequentior Lati­ nis extrivit usus». 32.

A d esig n a t o r e [acomodador],

33.

Cu n ic u l o s [túnel — tunnel — traforo): cfr. infra, XVII, 6 adn. 53.

34.

I n t ex t u m t a ba cum [tabaco trenzado).

35. F u mis u g io s u c in eo [boquilla de ámbar): «suemum est idem quod electrum, tum quod ex quibusdam arboribus fluit, tum quod inter metalla numeratur» (cfr. FORCELLINI, s. v). 36.

Ta ba cum v e r g in e u m [tabaco de Virginia). 168

De t a ba c o π

χ ν ΐ , [5 ], 37-39

Ad extremum, magnificum conspiciebamus aedificium supremae ab aëria classe Administra tionis 37 et Plateae Hispaniae Septizonium 38 . M atritum tandem perveniebamus. Cinerarium ciccis repletum onestumque nostra quoque absum psit cicca, quae ibi fum antia m anserunt. Ille autem Americanus vir eleganter quendam voluminum exstinc­ torem 39 prom psit et volumen americanum exstinxit. Tramen in statione perstat. Vespere Portu Sancti Em eterii egressi eramus et altero die mane, per duas Castellae Provincias, M atritum perveniebamus.

37. Ae d if ic iu m su pr ema e ab a er ia c l a sse a d min is t r a t io n is [el edificio del Ministerio del Aire]: cfr. Ma r ia n o (s . v . Ministero); «ab aëria classi administer (ministro dell'aria o dell’aeronautica)» (S a c c i, Lexicon, s. v. ministro). 38. Se pt iz o n iu m [rascacielos - gratteciel - grattacielo): cfr. «caeliscalpium, sublimes aedes» (Co g n a sso , II latino, s. v.); «domus in nubila erecta» (Wa g n er , Dict. hung-lat., s. v. felhokarcoló); «celsissimae illae aedes, quae caelum scabere (perfricare) dicuntur. Assurgentes ad caelum aedes; caelum perfricantes aedes» (Ba c c i, Lexicon1, s. v.). —Quae tamen locutiones, rei explicationem tantum esse videntur; quod si aedes pressius designare volumus unaque simplici voce exprimere, Septizonium propono; «septemzonium vel Septizonium» enim dicitur «aedificium Romae alte assurgens e septeni zonis seu fascis (cornicioni) cinctum, quae septem veluti moles aliam supra aliam decrescendo impositas, referebant» (cfr. FORCELLINIUM, s.v., et RICH, ubi vox ube­ rius explicatur et depingitur). Cum vero numerus septimus (septem) sit numerus «absolutus et idem valeat ac multi, plures», et «numerus septenarius perfectionem quandam contineat» (FORCELLINI, s.v. septem et septembonus) septizonium idem est ac 'multas habens zonas, fascias, tabulata’, quo multis rationibus celsissimis iis nostrae aetatis domibus convenit. —Septizonium, iisdem memoratis verbis, proposi­ tum primum in PAL. LAT., 29 (1959) 148, in Lexicon* Baccianum (1963) libenter inductum legimus. 39.

Vo l u min u m ex st in c t o r em [apagacigarro - spegnisigari).

169

No v a

X V I (p. le x . ta b .), 1-8

v ë r b a l a t in a

PARVUM LEXICON DE TABACO *

In hoc parvo léxico locutiones afferuntur praecipuae quae ad tabacum spectant, quaeque usurpatae sunt in lucubrationibus in Palaestra Latina, 29 (1959) 81-88 et 144148, editis. Ex iis quae ibi Dr. Josephus Holzer disputavit et ex universa rei tractatio­ ne nonnulla immutantur verba aut adduntur nova quae totum complent de tabaco «vocabularium». Brevitatis causa hae ante oculos habeantur notae: P. Lat. = Palaestra Latina; memorantur anni tantum ab initis commentariis et paginae, sic: P; Lat. 29, 145, respondet: Palaestra Latina, 29 (1959) 145. Soc. Lat. = Societas Latina, Monaci edita (a. 1932-1955). — Lineola interponitur pro voce de qua agitur.

1. Apa ga ciga r r os : [spegnissigari] : voluminum exstinctor P. Lat. 29, 148. 2. Ar r ol l a dor (liador) involutor: vocem antiquis ignotam ab «involvendo»: [involut-um, involut-tio, involut-or] deducimus. 4. Ben c in a [benzina']; benzina, benzinlilum P. Lat. 29, 87. 5. Boquil l a [en gral.]: [bocchino]: fístula tabacma, fistula nicotiana (cannula, harundo); fistula fumaria (SCHELLER-HOLZER) P. Lat., 29, 85, n. 18. — De a mba s : fumisugium sucineum P. Lat., 29, 148. — De c ig a r r il l o s : hispanicarum, convolvellorum fístula. — De l a pipa : fístula P. Lat., 29, 87, n. 25. 6. Ca ja

de c ig a r r il l os

[scatola di sigari]: capsa, capsella voluminum tabacinorum.

7. Ca ja de c er il l a s [scatola dei fiammiferi]: sulphuratorum, cereolorum theca, cap­ sella P. Lat. 29, 83; 28, 411. 8. Ca jet il l a de c iga r r il l os [pacchetto di sigarette]: hispanicarum, convolvellorum capsula, (capsella); «capsula» est parva capsa ad res condendas. Quibusdam forsitan etiam placeat «cucullus», quae vox ex Martiale (3, 2, 5), involucrum chartaceum fuisse videtur quo res includebantur et ab institoribus venibant.

* PAL, LAT., 30 (1960) 154- 168. 170

X V I, 9-15

P a r v u m l e x ic o n d e t a b a c o

9. Ca jet il l a [paquete! de pica pt t r a f pacchetto di tabacco trinciato}: concisi, contusi tabaci capsula P. Lat. 29, 147; compactura, compactio tabaci (HOLZER); «compactura» res compactae, colligatae dicuntur; quae vox illam tabaci compac­ tionem significare potest, ex Holzerii sententia, quam nos dicimus paquete, Paeckchen, pacchetto. —Card. BACCI (Lexicon, s. v. pacco). 10. Ca u t a s de ma der a de sa nda l o pa r a r a pe con in c r u s t a c io n es de or o : capsellae lig­ neae e sandalide cum crustis auratis tabaco pulverato condendo P. Lat., 29, 146. 11. Cen ic er o [cendrier - portacenere - Aschenbecher): cinerarium; vasculum, exci­ pulum cinerarium; cineris receptaculum P. Lat., 29, 85. — Ll en o de c o l il l a s a r ebo sa r : cinerarium ciccis repletum onustumque. 12.

Ce n iza , q u it a r l a — : cineres excutere P. Lat., 29, 85.

13. Cer il l a [allumette - cerino - Streichholz): sulphuratum, cereolus P. Lat., 29, 84; 28, 411: ubi alia invenies vocabula. 14. Cig a r r er a [porte-sigares - portasigari - Zigarrenetuï): voluminum tabacinonum theca; theca voluminibus tabacinis asservandis. 15. Cig a r r il l o [cigarette - sigaretta - Zigarette): hispánica; convolvellus tabaceus, c. tabaci P. Lat., 29, 85; cfr. supra, XV, adn. 18. —Lia r u n c ig a r r il l o : convolvere hispanicam, manibus convolvellum involvere. Of r ec er u n — : hispanicam offerre, praebere, invitare ut quis hispanicam sumat P. Lat., 29, 86. Ha c er u n — a má q u in a : machinulâ hispanicam convolvere P. Lat., 29, 87. Te n e r e l — en c en d id o : hispanicam accensam, succensam habere. Ll ev a r u n — en c en d id o en l a boca : hispanicam in labris (in ore) succensam gerere. — Ruso: convolvellus russicus, c. fis­ tulatus [HOLZER]. — E mboquil l a do : convolvellus ligula praeditus, ornatus. — Embo ­ quil l a do con a l godón : hispánica xylo praemunita; convolvellus ligula, e gossypino prae­ munitus. Emboquil l a do de or o : [bout doré, Goldmundstück): ligula aurata (HOLZER). E mboquil l a do de cor cho : [bout de liège - Korkmundstück): ligula suberea. «ligulam» dixerunt veteres de parva tibiae lingua quae dentibus comprimebatur et de tubuli extremitate in modum linguae conformata. «p(r)ostomis, stomis» minus placent. — Desn ic o t iza d o [cigarette dénicotinée - nikotinjreie Zigarette): hispánica veneni nicotiani expers; convolvellus veneno nicotiano, nicotina vacuus. venenum nicotianum: MARIANO; nicotianum venenum, nicotianum virus, nicoti­ na vis: BACCI. Sed ut vox technica probanda est «nicotina», quae a Nicot, legato gallico apud Lusitaniae regem, vulgo ducitur. Quam vocem «nicotinam» adhibendam proposue­ rat G. A. Padberg-Drenkpol Soc. Lat. 7, 45; cfr. etiam Alma R., 28, 20. — Con f il t r o [cigarette à filtre - Filterzigarette): hispánica colo praemunita, convolvellus colo praeditus. Embo q u il l a r u n — : (poner un cigarrillo en la boquilla): his­ panicam in fistulam immittere P. Lat. 29, 147. 171

No v a

X V I (p. lex. tab.), 16-30

v e b b a l a t in a

16. Ciga r r o (pu r o ) [cigare - sigaro - Zigarre]: volümen tabaceum, v. tabaci, (con­ volvulus tabaceus); cfr. supra, XV, n. 8. — Ha ba no : habánum, volumen habanum P. Lat. 29, 83. — Suizo (entreacto): trun­ culus fumificus [HOLZER], Tir a r el — a medio f u ma r : volumen tabacïnum medium absumptum projicëre P. Lat., 59, 88. An il l o del — : fascia, cingulum. 17. Col il l a [mégot - cicca - Zigarrenstummel]: ciccum. Col il l a s ca fumantia P. Lat. 29, 146. 18.

oue humea n :

cic­

Col il l er o : cicca colligens P. Lat., 29, 146.

19. Cor t a punt a s (tijera): forfex sectorius voluminum; forfex ad secanda volumi­ num acumina. 20. Cor t a pur os [tagliasigari]: cultellus sectorius voluminum; cultellus ad secan­ da voluminum acumina. 21. Chisquer o (mechero sin bencina, en que sólo salta la chispa sobre la mecha): ellychnium igniferum. Sal t ó l a chispa en el —: scintilla excitata est P. Lat., 29, 88. 22. Chupada [tirata]: haustus. Da r gere P. Lat. 29, 147. 23. Dedos quema dos tincti P. Lat. 29, 87.

una s buena s chupa da s :

y col or eados de a ma r il l o :

callide haustus fumi su­

summi digiti exusti et flavo colore in­

24. Encendedor [briquet - accendisigari - Feuerzeug]: igniarium P. Lat., 29, 86, et supra, XV, 19; ubi novi sensus rationen invenies. Al a r ga r el — l l eno de ben c in a : ignia­ rium porrigere benzinae plenum P. Lat., 29, 87. El —, ¿hace el f a vor ?: igniarium cedo, domine? Est e — no f u n c io n a : igniarium non accenditur, igniarium cessat, piedr a de —: lapis igniarius. 25. Est a nco [tabaccheria - Tabakladen]: [taberna] tabacaria, taberna tabaci P. Lat. 29, 87. 26.

Est a nquer o [tabaccaio - Tabakverkdufer]: tabaci venditor; tabacarius.

27.

Est a nquer a [tabaccaia - Tabakverkauferin]: tabaci venditrix.

28. Fuego , igniarium?

t ien e vd .

—?: cedo, domine, ignem; suntne tibi sulphurata? estne tibi

29. F uma dor [fumatore] : tabaco indulgens, depa r t a ment o pa r a f uma dor es (en el tren): loculamenta tabaco indulgentibus P. Lat., 29, 147. se va na gl or ia de ser u n est upendo —: magnum se esse fumi haustorem praedicabat P. Lat. 29, 87. soy u n - empeder nido : in fumo hauriendo vel maxime sum obstinatus, deditus P. Lat. 29, 84. 30. Fuma r [fumer - fumare - rauchen]: fumum sugere, fumum tabaci haurire, du­ cere fumum tabaci. P. Lat., 29, 84; dare operam tabaco (tabaco fumare). — con est il o : eleganter sugëre et emittëre fumum, ¡con qué est il o f uma ba ! quam eleganter fumo in172

Z.VÎ, 31-39

Pa r v u m

l e x ic o n d e t a b a c o

dulgebat; (tabaco fumabat) P. Lat. 29, 87. - del ic iosa ment e : odoratum fumum leniter dulcissimeque sugere [cfr. BACCI, sigaro, p. 594]. — en pipa : tabaco indulgere fumario­ lo; uti tabaco fumisugio. - mucho , con excesiva f r u ic ió n : totus in fumo tabaci esse. . como u na chimenea : ut caminus fumum sugere et emittere P. Lat. 29, 84. - t engo l a pa sión de —: nimiio tabaci studio incendor, abripior, ducor: tabaco plane captus sum; tabaci nimis sum studiosus; tabaci studio teneor; summa cupidtate in tabacum feror, incendor, ¡t er min a n t emen t e pr ohibido —! : graviter interdicitur ne quis tabaco utatur, indulgeat! sa l ón de —: exëdra tabaco indulgentibus, utentibus, fumantibus. j I. H umo , a spir a r el —: fumum adspirare: sa ca r - po r l a boca : per labra fumum reddere P. Lat. 59, 87. sa ca r - por l a n a r iz : fumum per nares emittere P. Lat. 29, 87. simul a ba sa ca r - por l os ojos : per oculos fumum referre simulabat P. Lat. 29, 87. echar por l a s na r ic es u n —d el ic ioso : dare suavissimum fumum naribus [Alma R., 28, 19-21]. t r a ­ ga r el —: fumum absorbere P. Lat. 29, 84. ¿l e mol est a a vd . el —, señor a ?: Esine, domina, fumus tibi incommodo?; gravisne sum tibi, domina, hoc tabaci fumo?; hoc fumo nolim te molestia afficere; hoc fumo nolim tibi molestiam ferre, parère, en t r e bocanadas de —: inter fumi nubeculas ex ore prolatas P. Lat. 29, 87. el a ir e ca si no er a r espir a bl e (por el —): aër spirabilis fere non erat (ex fumo) P. Lat. 29, 147.

32. Lia dor vide arrollador. 33. Limpia pipa s [nettapipa - Pfeifenreiniger]: mundatorium fumisugii. «mundatorius» a divo Augustino adhibetur, «mundatorium» a Mario Mercatore (cfr. BLAISE, Dictionn. latin fr. des auteurs chrét.). Si placet adhibe «purgatorium» (cfr. ibid). Rascador del — [raschietto]: radula [HOLZER], est id quo aliquid ex alio raditur'. a pr et a dor del — [premitabacco]: prelum; est enim instrumentum vel quid simile quo res comprimuntur, va cia dor del — expulsor: 'qui expellit’. 34. Ma q uin il l a pa r a ha cer o l ia r l os c ig a r r il l o s [macchinetta per arrotolare siga­ rette]: machinula convolvendis hispanicis, m. convolvellis conficiendis, involvendis. 35. Ma r ea r [dare nausea]: ad nauseam concitare; (stomachi et) capitis fastidio laborare P. Lat. 29, 84. ca si ma r ea : ad nauseam fere movet P. Lat. 29, 87. est e a r oma me ma r ea : hic odor fastidium mihi affert, movet. 36. Mar ca [marca]: insigne; nota P. Lat., 29, 147. 37. Mecha [stoppino]: ellychnium P. Lat., 29, 87; funis, funiculus incendiarius; ignifer funiculus [BACCI]. 38. Mecher o vide encendedor. 39. Nic o t in a : nicotina; venenum nicotianum; nicotina vis. int oxic a c ión de — [Nikotinvergiftung]: infectio ex nicotina; infectio e veneno nicotiano [HOLZER]: l a do­ s is de 0'05 GR. de - pur a es mor t a l : 0’05 gr. ( = quinque centesimae grammàtis) nicotinae purae dosis mortifera est! (puri veneni nicotiani dosis mortifera est! ). 173

No v a

XVI (p. lex. tab.), 40-50

v e r b a l a t in a

40. Pa pel de f u ma r : [cartina, carta velina per sigarette}', charta tabacina P. Lat. 29, 87. LiBRiTO de — [Pacchetto di cartine}: chartae libellus tabacinae P. Lat. 29, 87. sa ­ ca r el l ibr il o de —: chartae tabacinae libellum promere P. Lat. 29, 87. 41. Pa quet e [pacchetto}: capsula. — de t abaco pica do (picadura): tabaci concisi, con­ tusi capsula; compactura (de qua voce cfr. cajetilla). 42. Pet aca [blague - borsa di tabacco - Tabaksbeutel}: sacculus tabaci P. Lat. 30, 160: (Interdum idem ac tabaquera). — de c iga r r os (cigarrera): voluminum tabacinorum theca; theca voluminibus asservandis. 43. Pica dur a : 147; compactura.

[tabacco trinciato}: contusum, concisum tabacum P. Lat. 29,

44. Picado de hebr a s : [trinciato in sottilissime strisce}: tabacum e fibris concisum, contusum PAL. LAT. 29, 146. 45. Pipa [pipe - pipa - Pfeife}: fumariolum [tabacinum]; fumisugium; (siphun­ culus tabacinus; infudibulum); cfr. supra, xv, adn. 20. — De espuma de ma r [Meerschaumpfeife}: fumisugium e maris spuma [HOLZER]. bor l a de l a —: apex P. Lat. 29, 87. cabeza de l a —: caput, vasculum [HOLZER], codo db l a —: (para vaciar la saliva): convexum; fundulus P. Lat. 29, 86. cor doncil l o de l a ■ —: funi­ culus fumisugii. t a pa de l a —: vasculi opertorium, desobt ur a dor de l a —: everriculum. —hoc enim ex ipsa nominis notatione 'quasi sordes everruntur’; «everriculum» per translationem Cicero de Verre dixit (Verr. 6, 24, 63). Forsitan quibusdam «emuncto­ rium», ab emungendo, placeat; quod adhibetur ab scriptoribus ecclesiasticis. Gr a n sur t ido de pipa s : fumisugiorum magna copia P. Lat. 29, 146. pipa s de f or ma s muy va r ia da s : Fumariola, fumisugia mirae et exquisitae figurae P. Lat. 29, 146. ca r ga r l a —: fumariolum, fumisugium refercire tabaco, l l ena r l a - de t abaco de l a mejor ca l ida d ; tabaco optimae notae fumisugium, fumariolum refercire, implere P. Lat. 29, 87. 46. Pit il l er a [portasigarette - Zigarettenetui}: hispanicarum, convolvellorum the­ ca, [capsella]. 47.

Pot e

de t abaco

[Tabaksdose}: pyxis, cistellula tabaci; cfr. paquete,

48. Pr ec in t a (precinto) [bande fiscale - marca fiscale - Banderole}: fascia fiscalis [HOLZER], «fiscalis» a Suetonio et ab aliis scriptoribus adhibetur. 49.

Pur o vide cigarro.

50. Ra pé [tabacco da fiuto}: tabacum pulvereum, tabacum pulveratum. t oma r —: ta­ baco pulverato uti, tabaco pulvereo uti, pulvereo tabaco nares opplëre [BACCI]; taba­ cum contusum naribus trahere, haurire, una t oma de —: tabaci pulverei, pulverati mica [cfr. BACCI]. 174

Pa r v u m

XVI, 51-54

l e x ic o n d e t a b a c o

51. Tabaco [tabac - tabacco - Tabak]: tabacum; nicotiana herba. - búf a l o : tabacum bubalum P. Lat. 29, 147. - dia na : tabacum Dianae P. Lat. 29, 147. - f il ipin o : t. philippinum P. Lat. 29, 147. — hol a ndés : t. batâvum P. Lat. 29, 147. — in g l é s : t. anglïcum P. Lat. 29, 146. — n eg r o : t. atrum P. Lat. 29, 14. — r u bio : t. flavum P. Lat. 29, 244. — de v ir g in ia : t. verginium P. Lat. 29, 148. — v er d ín : t. praematurum P. Lat. 29, 147. — na ciona l : t. pa­ trium; nostrae gentis tabacum. - ext r a njer o : t. exterum. - ar r ol l a do : tabacum convolu­ tum, t. tortile. — de ma sca r : tabacum ad mandendum. — de ar oma dul ce y pen et r a n t e : t. grati gravisque aromatis P. Lat. 29, 147. - de esca sa f uer za : t. minimae virtutis P. Lat. 29, 147. - de a gr a da bl e sa bor : t. grato sapore praeditum P. Lat. 29, 147. - pa sa bl e : t. non optimae quidem notae P. Lat. 29, 88. - muy bien el abor ado: t. affabre elaboratum P. Lat. 29, 148. - del ic ioso : t. suavissimum exhalans odorem P. Lat. 29, 148. t abacos va r ia dos :1 tabacum varii generis P. Lat. 29, 144. una chupada de —: tabaci suctus; fumi haustus; fumi tabacini aspiratio, t en er monopol io de —: monopolio tabaci fruí, vendedor a mbu ­ l a nt e de -: tabaci circitor P. Lat. 29, 144. se expende - en a bunda ncia : abunde tabacum venit P. Lat. 29, 144. se expor t a - a ot r a s n a c ion es : in alias civitates tabacum exportatur P. Lat. 29, 148. a busa r del -: tabaco immodice uti. el - da ña : tabacum incommodum affert; t. incommodo afficit P. Lat. 29, 84. el - es u n seda nt e pa r a l os n er v io s : tabacum nervos sedat. P. Lat. 29, 84; t. magnam habet virtutem sedandi nervos, ¡hay —: est vobis tabacum! P. Lat. 29, 144; venale prostat tabacum! ¡HAY - r u bio ! : emite tabacum flavum! P. Lat. 29, 144. l e enca nt a el - r u bio : tabaco flavo magnopere delectatur P. Lat. 29, 144. el - ir r it a l a ga r ga nt a : t. fauces irritat P. Lat. 29, 84. sa bor ea r el -: deliciose tabaco fruí. ¡cómo sabor eaba el -! ut libenti animo tabacum degustabat! P. Lat. 29, 84. pr oba r una cl a se de —: tabaci genus experiri P. Lat. 29, 147. a pest a r a —: acriter tabacum redolere. el sa l ón a pest a a —: tota exedra tabacum redôlet P. Lat. 29, 147. ma sca r - t r enza do : mandëre tabacum intextum P. Lat. 29, 148. cua nt o has de f uma r cada día : quantum tabaci cottidie tibi sit absumendum. 52.

Tabacoso: tabaco foedatus, sordidus [BACCI].

53. Tabaquer a [tabatière - tabacchiera - Tabaksdose]: pyxis tabacina; pyxidicula tabacifera; theca tabaci (contusi); urna tabacifera P. Lat. 29, 145; supra, XV, adn. 30. 54. Tir u l o : cylindrus; rotulus, t r ipa del —: intestina [HOLZERJ; «umbilicus» di­ ci etiam potest per translationem, ca pil l o del - [feuille d'enveloppe - Wickelblatf]: in­ tegumentum; involucrum [HOLZERJ. capa del - [robe - Deckblatt]·. toga, má quina t ir u l er a : machina involutoria. adjectivum «involutorius» ob involvendo [involut-um, involut-io] derivandum est ut rem apte designemus; cfr. supra n. 2.

175

X V II

ITER TRAMINE FECI *

1. Joannes Gundisalvius, feriarum aestivarum nactus oportunitatem, quasdam Hispaniae urbes invisit. Cum autem ad eum consalutandum venissem m ulta mihi nar­ ravit, atque —qua est animi comitate et benevolentia— significavit quiviris —qui Congressibus ad latinam linguam vivam reddendam adfuerunt— in itinere collocutus sit. 2. En tibi, inquit, quo modo iter paraverim atque confecerim. Cum iter suscipere constituo, primum, indicem tram inum 1 diligenter inspicio et commodiorem horam et tram en 2 velocius eligo. Deinde omnia quae

1. I n d ic e m t r a min u m [guía de trenes - indicateur}: distingue a «charta traminum», id est mapa -ferroviario - carte du réseau. 2. Tr a me n [tren - train - treno - Zug]: Vox tren (train - treno) varie ab scriptori­ bus nostrae aetatis latine redditur: «tractus ferriviarius» (Soc. Lat., 7 (1939) 50 et 1952, p. 3); «ferrea traha» (ZENONI; BIONE, Vocabolario della ling. lat., s. v.; COGNASSO, II latino); «curruum agmen» (COGNASSO; BACCI, Lexicon, s. v. ferrovia); «agmen» (SLEUMER, Deutsch-Kirchenlat. Worterbuch, s. v. Zug); «currus ferriviae» (COGNASSO); «hamaxostichus» (COGNASSO; TEMPINI, Manuale di convers. lat.5, p. 169; Card. BACCI, EGGER,. LATIN., 3 (1955) 111). P. Joveus (cfr. Candidat. L„ 2 (1929) 25 et PAL. LAT.) proposuit «trahaculum»; postea vero (PAL. LAT., 6 (1936) 91) «tramen» adhibuit.

* PAL. LAT., 34 (1964) 253 -262. 176

X V II, [2, 2]

It

er

t r a m in e

feci

Ex his vox «tractus» non est reicienda, cum ex primigenia Romanorum significa­ tione ad nostram curruum seriem, quae suo tractu movetur, facillime deflecti possit; «agmen vehiculorum», «agmen curruum» nonnullis quoque probabuntur; neque in­ merito, nam «agmen» est Ordinata rerum multitudo quae in longum procedit’. Neque tamen a tramine (quod adhibetur in Juventute, et in Dictionario hungaricolatino a Wagner digesto) est recedendum. Nam id quidem compertum est ac pro cer­ to habendum: I. vocem tramen esse vere latinam, nam apud Grammaticos (cfr. Keil, v. IV, p. 584, 48; Barwick, v. V, p. 463, 18) et praestantissimos lexicographos eam legimus: ErnoutMeillet (s. v. trama): «d’où tramen tardif»; Walde-Hofmann; Forcellini (s. v. trama): «Sic et tramen ejusdem significatus (ac trama), a traho, ut a nosco nomen, a luceo lumen»; Freund, Gaffiot, Gradenwitz... II. Tramen igitur ex intimo sermone latino, ab antiquis scriptoribus, non a no­ bis, deductum est; et quanquam non est purae latinitatis, sed eadem forma ac multae voces, quae in -men desinunt, est efficta (1). III. De ejus tamen etymo inter etymologos disceptatio intercedit, nam ex eorum sententia cum trans aut trameo aut trama conjungitur (cfr. PAL. LAT., 27 (1957) 31-32). IV. Quod si tramen in thesaurum latinitatis accipimus, non novum inducimus vocabulum, sed primigenium sensum ad novam rem significandam —ut perpetuo in nostris linguis fit— producimus. Ergo a); non ita recte in Latinitate, 4 (1956) 11, n. 19: «Perperam autem a nonnul­ lis ad hanc rem ( = treno) significandam tramen, vel tramentum proponitur, quae qui­ dem verba Folenghianam linguam sapiunt»; b) et ex dictis immerito vox Folengiana habetur cum non ex vernaculis tren - train - treno latine faciamus tramen, sed rei no­ vae nomen aptamus vere latinum, et in verborum penuria potius de latinis verbis vic­ titemus quam ab aliis mutuum accipiamus; c) quanquam non desunt praestantissimi scriptores qui vocem graecam hamaxostichos usurpant, —salva tantis viris reverentia— eorum sententiae non suffragamur: est enim vox extera —non necessaria—, longior, parum rei propria, captu difficilis. Neque Plautus commemorandus est (cfr. Latinitas, 4 (1956) 12 et BACCI, Lexicon1) ut aliquod fundamentum voci «hamaxosticho» tribua­ tur, qui voculam «hamaxari» effinxerit, cum eo loco editiones criticae (Oxoniensis, Budeana, Georges, Lexicon Plautinum a González Lodge paratum) amplexari legant: (1) Neque opus est —ut commentatur Prof. I. Prill in SOC. LAT., 2 (1934) 48— a vocabulo infimae latinitatis quod est *trahimen ad «tramen» venire, —quasi nos hoc iterum effingamus— cum jam in lingua latina habeamus. ** In superiore pagina 176 unus deest versus, post lineam 6, et est: bus vocabulis res novas latine expresserit quibusque cum doctioribus. — Ne autem ulla sit in re dubitatio, totam iterum referimus sententiam: «Cum autem ad eum consalutandum venissem multa mihi narravit, atque —qua est animi comitate et benevolentia— significavit quibus vocabulis res novas latine expresserit quibusque cum doctioribus viris... in itinere collocutus sit». 177

XVII, [2], 3-12

N o v a v e r b a l a t in a

opus erunt ad viam jucundiorem reddendam sedulo compáro: vidulum 3 in arm ario reconditum quaero, et in eo quae ad corporis ornatum et comp­ tum spectant —ut machinulam rasoriam electricam 4 , penicillum denta­ rium 5 , sudariola 6 , aliaque hujusm odi— apte compono. Aliquando pauca viatica 7 , libellos commenticios 3 , fabulam romanensem 9 —quibus legendis in itinere delecter—, adicio; quae cum chartariolo 10 et codicillo plagulis discindendis 11 ad res perscribendas in bulga 12 recondo. «Ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem» (PLAUT. Truc., 2, 2, 22 (277). Cfr. de voce PAL. LAT., 26 (1956) 19; 27 (1957) 29, 31, 32; 27 (1957), 85, 88, 92. 3. Vid u l u m [maleta - valise - valigia]: «vidulus est sacculus ex corio, quo pecunia vel aliud quippiam itineris causa reponitur» (FORCELLINI, s. v.). Major est quam «bulga» [maletín], nam Plautus in vidulo «inesse cistellam» (Rud., 4, 4, 86) et «mar­ supium obsignatum» (Men., 5, 7, 47) dicit. —Alii: «cista itineraria» (SOC. LAT.; Juven­ tus, 24, 1, 2; DÜMAINE, Convers. lat., p. 276); «cista viatica» [Juventus, 21, 2, 27). 4. Ma c h in u l a m r a so r ia m el ec t r ic a m [máquina de rasurar eléctrica - rasoio elet­ trico]: cfr. PAL. LAT., 29 (1959) 37; cff. supra, I, n. 10. 5. Pe n ic il l u m d en t a r iu m [cepillo de dientes - spazzolino da denti]: cfr. PAL. LAT., Ibid. n. 11-13. 6. S uda r iol a [pañuelo - mouchoir - fazzoletto]: cfr. L. VIVES (Linguae latinae exercitatio, op. oui. I, p. 285): «Mane paulisper, appende sudariolum hoc de zona, ad nares emungendas et purgandas». Habes etiam apud QUICHERAT: «sudarium SUET., QUINT.; sudariólum APUL.; linteum CAT.; linteôlum PLAUT.; mappula ALCUIN.; ricinium; facitergium (ISID.)»; Card. BACCI superiora refert: «sudarium, ricinium, linteolum, muccinium, mucinium». 7. Via t ic a [provisiones; dinero para el viaje - provisions de voyage, argent de voya­ ge - provvisioni, danaro pel viaggio]: «Quidquid itineris agendi causa necessarium est, sive pecunia sive cibus sive vasa, vestis, etc.» (FORCELLINI, s. v.). 8. Libel l o s c o mmen t ic io s [libro de cuentos - livre de contes - libro di racconti]: cfr. CIC. De off., 3, 9, 39: «Philosophi quidam... fictam et commenticiam fabulam pro­ latam dicunt a Platone». —GEORGES (s. v. Marchen] et alii: «fabula ficta». 9. Fa bul a m r o ma n en sem [novela - roman - novella]: GEORGES, MENGE-MÜLLER, Langenscheidts Taschenwort., VALLAURI: «fabularis historia». 10. Cha r t a r iol o [carpeta - cartella]: integumentum chartaceum, dico, in quo epis­ tulae, chartae, similia recondantur; cfr. PAL. LAT., 21 (1951) 112 et 133; 30 (1960) 102, n. 33. 11. Co d ic il l o pl a g u l is d is c in d e n d is [bloque, bloc - bloc-notes - blocco, agenda]: nam in his codicillis 'plagulae discinduntur’; pari ratione dixi (PAL. LAT., 26 (1956) 169) de re simili «ephemeridem rebus commemorandis»; cfr. supra, II, n. 12. 12.

Bu l g a [maletín, bolsa de mano, cartera - cartella, borsa]: «interpretatur buiili

It

X V H , 3, 13-19

er

t r a m in e f e c i

Quibus apte in stru ctis, ad stationem fe rriv iariam 13 pergo, in m agnum vestibulum tesseris com parandis 14 ingredior; seriem 15 hom inum inquiro qui idem , quod ego, ite r aggrediuntur; p a ru m p e r exspecto, ad tesseraru m fo ru lu m 16 accedo, tesseram p rim ae vel secundae classis 17 cum sede re se rv a ta 18 postulo ejusque p re tiu m —cum ad m anus p re tio ru m sy llabum 18 non habeam —; vel si nocte ite r facio, c u rru m d o rm ito riu m 20

3.

ga folliculum, hoc est sacculum [scorteum) ad bracchium pendens... cujusmodi est qui a viatoribus gestari solet» (NONIUS, cfr. FORCELLINI et RICH, s. v.). 13. St a t ionem f er r iv ia r ia m [estación [del ferrocarril) - gare - stazione): quae Vo­ cis translatio ab omnibus admittitur; P. AVENARIUS (PAL. LAT., 24 (1954) 175) etiam: «aedes stationales». 14. Vest ibu l u m [vestíbulo, sala, (despacho de billetes) - vestibule, salle d'attente -vestibolo, sala d'attesa): fuit 'locus ante aedium januam, inter aedes ipsas et viam relictus, eum in usum, ut qui aedium dominum salutatum venissent, neque in via starent neque in ipsius essent aedibus’ (FORCELLINI, s. v.); quem sensum facile in «vestibulum stationis ferriviariae» declinare possumus. —Dic etiam «aulam tessera­ rum», cfr. P. AVENARIUS (PAL. LAT., 13 (1943) 17): «...evenit ut illa amplissima aula tesserarum plena esset hominum...». 15. Ser iem [cola - queue - coda): adhibe «seriem» vel «ordinem»; cfr. P. AVENA­ RIUS (PAL. LAT., 13 (1943) 17): «Digito monstrat ultimum seriei locum». 16. Tesser a r um f or ul u m [taquilla - guichet - biglietteria): «tesserarum loculus, tesserarum forulus» aptae videntur locutiones ex ipsa rei similitudine, cum in statione aliqui sint quasi «loculi seu foruli»: et quanquam veteres scriptores has voces fere plurali numero efferunt, singulari etiam adhiberi possunt. Cfr. P. AVENARIUS (PAL. LAT., 13 (1943) 17 - 18): «...quae necessaria erat ante forulum tesserarum»; «ad quin­ tum forulum...»; «petit transennam quinti foruli...», alia. —DUMAINE (Convers. lat., p. 276): «tesserarum portula»; TEMPINI (Manuale di convers. lat., p. 169): «tesserula­ rum diribitorium»; Card. BACCI: «tesserae viariae (viatoriae) diribitorium; schedu­ lae viatoriae (viariae) diribitorium»; P. JOVEUS (Candidatus ‘L., 2 (1929) 26): «Vide'n tesserariam»?: ¿ves esa taquilla?; alibi (PAL. LAT., 6 (1936) 91): «tesserariam fenes­ tellam»; et P. AVENARIUS (PAL. LAT., 13 (1943) 57): «versus transennam foruli tes­ serarii». 17. Tesser a m pr ima e , secunda e c l a ssis [billete de primera, de segunda clase - bi­ glietto di 1.’, di 2.a classe): primigenium vocis classis sensum producimus et apta­ mus; cfr. P. JOVE (Candidatus L., 2 (1929) 26): «pro diversa loclamentorum classe... prima, secunda, tertia»; P. AVENARIUS (PAL. LAT., 13 (1943) 18): «postulat duas tesseras secundae classis Cuneum». 18.

Sede

r eser va t a

[reserva, asiento reservado · posto riservato).

19. Pr et io r u m syl l a bum [tarifa de precios - tariffa): cfr. Candidatus L., 2 (1929) 26: «Syllabus varius est pro diversa loclamentorum classe, quam elegeris prima, 179

XVII, 4, 20-27

N o v a v e r b a l a t in a

postulo ut noctu placide quiescam. 4 . Alios video in manibus aut in tergo capsas 21 , vidulos, quasillos 22 , bulgas, omnis generis mercium et recularum onusta, comportantes. Ego vero iter faciens pauca fero et illud Sapientis arripio dictum: «Omnia mea mecum porto»; qua re opus non est ad sarcinarum forulum 23 acce­ dere neque syngrapham vectoriam 24 sumere neque sarcinam in recondi­ torio 25 tradere custodiendam. Deinde in crepidinem 26 exeo, ferriviam 27 inspicio; cum nonnulla secunda, tertia»; et Ibid., 3 (1930) 10: «Syllabus pretiorum». ZENONI: «pretiorum index». Vide alia apud Quicherat, Badellino, Luciano. 20. Cu r r u m d o r mit o r iu m [coche-cama - wagon-lit - vagone a letto (sleeping-car)·. TEMPINI, Manuale di convers. lat., p. 169): «carruca dormitoria»; BACCI (Lexi­ con, s. v. sleeping-car): «dormitorius ferratae viae currus; dormitorius ferriviae currus». 21.

Ca psa s [caja, bulto],

22.

Qu a sil l o s [cesta]: 'parvus qualus’ [ = cesto].

23. Sa r c in a r u m f o r u l u m [taquilla de equipajes]: dic «forulum» vel «loculum», cfr. supra, n. 16. 24. Syngr a pha m vec t o r ia m [talón]: id est syngrapha, tessera 'qua merces in tra­ mine vehantur’. 25. Rec o n d it o r io [consigna]: quam vocem Sanctus Isidorus Hispalensis rei simi­ li imponit: «Apothëca autem vel horrea a Graeco, verbum ex verbo, repositoria vel reconditoria dici possunt, eo quod in iis homines elaboratas fruges reponunt» (Orig., 15, 5, 8). Ideo et nos reconditorium vel repositorium dicere possumus. 26. Cr e pid in e m [andén - quai, trottoir - marciapiede]: cfr. P. JOVE (PAL. LAT., 6 (1939) 91): «tempus ineundae crepidinis (aut aulae) unde conscenditur tramen»; P. AVENARIUS, PAL. LAT., 13 (1943) 18: «porrigebat rem ab ipso relictam in foruli cre­ pidine»; cfr. G. LURZ (SOC. LAT., 18 (1952) 3, s. v. Bahn) et alii. 27. F e r r iv ia m [ferrocarril, línea de tren - chemin de fer - ferrovia - Eisenbahn]: P. Avenarius adhibet viam ferream (PAL. LAT., 13 (1943) 16; 20 (1950) 184); viam ferratam (Ibid., 13 (1943) 53; 20 (1950) 183-184); ferriviam (Ibid., 24 (1954) 175); «ferroviam» prius usurpaverat —ut alii—, quam prudentius deinde abjecit (’). —Tem-

(1) Dr. J. Prill difficultatem in vocabulo «ferrovia» inducendo probe intellexit (SOC. LAT., 2 (1934) 4748), nam indoli linguae latinae in effingendis compositis repug­ nat; alia tamen quae ibi scriptor commentatur inutilia prorsus sunt; nulla est ratio probabilis qua a ferrivia recedamus. 180

XVII, [4], 28

I t e r t r a m in e f e c i

sint cu rricu la 28 —u t euntibus et redeuntibus expeditus ap tu sq u e d etu r locus—, curriculum , in quo consistit tram e n m ihi arripiendum , inquiro.

(Manuale di convers. lat., p. 169): «ferrovia, ferrivia»; COGNASSO (Il latino, s. V.): «ferrovia; ferrata via; ferrivia, ferrea via; via ferreis axibus munita...»; easdem leges voces apud Badellino, Lurz (SOC. LAT., 18 (1952) 3, s. v. Bahn), Card. Bacci, alios. — P. Caelestis Eichenseer viam ferream respuit, cum ferrea non sit - ita ille-, et mavult viam ferratam (cfr. PAL. LAT., 34 (1964) 428): in qua sententia fortasse nimium philosophatur, nam recentiores linguae eadem habent de ferro: «ferrocarril - chemin de fer - ferrovia - Eiseribahn». pin i

28. Cu r r ic u l a [vía, línea - voie (rails) ■ binario - Geleis - railway line]: de binis agimus regulis ferreis in terra stratis, quibus currus ducuntur seu per quas incedit tramen. Quod nomen recte est rei impositum, nam curriculum dicitur etiam 'de spatio et loco in quo curritur' (cfr. FORCELLINIUM, s. v.). Optime igitur P. Avenarius (PAL. LAT., 20 (1950) 184): «Paria illa currilium quibus demum ferrea via efficitur mihi erunt curricula. Itaque... te properare jussero ad tertiam crepidinem illudque curriculum, quod ingrediendum sit ad dexteram, nam ad sinistram quartum sterni curriculum». Qui tamen, inscius, ut videtur, rem eodem significavit nomine atque saeculo superiore J. E. Gailer (cfr. Neuer "orbis pictus" fiir die lugend, Reutlingen 1833, p. 537): «Curricula ferrata, quibus in Anglia utuntur duabus orbitis ferreis constant...» (cfr. PAL. LAT., 34 (1964) 269). Avenarius tamen in re nominanda vel anceps esse videtur vel potius rem pluribus nominibus exprimere latine voluisse. En tibi de re appellanda conspectum et in­ dicem: J. E. GAILER, Neuer Orbis Pictus: curriculum (cfr. supra). AVENARIUS (PAL. LAT., 18 (1948) 483): «Licebit orbitam in eum sensum decli­ nare, ut etiam binas illas ferreas lineas significet, quas Itali haud illepide «binarium» dicunt». (PAL. LAT. 24 (1954) 175): «Cursus traminis m utatur in aliud curriculum». (PAL. LAT., 27 (1957) 30); «...illud binario Italorum et nostrorum Geleise facilli­ me erit birotalia, siquidem binis ad illum usum semper opus est rotalium lineis, or­ dinibus»; cui respondi aptius esse curriculum, a quo non recedendum. Et in eandem convenit sententiam J. HOLZER (PAL. LAT., 27 (1957) 92) et adhibenda proponit: «gemini axes, gemini longurii, curriculum rotarium». Quibus addere possumus alios scriptorum locos et nomina: COGNASSO (II latino, Torino 1936): «binarium; ferreum curriculum; linea fer­ rata; ferreae tignae; bina ferrea tigna; binae ferreae laminae». P. E. JOVE (CANDIDATUS LAT., 2 (1929) 25): orbita; (PAL. LAT., 6 (1936) 91): «Suo tempore apparet tramen, quod declinator facile dirigit ad orbitam nobis pro­ piorem»; «Jam denuo rotarum orbilia se vertere incipiunt super orbitam». VITA LAT., n. 19 m. maj. 1936, 56 —JOSEPH—: «ductus ferreus»; BADELLINO: «gemini (geminati) ferrei axes; limes ferratus»; MARIANO: «bina ferrea tigna»; TH. VALLAURI (De recentiorum inventis, Augustae T., Paravia, 1874, p. 7): ...«axes dici181

Nova

ver ba

XVII, [4, 283

l a t ín a

mus teretes illos tractus ferreos in quibus volutantur rotae curruutn, qui aguntur aqua vaporata?». LUCIANO-TRAINA: «laminae ferreae», fortasse et: «orbita» -s. v. carreggiata-; PULCHRIMONTANUS (PAL. LAT., 34 (1964) 269): «pluraliter: lirae, arum; lirae ferreae». Itaque ex locis supra memoratis —postquam singula verba diu commentati su­ mus—, id nos efficere posse arbitramur: «ductus ferreus», «gemini axes, gemini lon­ gurii: nimium vagas nimiumque communes locutiones esse; «binarium» et «birotalia» reicienda esse; «rotalia» in dubio versari; vulgato et communiore nomine orbita aliquando nos uti posse —ut translato sensu de «orbita lunari» locutus est Seneca, et astronomi simili ratione de orbitis agunt, per quas certo loco et spatio astra circum­ eunt—; cfr. de orbita, MIR (PAL. LAT., 34 (1964) 267 —et sequenti pag. P. C. EICHENSEER—): «eaque nonnunquam idem valebit ac «ferrivia, via ferrata, via fer­ rea» (Jbid.). Curriculum vero, a Gailer, a P. Avenario, a Cognasso inductum, ut proprium et technicum nomen in linguam latinam, ad nostra via - voie - binario - Geleis designan­ da, est adsciscendum. Sed ab hoc «curriculo» —binis dico regulis— distinguamus necesse est singulas regulas ferreas, quarum unamquamque vulgato nomine rail - riel - rotaia - Schiene vocamus; quam prius orbile diximus (PAL. LAT., 18 (1948) 368-69-70; Nova et v., p. 61-63); sed cum orbile sit 'pars ipsius rotae’ (PAL. LAT., 20 (1950) 185), P. Avenario visum est ab hac voce abstinendum esse, et «rotale» proposuit (PAL. LAT., 13 (1953) 68). «Rotale» vero P. Caelesti non admodum probatur, quia, ut videtur, proprie 'quod habet rotas’ significat; P. autem Avenarius aliquatenus sensum vocis deflexerat et intellegebat rotalia; 'quibus irrotentur curruum rotae’. At vide, quaeso, quanta fuerit verborum copia in hac re nominanda: J. E. GAILER, Neuer Orbis Pictus: «orbita ferrea»; SOC. LAT., 1 (1933) 61: «postis ferreus»; H. LIS, SOC. LAT., 5 (1937) 34: «longurius ferriviarius»; G. LURZ, SOC. LAT., 18 (1952) 3: «tignum ferreum»; E. JOVE, PAL. LAT., 6 (1936) 91: «ferrea (sc. virga)»; AVENARIUS, PAL. LAT., 18 (1948) 483; 20 (1950) 183-184; 24 (1954) 175: «rotabulum rotale»; HULTON, VITA LAT., n. 8, sept. a. 1959, p. 18: «linea ferrea»; MIR, PAL. LAT., 34 (1964) 259: «rotale» - «currile» (?); PULCHRIMONTANUS, PAL. LAT., 34 (1964) 269: «lira, lira ferrea»; WIELAND, PAL. LAT., 34 (1964) 429: non probat «liram»; P. CAE­ LESTIS, PAL. LAT., 34 (1964) 288-89: neque «ductus» neque «rotale»; «orbita» et «li­ ra» «parum placent». At in Congressu Argentoratensi (cfr. III Congrès International por le latin vi­ vant, Strasbourg - Avignon [Aubanel] 1963, p. 45) M. Rambaud proposuit regulam ad­ hibendam, ex ipsa vocis etymologia. Hunc cl. doctorem secuti sunt P. B. Hypeau et P. Caelestis. Neque immerito, ut mihi quoque videtur; nam etsi cimus, vir Vallauri voces, quae sunt «vectis, lamina, regula», improbaverat -ipseque axem proposuerat (cfr. Th. VALLAURI, De recentiorum inventis, Augustae Taurinorum, Paravia, 1874, p. 10)-, quas tamen profert rationes, eae pondere et gravitate carent. Ac praeter­ ea, quamquam regula nimium vaga nonnullis forsitan videatur, non desunt tamen hujusmodi voces communiores in lingua latina, et praesertim in aliis linguis, quae 182

XVII, 5, 29

It e r

t r a min e f e c i

5. Fumum cum percipio, intellego tram en carbone et vapore agi et currus vaporitraha 29 vehi; in qua caldarium 30 video, fum arium 31 , omnium placito et usu sunt receptae (cfr. e. gr. PAL. LAT., 13 (1934) 68, ubi P. Avena­ rius «ferrea regula» utitur et Ibici., 34 (1964) 258 ego ipse: «agimus de binis illis regulis ferreis»). Ceterum, quod in ea re caput est, voci regulae ipsum etymon suffragatur, ut apud O. BLOCH - VON WARTBURG (Dictionnaire du Français2, s. v. rail) legimus: «rail: (1817) anglais, provenant lui-même de l'ancien français reille, raille, du lat. régula». Auctor igitur sum ut tandem hanc vulgo latine inducamus vocem: «rail» = re­ gulam. 29. Vapor it r aha [máquina, locomotora de vapor - locomotive à vapeur - vaporie­ ra): «vaporitraha» saepius a Joveo nostro adhibetur (Candidatus L., 1 (1928) 69), et a P. I. GONZALEZ (PAL. LAT., 3 (1933) 86), et a I. MIR (Nova et v„ p. 61 -qui etiam (Ibid., p. 63) addit: «machina tractoria»-). Alii: «machina tractoria; currus tractorius; vaporitraha» [vaporiera) (C. BACCI, Lexicon, s. v. ferrovia)·, «locomôtrix vapore acta» (ZENONI); «locomotrix» (luventus, 27, 7, 50): «tractorium» (DUMAINE, Convers. lat., p. 275); «machina vectrix» (CAPELLANUS-LAMER-JIMENEZ, Guía de la conv. lat., p. 72); «curriculum vaporarium» (Alma Roma); «vaporaria, machina motrix» (AVENARIUS, PAL. LAT., 14 (1944) 175); «machina vaporans, machina vaporifera» (IACOBELLI, In campo lat. Novi flores, s. v. macchina a v., p. 60 [ex VALLAURIJ); «vaporalis machina» (TEMPINI, Manuale di canv. lat., p. 169); «machina vectoria, tractoria» [non vero: motrix neque vectrix], et melius: «machina vaporaria» (P. C. EICHENSEER, PAL. LAT., 34 (1964) 429): qui (Ibidem) «vaporitraham» reicere videtur censetque male conformatam vocem ad sig­ nificandam «machinam vapore actam», cum «traha» sit vehiculum tracticium [quod trahitur], non vero tractorium ['quod trahit’), neque igitur cum illa conveniat machi­ na quae post se trahat currus. -Ita est: traha -si substantivum tantum inspiciamus-, vehiculum valet quod trahitur, quod nos cum Forcellinio plane fatemur; sed ita in­ tellegimus et explicamus vapori-traham ut ipsa machina «vapore» impellatur, ducatur: interiore igitur mota vapore et ipsa vehitur, ac deinde machina vapore acta (=vaporitraha) 'ipsa currus trahit ac ducit’. Quod si haec animum non prorsus movent et incli­ nant ad vocem accipiendam, illud animadvertamus oportet aliquando in his compo­ sitis sensum verbi -qui alteri parti compositi inest (id est «trahae» a trahendo)· tan­ tum retineri, non vero sensum substantivi. Ita quoque P. Joveus (Candidatus L., 1 (1928) 7) autotraham finxit, quam ita explicat: «ex auto et traho - llevar arrastrando-. Quamquam... reapse non trahitur humi, sicut olim trahae currus, sed potius rotis vol­ vitur; tantum est in eo ponderis, quod super rotas impendet, ut oculis trahi videa­ tur»1. Conferas quoque quae P. Caelesti in Palaestra Latina, 34 (1964) 431, rescripsi. Ce1. Conferatur vox similis domiporta: 'qui (quae) domum suam portat' —dicitur de coclea—, cfr. CIC., de divin., 2, 64, 133. 183

No v a

X V I I, [5 ], 30-31

v e r b a l a t in a

terum, vaporitrahâ -saec. XVIII - jam utitur P. G. C. Cordara, S. J. in Historia Socie­ tatis lesu (cfr. lacobelli, p. 114): «Vaporitraha cum curribus aliquot viatoribus onus­ tis, dum citato cursu procedit, egreditur»; quae eadem fere verba referuntur a Card. BACCIO in suo Léxico1, p. 320; quorum etiam auctoritate usus vocis recipiendae in latinum tandem confirmatur. (*) 30. Ca l da r ium [caldera - chaudière - caldaia]: dic «caldarium» vel «caldariam»; «caldaria» erat 'cella in balneis, in qua aqua cálida lavabant’ (FORCELLINI). 31. Fu ma r iu m [chimenea - cheminée - camino}: 'locus unde fumus exit’ (FORCEL­ LINI); cfr. etiam Candidatus L., 2 (1929) 25.

(*) Hanc nactus occasionem —qua vaporitraha, nivitraha et alia composita et ficta verba, de quibus in adnotationibus disputatur, in disceptationem vocantur—, non abs re erit pauca producere principia quae a summis Semanticae auctoribus —Bréal et Vendryes— proponuntur, quibusque nostra confirmantur. Et primum facile percipitur «nomen rei plene non respondere» neque totam rem definire ac signare (cfr. quae dixi: PAL.LAT., 34 1964) 431); «Il n'est pas douteux que le langage désigne les choses d'une façon incomplète et inexacte»... (BREAL, Sémantique, p. 177). Deinde «verba non ex nimia philosophia inspicienda et dimetienda sunt, sed in primis ex rerum specie seu aspectu et populi placito, ex quibus usus oritur» (PAL. LAT., Ibid): quae facile cum verbis Bréal (p. 178) consonant: «Pour que ce nom se fasse accepter, il faut sans doute qu’à l'origine il ait quelque chose de frappant et de juste: il faut que par quelque côté il satisfasse l’esprit de ceux à qui il est d'abord proposé. Mais cette condition ne s’impose qu’au début. Une fois accepté, il se vide ra­ pidement da sa signification étymologique». Postea composita non in suis «elementis» perpendenda sunt [yapor-traha], sed in novo recentis rei sensu quo rem significare volumus —idque in componendis verbis summa est habenda—: «C' est le sens, et non la chose, qui fait le composé et qui, en dernière analyse, décide la forme»... il faut (c’est la condition primordiale) que, mal­ gré la présence de deux termes, le composé fasse sur l’esprit l'impression d’une idée simple. Άχροπολις désigne, non pas une ville plus au moins élevée, mais la forteresse, la citadelle...» (BREAL, Ibid., p. 161). «El derivado una vez creado, se oye como una palabra nueva y se adapta inmediatamente al objeto destinado... Lo mismo ocurre con las palabras compuestas, cuyos elementos se unen instantáneamente para desper­ tar en el espíritu una sola representación» (VENDRYES, El lenguaje, p. 303). Atque in multis compositis ratio potissima significandi in primigenio verbi sensu inest: «... Le verb est la partie essentielle et capitale de nos langues, celle qui sert à fai­ re des substantifs et des adjectifs. En combinant ce verbe avec un suffixe, on peut bien attacher l'idée verbale à un être agissant, ou à un objet qui subit l’action, mais cette action gardant sa signification générale, le substantif ou l'adjectif ainsi formé 184

X V II, [5], 32-42

I t e r t r a m in e f e c i

d irib ito riu m 32 , sibilum 33 , faculam 34 , tu d ite s 35 , un cu m 36 , cet. V aporitrahae p ra e su n t fo rn aca to r 37 , qui carbonem e carbonario c u rru 36 subducit ignem ­ que excitat, et m ach in a to r 36 , qui v aporitraham m o d e ra tu r ac signis rectoris statio n is 40 obtem perat. T ram ina varii sunt generis ac nom inis: com m unia 41 , ta b ellaria 42 , 32. Dir ib it o r iu m [caja de distribución]: cfr. ibidem. 33. S ib il u m [silbato - fischio]: id intellego 'quo sibilatur’; nam «fistula, avena, ca­ lamus» non sufficiunt. 34. Fa cul a m [farol - fanale]: dic etiam «faculam, facem, lanternam». 35. Tu d it es [tope]: ex vocis notatione: «tudes, itis»: 'id quo tunditur, quo impin­ gitur’ (cfr. PAL. LAT., 19 (1949) 109-110; Candidatus L., 2 (1929) 25). 36. Un c u m [enganche]: vox rei consônat. 37. For na ca t or [fogonero - chauffeur - fochista]: fortasse et «fornacarius», cfr. FORCELLINI, s. v. 38. Ca r bona r io c u r r u [ténder - tender - tender]: dic currum vel carrum, et si placet, tantum carbonarium, i; Card. BACCI (Lexicon, s. v. ferrovia]: «plaustrum car­ bonarium». 39. Ma c hina t or [maquinista ■ mécanicien - macchinista]: primigenium sensum parum deflectimus, qui olim significavit «machinarum inventorem, opificem, architec­ tum». TEMPINI (Manuale di convers. 1., p. 169): «machinator; machinae rector, duc­ tor». 40. Rec t o r is s t a t io n is [jefe de estación - capostazione]: TEMPINI (Manuale di conv. I., p. 169): «stationi praefectus». 41. Tr a min a c o mmu n ia [tren ómnibus - treno omnibus]: DUMAINE (Convers. lat., p. 274): «tractus vulgaris»; COGNASSO (Il latino): «communis, vulgaris tractus»; BACCI (Lexicon, s. v. ferrovia): «communis». 42. Ta bel l a r ia [tren correo]: de voce posta - postalis diuturna fuit disputatio et controversia; scriptorum sententias (Avenarii, Fornarii, Lurzii, Henzei, aliorum) le­ gas in Alma R., m. oct., 1936, p. 174; SOC. LAT., 5 (1937) 1, 1. Disputatio Doctoris Lur­ zii optima est et vere probabilis (cfr. Ibid, et a. 1952, p. 16). P. Joveus adhibuit «posta­ le (sive tabellarium) tramen» (PAL. LAT., 6 (1936) 91).

sera lui-même de sens général. Il faudra que par l'usage on le limite» (BREAL, Ibid., p. 108); quod in «traha» fit ex verbo traho. —De his componendis et novandis vocabulis confer commentariolum quod in Actis Congressus Romani [Romae 1968] editur: J. M. MIR, Qua ratione in latinum convertendae sunt voces technicae..., pp. 318-346, praesertim p. 328. 185

Nova

v er ba

X V II, *1-*19

l a t in a

TRAMEN

*1. crepidim is p ro tectu m *2. itin ë ru m ferriv iario ru m descriptio *3. foruli; loculi [tessera­ ria] *4. globulus electricus *5. d iariorum , actorum , d iu rn o ru m ta b e rn u la *6. m in ister, tri *7. viatores, vectores *8. saeptum , i *9. viatores su m u n t tesse­ ra m *10. gerulus; b aju lu s, i *11. in serie sta n t *12. cu rru s, us c a rru s, i *13. horologium , ii *14. pro scrip tio n es, um p ro sc rip ta , orum *15. index, ta b u la n u n tio ru m *16. arcae et fasciculi *17. fasciculorum rep o sito ­ riu m *18. vidulus, i *19. adm inister; b aju lu s, i

cubierta de andén plano de los itinerarios de los F. C. taquilla de billetes

co p e rta del m arciapiede p iano degli itin e ra ri delle F. S. big lietteria

globo quiosco de periódicos

globo edicola, chiosco p e r la v en d ita dei giornali im piegato viaggiatori b a rrie ra pren d en d o i b iglietti

dependiente viajeros valla (de separación) cogiendo billetes mozo (de estación) haciendo cola coche vagón reloj carteles (anunciadores) letrero indicador baúles y paquetes mesa guardapaquetes

facchino, portab ag ag li facendo la fila v ettu ra, carrozza c a rro orologio annuncio, m anifesto p u b b licitario in d icato re b au li e pacch etti deposito bagagli

maleta empleado

valigia facchino

186

It e r

X V IÏ, *20-*35; [5], 43-46

*20. carrulus, i; plostelIum, i *21. crepido, inis, f. *22. filum fluenti electrici *23. machina tractoria elec­ trica *24. fumus, i *25. vaporitraha, ae *26. palus; longurius, ii *27. tesseram terebrat *28. vallum discriminis *29. petasus, i *30. apparitor, ôris *31. acta diurna legunt *32. (potionem) frigidam in thermopolio sumit *33. cafeopôla; thermopôla, ae m. *34. cartibulum (ostentatio­ num) *35. lagoena, ae

t r a m in e f e c i

carrello

carretón

marciapiede, banchina andén hilo de corriente eléctrica filo elettrico locomotiva elettrica locomotora eléctrica humo locomotora de vapor poste taladrando el billete barrera de separación sombrero botones leyendo el periódico tomando un refresco en el bar cafetero, sirviente, mozo de café mostrador

fumo locomotiva a vapore palo controllando il biglietto barriera di separazione cappello fattorino leggendo il giornale prendendo un rinfresco al bar barman, barista

botella

bottiglia

banco

m ixta 43 , citata seu expedita 44 , rapïda45; ex quibus plura hodie non vapore sed electride aguntur; quae commodiora sunt et velociora ac maxima m unditie ornantur. Vaporitraha seu machina tractoria post se currus trahit, qui quidem alii viato ru m 40 sunt, alii vero o n e ra rii 47 et pecuarii,40 onera, pecora aliaque comportantes.

43. Mixt a [tren mixto - misto]: P. JOVE, PAL. LAT., 6 (1936) 91; et 19 (1949) 109-110. 44. Cit a t a [tren expreso]: dicamus «citatum, citatissimum», vel cum Card. BACCI «citum, citissimum» —ita etiam Egger, LATIN., 3 (1955) 113—; «expeditum» dixi in PAL. LAT., 19 (1949) 109; quae vox retineri potest, opinor, nam quia est ab omnibus maxime «expeditum», ideo et citatum. Dubitari vero potest retineamusne «expressum», quod P. Jové adhibuit (PAL. LAT., 6 (1936) 91). 45. Ra pida [tren rápido - rapido]: cfr. JOVE (PAL. LAT., 6 (1936) 91; et 19 (1949) 101-110): ubi «citatum» —praeter «rapidum»— adhibui quod aptius, ut videtur, ad illud quod hispanice expreso dicimus, imponemus. 46. Cu r r u s via t or um [coche (vagón) de viajeros, de pasajeros]: ita Cognasso, Bacci, alii; dic etiam: «currus vectorum, vectorius». 187

N o v a v e r b a l a t in a

XVIÍ, 6, 47-55

6 . Tu vero iter instituens sic in currum penetrabis: primum, gra­ dum conscendis, portulam aperis, in am bulatiuncula 49 consistis, locu­ lam enta 50 inspicis u t locum commodum tibi seligas, sarcinam in reticulo 51 reponis, in sede seu sedili assides. Aestivo tem pore ad fenestellam aut in strato currus 52 stare jucundum tibi erit ut rerum praetereuntium conspec­ tum demirëris. Currus nocturno tem pore aut in cuniculis 53 percurrendis electride aut alia luce collustrantur. Si quis forte casus aut detrim entum 54 in itinere evenerit, pulsabulum instantis periculi55 pulsatur vel compri­ m itur.

47. Cu r r u s o n e r a r ii [vagón de carga, (furgón) - carro merci): sunt qui inter «car­ rus» et «currus» distinguant; neque immerito, carrus enim dicitur de 'vehiculo one­ ribus vehendis apto’; currus vero 'de hominibus vehendis’. «Carrus onerarius, sarcina­ rius»; vagón de mercandas, de carga-, «currus» (JOVE, PAL. LAT. 6 (1936) 91); «currus viatorum, cenatorius, dormitorius» (BACCI, Lexicon, s. v. ferrovia). -Sed ipse P. JOVE (Ibid.) habet etiam: «currus sarcinarius», et BACCI (Ibid.): «currus onerarius, sarcina­ rius, auxiliarius vel auxiliaris». 48.

Cu r r u s pe c u a r ii [vagón ganadero).

49 Ambu l a t iu n c u l a [pasillo, corredor ■ couloir): proposueram «transitum, fauces, ambulacrum» (PAL. LAT., 19 (1949) 110); aptior tamen erit «ambulatiuncula». 50. Loc ul a ment a [departamento - compartiment - compartimento): saepius a P. Jové usurpatur (cfr. Candidat. L., 2 (1929) 26; et PAL. LAT., 19 (1949) 109-110). 51. Re t ic u l u [red - filet, porte-bagages - portabagagli): ex rei similitudine (cfr. PAL. LAT., 26 (1956) 23); quod si rete non sit, dic «repositorium». 52. St r a t o c u r r u s [plataforma): simili modo ac fuerat apud veteres «stratum» = 'tabulatum in turri militari’ (cfr. FORCELLINI, s. v.). 53. Cu n ic u l is [túnel - tunnel - galleria, traforo): ita multi —Avenarius (PAL. LAT., 13 (1943) 75), COGNASSO, LUCIANO, BADELLINO, BACCI, cet.—; COGNASSO, LUCIA­ NO, BIONE (s. v. traforo): «transfossus mons». Alia minoris sunt habenda: «foramen concameratum» (Juventus, 21, 6, 85); «subterraneus transitus» (ZENONI, DUMAINE (Conver. lat., p. 277); «cuniculus fornicatus, canalis structilis, fossa concamerata» (LIS, SOC. LAT, 6 (1958) 45). 54. De t r ime n t u m [averia - avarie - avaria): simili ratione atque in PAL. LAT, 30 (1960) 219. 55. Pu l sa bu l u m in s t a n t is pe r ic u l i [timbre de alarma): cfr. PAL. LAT, 19 (1949) 109-110; de voce pulsabulum, cfr. PAL. LAT, 31 (1961) 19 et supra, VI, adn. 5. 188

I t e r t r a m in e f e c i

X V II, 7-8, 56-61

Inspector 56 advenit, comiter adstantes salutavit et tesseras pos­ tulavit comprobandas. Interea, dum colloquimur, cum aliis vectoribus, multas stationes transim us; semaphora 57 superamus, m utatoria 58 trans­ gredimur; exspectantium voces audimus salutationesque laetantium per­ cipimus: tandem consistit tram en. Hora est prim a post meridiem: aptis­ sima quidem hora in deversorio prandium sumendi. 7,

At... alia tibi narrabo. Aliquot abhinc dies Montis Serrati nobile Coenobium cum peregrinantium coetu invisi ibique tram ine ducti sumus denticulato 59 —quod quibusdam quasi dentibus ferreis sustinetur ne rece­ dat dum montes reptare videtur—. Cum vero tram en funale 60 —quod ope funis seu rudentis trah itu r— conscendi, magna perm otus sum admi­ ratione; ac suavissimam animo percepi voluptatem cum supra cacumina m ontana cistella illa seu diaetá, funi suspensa, transvectus 61 , velocissime 8.

56. I n spec t o r [revisor, interventor - controllore}: P. lové perforatorem nomi­ navit virum illum qui in itinere currus invisit et a vectoribus tesseras requirit, quas inspicit, perfôrat redditque perforatas; cumque in eo munere perfungendo id in pri­ mis quod sese offert et in cernendi sensum cadit est actus «inspiciendi» tesseras easque «perforandi», vir, qui eo fungitur munere, inspector vel perforator dici potest (PAL. LAT., 6 (1936) 91); P. Avenarius inspectore usus est (PAL, LAT., 26 (1956) 23). 57. Sema phor a [disco - disque - disco}: P. AVENARIUS (PAL. LAT., 24 (1954) 175: «lumina, semaphora»; Egger (LATIN., 3 (1955) 112) in rem similem «lychnus index transitus»; BACCI: «index, semaphôrus, semaphërus» (s. v. semaforo). 58. Mu t a t o r ia [aguja - aiguille}: «Rotalia mobilia» —nam sic vocant Galli— ego feci mutatoria (substantive dumtaxat et pluraliter), quoniam his —vestris agujas— cursus traminis mutatur, et in aliud curriculum [linea} traducitur» (AVENARIUS, PAL. LAT., 24 (1954) 175). In SOC. LAT., 2 (1934) 48 propositum est «binarium versati­ le, declinatorium» (?). 59. Tr a min e d en t ic u l a t o [tren cremallera - crémaillère - treno a tngrannaggio}: nomen rei quadrat; nam «denticulatus» significat ’qui multos dentes habet’ ut in ser­ ra, in cancris; et illud tramen quasi dentibus reptare videtur. «Denticulatus» apud Plinium (Nat. Hist., 9, 31, 51 (97) —ubi de cancris— legimus. 60. Tr a men f u n a l e [funicular - funiculaire - funicolare, funivia}: cfr. PAL. LAT., 19 (1949) 109-110; EGGER (LATIN., 3 (1955) 117): «funalis currus terrestris», et Card. BACCI. 61. Cist el l a seu dia et a , f u n i s u s pen s a t r a n sv eh i [viajar en aéreo - viaggiare in fi­ lovia, in teleferica}: ita scripsi in PAL. LAT., 19 (1949) 109-110, quae quidem retineri pos­ se videntur; hunc tamen currum aërium funi suspensum funalem, currum sublimem Egger vocat (cfr. Latinitas, Ibid.). 189

No v a

X V I I, 9, 62-68

v e r b a l a t in a

transvolavi; per fenestellam inspiciens m inutissim a mihi visa sunt omnia. 9 . Neque aliae desunt funales trajectiones aëriae 62 quibus, rotabili rudente 63 circumductus, enavigare per aëra tibi videaris: nam aut telepherica 64 in montes ascendis aut aëria sella 65 aut nivitraha aëria 66 : qua transvectione, hiberno praesertim tempore, labilibus soleis per nivem decurrentes 67 oblectantur. Habes, benevole lector, quae mihi nuper enarravit de suis pere­ grinationibus voluptariis 66 Joannes Gundisalvius.

62. Funa l es t r a jec t iones a er ia e [viaje en tranvía aéreo - viaggio in filovia, in teleferica']·, cfr. PAL. LAT., 19 (1949) 109-110, et etiam Lexicon Baccianum*. 63. Rot a bil i r u d en t e : «rotabilis» est 'qui rotari et in gyrum agi potest’ (cfr. PAL. LAT., Ibid). Locutionem viajar en tranvía aéreo - viaggiare in teleferica poteris etiam convertere: rotabili rudente aereo circumduci. 64. Tel epher ica [teleférico - téléphérique - teleferica]: haec vox - a verbis graecis τήλε et φέρω deducta - vel feminino genere efferri potest —eritque quasi «cistella, diae­ ta telepherica», ut supra dixi—; vel telephericum, ut saepe neutro genere instrumenta proferuntur, aut in qua «vehiculum, plostellum, curriculum» intellegamus. 65. Aer ia sel l a [telesilla - seggiovia]: vox simili ratione et sensu in latinum trans­ lata atque in nostris linguis. 66. Nivit r a ha a er ia [telesquí - sciovia]: cum de nivalibus decursoribus (esquiado­ res - sciatori) agerem, non solum traham —vocem ad id nonnihil incertam— nos adhi­ bere posse intellexi, sed et novam magis definitam nivitraham fingere, qua pressius significaretur «traha per nives delâbens» (cfr. PAL. LAT., 13 (1943) 15-16 et 19 (1949) 109-110); quam nunc necessitate constricti, ex novis rerum inventis, in illud vehicu­ lum aerium telesquí - sciovia transferimus, et erit nivitraha aéria. De traha, de vaporitraha —simili ratione composita atque nivitraha— deque earum sensu, cfr. supra, adn. 29. 67. La bil ibu s sol eis per n iv em dec ur r ent es [esquiador - sciatore]: cfr. PAL. LAT., 13 (1943) 101-110; dic etiam nivales decursores (cfr. Ibid., 13 (1943) 15-16, et quae P. Caelestis in Palaestra Latina (33 (1963) 198, scripsit). 68. Per eg r in a t io n ibu s sport, turistici].

v o l u pt a r iis

[viajes de sport, de recreo, turísticos - viaggi di

190

X V III IN AERIPORTU *

1, Tenetisne m em oria fabellam illam qua Icarum, Daedáli filium, cereis alis per aëra volitasse n a rra tu r et in m are decidisse?... Quod au­ tem veteres frustra tem ptarunt et mente tantum finxerunt, id superiore aetate homines periti et industrii adepti sunt et nostra aetate cumulate absolverunt. 2. In aëronautica 1 prim um folles aërii 3 seu globi3 adhiberi coepti sunt, qui aëre calido aut hydrogëno aut alio gasio, leviore quam est aër, replebantur; deinde ad supportandos vectores cym bula 4 his aërosta-

1. Aer ona ut ica [aeronáutica - aéronautique ■ aeronautica]: quae a vocibus graecis αήρ-ναοτιζή ducitur; est igitur ars aëronautica qua 'per aera navigatur, vo­ latur’. 2. Fol l es a e r ii [globo, aerostato - ballon, aérostat - pallone, aerostato]: «follis» est 'sacculus qui vento aliave re impletur’; «folliculus» rei minus aptus videtur cum hîc de globo grandiore agatur. 3. Gl o bi: «globus» dicitur 'de re quae rotundam sphaerae figuram exprimit'; quae vox jam a prioribus de navigatione aëria scriptoribus adhibetur; cfr. LAELIUS, Vox Urbis, 2 (1899) 158: «Globum... muniri sedulo curaveram»; «Globus elegantissime in aërem prosiluit». 4. Vecchi tàtum, neum» maine

Cymbul a [cesta, barquilla - nacelle - navicella]: quam «scirpum» vocat De Pieralice (Vox Urbis, 2 (1899) 125): «Vehiculum rarioris aetheris plenum, aëroscui scirpus, vel navigium gestans hominem... appendatur»; et «caláthum vimi­ (Id. Ibid., p. 140): «Cui calathus vimineus appenderetur»; «corbem» dixit Du(Conversations lat.3, p. 253).

* PAL. LAT., 34 (1964); 305-313 374-379. 191

X V III, 3-4 5-8

N o v a v e r b a l a t in a

tis

5

su b jecta est.

3. Postea viri p eriti globos p erfec eru n t atque re g ib ilia 6 et prae­ grandia zeppelinia 7 invenerunt, quae, quam vis brevi tem poris spatio, m axi­ m o com m odo dissitis civitatibus earum que com m ercio fuerunt. 4.

Tandem ineunte saeculo XX aëroplâna 8 , aere graviora, reperta

5. Aer o st a t is [aerostato - aérostat - aerostato]: «aërostatum» a fonte graeco: αήρ et ατατός (ίστημι) ’quod in aëre consistit’; vocem usurpat H. de Vecchi Pieralice (Vox Vrbis, 2 (1899) 125, col. 3): «Aeróstata Mongolfieriana...». «Captum quip­ pe aërostatum... adipiscendae victoriae causa fuit». A Rovitti vero (Vox Urbis', 3 (1900) 191) masculino genere adhibetur: «aeróstatas aeterno fune detentus»... —Inclinat animus ut aërostatum neutro genere efferamus. —MARIANO: «follis aërostaticus»; BADELLINO: «aërostaticus globus; aérostâtum; machina aërobatica»; C. BACCI: «folliculus aërius, folliculus aërostaticus...; globus aërostaticus; follis aërostaticus; navis aëria...». 6. Re g ib il ia [dirigible - dirigeable - dirigibile]: COGNASSO (Il latino, s. v.): «aëronâvis, aëria navis moderabilis, sui potens navis»; MARIANO (N. dizionario ital.· lat., s. v.): «navis aërea, aëreonâvis»; TEMPINI (Manuale di convers. lat., p. 170): «navis aëria, aëronavis»; BADELLINO (Dizionario ital.-lat., s. Piccolo lessico, col. 4240): «aëria navis gubernaculo instructa»; C. BACCI (Lexicon, s. v.): «navis aëria quae dirigi vel gubernari potest; aërius folliculus gubernabilis; aëronavis gubernabi­ lis». —Quae tamen voces rem ipsam parum definiunt et a similibus aërivehiculis non discriminant cum hodie viri periti a terra missilia et aëroplâna dirigant vel guber­ nent... Praestat igitur ut unam adhibeamus vocem technicam, rei aptatam, ut in om­ nibus fit linguis. Teneamus regibile vel gubernabile, [aut follis regibilis, gubernabilis]. Cfr. E. JOVE (Candidatus L., 2 (1929) 36), I. GONZALEZ (PAL. LAT., 3 (1933) 87: ¿regibile»; PAL. LAT., 20 (1950) 128-129): «(globus) regibilis; gubernabilis; regibile gu­ bernabile [sup. navigium]». 7. Ze ppe l in ia [zepelin - zeppelin - zeppelino]: quod «regible» a Ferdinando Zeppelin, aëronauta praestantissimo, anno 1897 exstructum est; anno vero 1920 viginti dierum spatio terram circumit. Ab ipso inventore nomen sumptum est. — Ita CAPELLANUS-LAMER, Sprechen Sie Lateinisch?", p. 102, CAPELLANUS-LAMER-JIMENEZ, Guia de la conversación latina, p. 106; G. ZENONI, Morfologia latina'1, p. 464. 8. Aer opl a na [areoplano - aéroplane - aeroplano - Flugzeug - angl.: airplane - ru­ men: aeroplan]: usus hujus voci in linguis lomanicis plane patet; et qui de novo

(1) Conferantur memoratae lucubrationes in Voce Urbis evulgatae, quibus quae fuerit sapientium mens de globis aërostaticis et aëroplanis ineunte saeculo liquido patet. 192

I n Ae r ip o r t u

XVIII, [4, 81

sunt, quae, in dies perfectiora, com m odissim am ac velocissim am itineris peragendi ratio n e m p ra e stite ru n t.

aerio apparatu jam initio latine scripserunt, eandem usurparunt vocem; cfr. H. DE VECCHI PIERALICE, Vox Urbis, 2 (1899) 54, coi. 3; ID. Ibid., p. 126; E. JOVE, Al­ ma R., 13 (1926) 95. Rem quoque aliis nominibus designarunt: COGNASSO (11 latino, s. v.): «velivo­ lum, aëroplanum, alígera machina, currus ales, vólucer»; LUCIANO (Vocabolario ital,lat., 1926), MARIANO, BIONE: «velivolum»; IACOBELLI (Novi flores, p. 7): «aëronavis»; C. BACCI (Lexicon., s. v. aeroplano): «velivolum; velivola navis; velivo­ lans; navis volans, pervolans; aeria navis; cymba velivola, velivolans, pervolans; ali­ gera ratis. Aëronavis; aërovehes; aërovehiculum, aërium vehiculum; aëroplanum». In léxico Tondiniano alia adduntur nomina quae aptius poëtae adhibeant. Scriptores tamen de hujus nominis (aeroplani) etymo non consentiunt; alii enim a vocabulis graecis άήρ - πλάνος (πλανάω) illud ducere volunt; cumque primum n breve sit, acuendum esse latine aëroplanum asserunt. Quam tenent sententiam CAPPELLANUS-LAMER, Sprechen Sie Lateinisch?", p. 102; TEMPINI, Manuale di conversaz. lat., p. 170: «aëroplânum (hydroplânum, monoplánum, biplanum)»; Manuale di compos, lat., p. 66: «aëroplanum, non aëroplânum, perche deriva dal greco άήρ aria, e πλανάω erro»; Card. Ant. BACCI (Lexicon', s. v.); P. ROCCI, Nuove fa­ vole latine, p. 13; FORNES, Ejercicios latinos, Barcelona 1942, p. 35; P. C. EICHENSEER (PAL. LAT., 34 (1964) 428; et ipse (PAL. LAT., 20 (1950) 128) in ima pag. scrip­ seram: «Vox acuenda est aëroplânum, si ex vocibus graecis αήρ et πλάνος (πλανάω) [á brevis est] procedit, ut sapientibus placet, non vero ex vocibus dή p et planus [